Obrazy na stronie
PDF
ePub

POTENTISSIMO ILLUSTRISSIMOQUE MONARCHAE, FRANCISCO FRANCORUM REGI CHRISTIANISSIMO, PRINCIPI AC DOMINO SUO SIBI OBSERVANDO IOANNES

CALVINUS PACEM AC SALUTEM IN DOMINO.

[p. 3] Cum huic operi manum primum admoverem, nihil minus cogitabam, Rex clarissime, quam scribere quae Maiestati tuae offerrentur. Tantum erat animus rudimenta quaedam tradere, quibus formarentur ad veram pietatem qui aliquo religionis studio tanguntur. Atque hunc laborem Gallis nostris potissimum desudabam, quorum permultos esurire et sitire Christum videbam, paucissimos, qui vel modica eius cognitione imbuti essent. Hane mihi fuisse propositam rationem liber ipse loquitur, ad simplicem scilicet rudemque docendi formam appositus.

Verum cum perspicerem [p. 4] usque eo quorumdam improborum furorem invaluisse in regno tuo, ut nullus sanae doctrinae sit istic locus, facturus mihi operae pretium visus sum, si eadem opera et institutionem iis darem, quos erudiendos susceperam, et confessionem apud te ederem unde discas qualis sit doctrina in quam tanta rabie exardescunt furiosi illi, qui ferro et ignibus regnum tuum hodie turbant. Neque enim verebor fateri, hic me summam fere eius ipsius doctrinae complexum esse, quam illi carcere, exsilio, proscriptione, incendio mulctandam, quam terra marique exterminandam vociferantur. Equidem scio quam atrocibus delationibus aures animumque tuum impleverint, ut causam nostram tibi quam odiosissimam redderent. Sed id tibi pro tua Clementia perpendendum est, nullam neque in dictis neque in factis innocentiam fore, si accusasse sufficiat.

Sane, si quis faciendae invidiae causa, doctridoctrinam hanc, cuius nunc rationem tibi reddere conor,

omnium ordinum calculis damnatam, [p. 5] multis fori praeiudiciis confossam iamdudum fuisse causetur, nihil aliud dixerit, quam partim adversariorum factione et potentia violenter deiectam, partim mendaciis, technis, calumniis, insidiose fraudulenterque oppressam. Vis est, quod indicta causa sanguinariae sententiae adversus illam feruntur; fraus, quod seditionis et maleficii, praeter meritum, insimulatur. Ne quis haec iniuria 'nos queri existimet, ipse nobis testis esse potes, Rex Nobilissime, quam mendacibus calumniis quotidie apud te traducatur, quod non aliorsum spectet nisi ut regna omnia et politiae subvertantur, pax perturbetur, leges omnes abrogentur, dominia et possessiones dissipentur, omnia denique sursum deorsum volvantur. Et tamen minimam portiunculam audis; horrenda enim quaedam in vulgus sparguntur, quae si vera essent, merito illam cum suis autoribus mille ignibus ac crucibus dignam mundus iudicet.

Quis iam miretur publicum odium in illam accensum esse, [p. 6] ubi iniquissimis istis criminationibus fides habetur? En cur in nostram, doctrinaeque nostrae damnationem omnes ordines consentiant et conspirent. Hoc affectu correpti qui ad iudicandum sedent, praeiudicia quae domo attulerunt, pro sententiis pronunciant. Et se rite perfunctos suis partibus putant, si neminem ad supplicium trahi iubent, nisi aut sua confessione, aut solidis testimoniis convictum. convictum. At cuius criminis? Damnatae, aiunt, istius doctrinae.

At quo iure damnata est? Id au

tem erat defensionis praesidium: non doctrinam ipsam | Porro fallitur, qui diuturnam prosperitatem exspectat abnegare, sed pro vera tueri. Hic mussitandi quoque facultas praeciditur. Quare non inique postulo, Rex Invictissime, ut integram causae istius cognitionem suscipias, quae perturbate hactenus nulloque iuris ordine, et impotenti aestu magis quam legitima gravitate tractata est.

