Obrazy na stronie
PDF
ePub

catorem, stans in fidei veritate Zachæus dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus; et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum. Ait illi Jesus: Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahæ. Venit enim Filius hominis quærere et salvare quod perierat (1).

Deinde parabolam ponit de nobili quodam, qui abiit in regionem longinquam accipere regnum et reverti; et de servis, quibus decem mnas dedit, ut negotiarentur ex eis. Reverso autem primus ait: Domine, mna tua decem mnas acquisivit. Primus servus ordo doctorum est in circumcisionem missorum, qui unam mnam negotiaturus accepit, quia unum Dominum, unam fidem, unum baptisma, unum Deum prædicare jussus est. Sed hæc eadem mna decem mnas adquisivit, quia populum sub lege constitutum sibi docendo sociavit. Illo feliciter remunerato, alter ait: Domine, mna tua fecit quinque mnas. Servus iste, coetus est eorum qui in præputio evangelizare missi sunt, meritoque illis divinitus præponuntur, qui per eos ad cultum unius Dei mortificatis sensibus carnis conversi sunt. Porro alter servus, qui, negotiari jussus, acceptam Domini pecuniam in sudario reposuit, denotat eos qui, ad prædicandum idonei, prædicationis officium, jubente Domino, per ecclesiam vel saltem suspicere, vel susceptum digne gerere detrectant. Pecuniam in sudario ligare est percepta dona sub otio lenti torporis abscondere. In hac parabola, , per duos servos fideles intellige utriusque

(1) Luc. XIX, 1-11.

populi doctores; per decem et quinque mnas, in Dominum credentes populos; per servum nequam, malos catholicos; per inimicos, qui genuinum hæredem super se regnare noluerunt, impietatem eorum qui verbum fidei aut nunquam audire, aut male interpretando corrumpere maluerunt; per messionem seminis non seminati, eorum etiam, quos verbum Dei nec audire contigit, discussionem. His nimirum quinque personis omne genus humanum, quod in die judicii futurum est, exprimitur. His dictis, Jesus præcedebat in Jerusalem (1).

Solus Joannes, cum encænia hieme fierent Jerosolymis, commemorat Judæos dixisse ad Jesum ambulantem in porticu Salomonis : Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Inde sumpta opportunitate sermonis, dixit: Ego et Pater unum sumus; et alia sublimia protulit. Unde Judæi malignitate cæcati lapides sustulerunt, ut lapidarent eum. Deinde iterum trans Jordanem, in locum ubi Joannes primum baptizarat, abiit et illic mansit. Illuc multi venerunt et in eum crediderunt (2).

XIV. Bethaniæ Lazarus infirmabatur, pro quo sorores ejus Maria et Martha miserunt ad Jesum, dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur. Audiens Jesus, dixit: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. Tunc

(1) Luc. XIX,

11-28.

(2) Joann. x, 22-41. Il s'agit au commencement de cet alinéa de la fête instituée par Judas Machabée, en mémoire de la purification du temple après sa victoire sur Nicanor. Cette fête se célébrait le 25 de Casleu, qui répond à notre mois de décembre. Voyez le chapitre x du deuxième livre des Machabees.

duobus ibi diebus mansit, et postea cum discipulis suis in Judæam abiit, et Lazarum quatuor dies jam in monumento habentem invenit. Martha, ut ejus adventum audivit, fide fortis, occurrens illi, dixit: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Moderatis utitur verbis, quæ intemperanter dolet interitum fratris. Martha post mutuam cum Christo collocutionem, veramque fidei confessionem, qua credidit eum Dei filium, vitam et resurrectionem, Mariam vocavit suam sororem, dicens suppressa voce : Magister adest et vocat te. Illa cito surrexit, extra castellum, ubi Salvator substiterat, ivit; et videns eum, ad pedes ejus prostrata dixit: Domine, si hic fuisses, frater meus Lazarus non fuisset mortuus. Fons pietatis plorantibus amicis pro morte amici ploravit, sed flendo inexplebile gaudium suis peperit. Jesus fremens in semetipso, ad monumentum venit, lapidem de spelunca tolli præcepit, et quatriduanum jam foetentem voce magna vocavit : Lazare! veni foras! Et statim prodiit, ligatus manus et pedes institis; quem Dominus mox jussit solvi a discipulis. Facto tam glorioso et cunctis seculis prædicando miraculo, non omnes crediderunt in Jesum, sed multi ex Judæis, qui venerant Mariam et Martham consolari, et viderant insperatam resurrectionem Lazari (1).