Neque hic me privatam defensionem meditari existimes qua salvum in patriam reditum mihi conficiam, quam tametsi, quo decet humanitatis [p. 7] affectu prosequor, ut nunc tamen res sunt, ea non moleste carco. Verum communem piorum omnium, adeoque ipsam Christi causam complector, quae modis omnibus hodie in regno tuo proscissa ac protrita, velut deplorata iacet; Pharisaeorum id quidem quorundam tyrannide magis, quam tua conscientia. Sed qui id fiat, hic dicere nihil attinet, afflicta certe iacet. Hoc enim profecerunt impii, ut Christi veritas si non ut fugata ac dissipata periret, certe ut sepulta et ignobilis lateat, paupercula vero Ecclesia, aut crudelibus caedibus absumpta sit, aut exsiliis abacta, aut minis ac terroribus perculsa, ne hiscere quidem audeat. Et instant etiamnum, qua solent insania et ferocitate, fortiter in parietem iam inclinatum, et ruinam quam fecerunt incumbentes. Nullus interim prodit, qui talibus furiis patrocinium suum opponat. Quod si qui veritati maxime favere videri volunt, ignoscendum essé censent errori et imprudentiae imperitorum hominum. [p. 8] Sic enim loquuntur, errorem et imprudentiam vocantes certissimam Dei veritatem, imperitos homines, quos Dominus coelestis sapientiae mysteriis dignatus est; adeo omnes pudet evangelii.

Tuum autem erit, Serenissime Rex, nec aures, nec animum a tam iusto patrocinio avertere, praesertim ubi de re tanta agitur, nempe quomodo Dei gloriae sua constet in terris incolumitas, quomodo suam dignitatem Dei veritas retineat, quomodo regnum Christo sartum tectumque inter nos maneat. Digna res auribus tuis, digna tua cognitione, digna tuo tribunali. Siquidem et verum regem haec cogitatio facit: agnoscere se in regni administratione Dei ministrum. Nec iam regnum ille, sed latrocinium exercet, qui non in hoc regnat, ut Dei gloriae serviat.

eius regni, quod Dei sceptro, hoc est, sancto eius verbo non regitur, quando coeleste oraculum excidere non potest, quo edictum est: dissipatum iri populum, [p. 9] ubi defecerit prophetia (Prov. 29). Nec te ab hoc studio abducere debet humilitatis nostrae contemptus. Nos quidem, quam pauperculi simus et abiecti homunciones, probe nobis conscii sumus. Coram Deo miseri peccatores, in hominum conspectu despectissimi mundi (si vis) excrementa quaedam et reiectamenta, aut si quid adhuc vilius nominari potest, ut, quo apud Deum gloriemur, nihil restet, praeter unam eius misericordiam, qua salvi nullo nostro merito facti sumus; apud homines vero, praeter nostram infirmitatem, quam vel confiteri, summa inter eos ignominia est. Sed doctrinam nostram supra omnem mundi gloriam sublimem, supra omnem potestatem invictam stare oportet; quia non nostra est, sed Dei viventis ac Christi eius, quem pater regem constituit, ut a mari usque ad mare dominetur, et a fluminibus usque ad terminos orbis terrarum, et sic quidem dominetur, ut totam terram cum ferreo suo atque aereo robore, cum splendore aureo et argenteo, sola oris sui virga percussam, non secus comminuat, quam [p. 10] figulina vascula, quemadmodum de magnificentia regni ipsius vaticinantur prophetae (Dan. 2. Ies. 11. Psal. 2).

Reclamant quidem adversarii, falso nos praetendere verbum Dei, cuius sceleratissimi simus corrupto

res.