Plures mortuos Dominus suscitasse non dubitatur, sed in sancto Evangelio tres tantum certi causa mysterii suscitasse legitur. Per filiam archisynagogi, quæ inter domesticos parietes paucis videntibus resuscitata est, designantur peccatores, qui peccatum intus

[blocks in formation]

in conscientia clausum habent, et necdum ad opus erumpunt. Hos plerumque divina inspiratio resuscitat, dum eos a pravo consensu privata emendatione revocat. Per filium viduæ, qui extra portas urbis elatus est, et multis cernentibus a Christo resuscitatus est, denotantur rei, qui post consensum ad perpetrandum facinus exeunt, et quasi mortuum de latebris animæ proferunt; ut quod latebat in secreto, appareat in publico. Plerumque tales salubriter admonentur, et remedio dignæ conversionis divinitus vivificantur; multis scientibus, qui inde lætantur. Per Lazarum jam sepultum, jam foetidum, peccantes figurantur, qui prava etiam consuetudine implicantur; adeo ut ipsa mali consuetudo non permittat eos intelligere malum esse quod faciunt; unde crebro defendunt nefas quod agunt; jamque velut ingenti mole perversæ consuetudinis obruti sunt. Procaciter irascuntur, cum reprehenduntur; et foetent, dum pravæ opinionis elogio passim derogantur, proximique videntes eos, eorum exemplo læduntur. Illi tandem, qui humano judicio damnandi censentur, intrinsecus a Deo vivificantur, postea per sacerdotale ministerium absolvuntur. Aliter: omnis homo mortuus nascitur originali peccato. Prima dies mortis est, quam dedit origo propaginis. Secunda dies est mortis, dum crescendo adolescit homo; venit ad annos rationis capaces, incipit in se habere naturaliter legem, qua docentur naturaliter homines, ut quod sibi fieri nolunt, aliis ne faciant, sed hanc transgredi audent. Tertia dies mortis est, dum scripta lex homini datur; sed ipsa quoque contemnitur. Post omnia Christus venit, Evangelium attulit, regnum coelorum prædicavit; male facienti

bus minatus est gehennam, et bene viventibus vitam promisit æternam. Evangelium etiam contemnitur, et hæc est quarta dies mortis, qua Lazarus in mausoleo jacuit. Item aliter : primo est titillatio in corde, secundo consensus, tertio factum, quarto consuetudo. His itaque modis reus occidit et in sepulchro putrescit. Gratia Dei per peccatum elongatos revocat, et multimoda peccatorum mole depressos ad vitam re

suscitat.

Divulgato deitatis mirabili miraculo relatione multorum, qui præsentes curiose inspexerant insperata lege de tumulo processisse Lazarum, collegerunt pontifices et pharisæi consilium adversus Jesum, et prophetante Caipha decreverunt ut interficerent eum. Abiit ergo Jesus in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, ibique morabatur cum discipulis suis. Principes enim sacerdotum et complices eorum dederant mandatum ut, si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. Timebant quippe ne mundus totus sequeretur eum, et venientes Romani tollerent eis regnum (1).

Jesus ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ibique fecerunt ei coenam. Martha ministrabat, Lazarus vero discumbebat. Maria libram unguenti nardi pistici pretiosi accepit, pedes Jesu unxit et capillis suis extersit. Nardus aromatica species est. Pistis græce, fides dicitur latine inde pisticum, id est fidele, dicitur unguentum, quia cadaver eo perunctum a putredine servat illæsum. Domus impletur ex odore unguenti, cum ecclesia respergitur religiosæ vitæ bona fama.

:

(1) Joann. x1, 46–56.

« PoprzedniaDalej »