Haec vero, quam sit non modo malitiosa calumnia, sed insignis quoque impudentia, ipse confessionem nostram legendo, pro tua prudentia iudicare poteris. Nonnihil tamen hic etiam dicendum est, quod tibi ad lectionem ipsam viam sternat. Paulus (Rom. 12), cum ad fidei analogiam omnem prophetiam formatam esse voluit, certissimam amussim posuit, qua probari scripturae interpretatio debeat. Ad hanc itaque fidei regulam si nostra exigantur, in manibus est victoria. Quid enim melius atque aptius fidei convenit, quam agnoscere nos omni virtute nudos ut a Deo vestiamur, omni bono vacuos ut ab ipso impleamur, nos peccati servos ut ab ipso liberemur, nos caecos ut ab ipso illumine

mur, nos claudos ut ab ipso dirigamur, nos debiles ut ab ipso sustentemur, nobis [p. 11] omnem gloriandi materiam detrahere, ut solus ipse glorificetur et nos in ipso gloriemur? Haec atque id genus reliqua cum a nobis dicuntur, interpellant illi quiritanturque, hoc modo subverti caecum nescio quod lumen naturae, fictas praeparationes, liberum arbitrium, merita, quia ferre non possunt, integram omnis boni, virtutis, iustitiae, sapientiae laudem ac gloriam apud Deum residere. At non legimus (Ier. 2) reprehensos, qui nimium e fonte aquae vivae hauserint, contra graviter obiurgantur, qui foderunt sibi puteos, puteos contritos et qui continere aquam non valent. Rursum, quid fidei convenientius, quam Deum sibi polliceri propitium patrem, ubi Christus frater ac propitiator agnoscitur; quam omnia laeta ac prospera secure ab eo exspectare, cuius inenarrabilis erga nos dilectio eo progressa est, ut proprio filio non pepercerit, quin pro nobis ipsum traderet; quam in certa exspectatione salutis et vitae aeternae acquiescere, ubi Christus a patre datus [p. 12] cogitatur, in quo tales thesauri sunt absconditi?

Hic nobis manum iniiciunt, et illam fiduciae certitudinem, arrogantia et praesumptione non carere clamant. At, ut nihil de nobis, ita omnia de Deo praesumenda sunt, nec alia ratione vana gloria spoliamur, nisi ut in Domino gloriemur. Quid ultra? percurre, Fortissime Rex, omnes causae nostrae partes, et quovis sceleratorum hominum genere nequiores nos existima, nisi plane comperias in hoc nos laborare et probris affici, quia spem reponimus in Deo vivo, quia hanc credimus esse vitam aeternam: nosse unum verum deum, et quem ille misit Iesum Christum. Propter hanc spem (1 Tim. 4) alii nostrum vinculis constringuntur, alii virgis caeduntur, alii in ludibrium circumducuntur, alii proscribuntur, alii saevissime torquentur, alii fuga elabuntur, omnes rerum angustia premimur, diris exsecrationibus devovemur, maledictis laceramur, indignissimis modis tractamur. Intuere iam in adversarios nostros (de ordine sacrificorum [p. 13] loquor, quorum nutu et arbitrio alii nobiscum inimicitias exercent) et mecum paulisper reputa, quo studio ferantur. Veram religio

nem, quae scripturis tradita est, quaeque inter omnes constare debuerat, facile et sibi et aliis ignorare, negligere, despicere permittunt, parumque referre putant, quid quisque de Deo et Christo teneat, vel non teneat, modo, implicita fide, suam mentem ecclesiae iudicio submittat. Nec valde afficiuntur, si Dei gloriam manifestis blasphemiis pollui contingat. Cur tanta saevitia et acerbitate pro missa, purgatorio, peregrinationibus, et id genus nugis belligerantur, ut sine eorum explicitissima, ut ita dicam, fide salvam fore pietatem negent, cum tamen nihil eorum a verbo Dei esse probent. Cur, nisi quia illis Deus venter est, culina religio, quibus sublatis, non modo Christianos, sed ne homines quidem futuros se credunt? Tametsi enim alii splendide se ingurgitant, alii tenuibus crustulis victitant, omnes tamen ex eadem vivunt olla, quae sine illis fomentis [p. 14] non frigeret modo, sed penitus conglaciaret. Ideo, ut quisque eorum pro ventre est maxime sollicitus, ita pro sua fide bellator acerrimus. Denique huc ad unum omnes incumbunt, vel ut regnum incolume, vel ut ventrem confertum retineant. Nemo vel minimam sinceri zeli dat significationem.

Nec sic tamen desinunt doctrinam nostram incessere, et quibus possunt nominibus criminari et infamare, quo vel invisam, vel suspectam reddant. Novam appellant et nuper natam, dubiam esse et incertam cavillantur; rogant, quibus confirmata sit miraculis; quaerunt, an sit aequum, ut contra tot sanctorum patrum consensum, et vetustissiman. consuetudinem, obtineat; urgent, ut schismaticam esse fateamur, quae contra Ecclesiam praelium moveat; vel Ecclesiam multis saeculis intermortuam fuisse, quibus nihil tale auditum fuit; postremo, nihil opus esse, aiunt, multis argumentis, qualis enim sit, iudicari a fructibus posse: utpote, quae tantum sectarum · acervum, [p. 15] tot seditionum turbas, tantam vitiorum licentiam pepererit. Scilicet perquam illis facile est, apud credulam imperitamque multitudinem, desertae causae insultare. Verum, si nobis quoque essent dicendi vices, deferveret profecto haec acrimonia, qua sic in nos plenis buccis despumant. Principio, novam quod appellant, Deo sunt vehementer iniurii,

cuius sacrum verbum novitatis insimulari non merebatur. Illis quidem novam esse minime dubito, quibus et Christus novus est, et Evangelium novum. Sed qui illam Pauli concionem (Rom. 4) veterem esse noverunt: Iesum Christum mortuum propter peccata nostra, resurrexisse propter iustificationem. nostram, nihil apud nos deprehendent novum. Quod diu incognita sepultaque latuit, humanae impietatis crimen est; nunc cum Dei benignitate nobis redditur, saltem postliminii iure suam antiquitatem recipere debebat. Ex eodem ignorantiae fonte pro dubia incertaque ipsam habent. Hoc profecto est, quod "Dominus per prophetam suum conqueritur (Ies. 1): bovem cognovisse [p. 16] possessorem suum, et asinum pracsepe dominorum suorum, se non agnosci a populo suo. Verum utut in eius incertitudinem ludant, si sua illis proprio sanguine vitacque dispendio obsignanda esset, liceret spectare, quanti ab illis fiat. Longe alia nostra fiducia est, quae nec mortis terrores, nec Dei tribunal formidat.

Quod miracula á nobis postulant, improbe faciunt. Non enim recens aliquod evangelium cudimus, sed illud ipsum retinemus, cuius confirmandae veritati serviunt omnia, quae unquam et Christus, et apostoli ediderunt, miracula. At id prae nobis habent singulare, quod assiduis in hunc usque diem miraculis fidem suam confirmare possunt. Imo potius, allegant miracula quae animum alioqui bene compositum labefactare queant: adeo aut frivola sunt et ridicula, aut vana et mendacia. Nec tamen etiamsi valde prodigiosa essent, contra Dei veritatem ullius momenti esse oportebat, quando et nomen Dei sanctificari [p. 17] ubique et semper convenit, sive portentis sive naturali rerum ordine. Et meminisse nos decet, sua esse satanae miracula, quae, tametsi praestigiae sunt magis quam verae virtutes, sunt tamen eiusmodi quae imprudentes et imperitos deludant. Magi et incantatores miraculis semper claruerunt, idololatriam stupenda miracula aluerunt, quae tamen nec magorum, nec idololatrarum superstitionem nobis approbant. Atque hoc olim ariete vulgi simplicitatem concutiebant Donatistae, quod miraculis pollerent. Idem ergo nunc nostris adversariis re

spondemus, quod tunc Donatistis Augustinus: Dominum contra istos mirabiliarios cautos nos fecisse, cum praedixit (Matth. 24): venturos pseudoprophetas, qui signis ingentibus et prodigiis in errorem electos (si fieri posset) inducant, et Paulus (2 Thess. 2) admonuit Antichristi regnum futurum cum omni potentia, et signis et prodigiis mendacibus. At haec, inquiunt, miracula non ab idolis, non a maleficis, non a pseudoprophetis, sed a sanctis fiunt [p. 18], quasi vero non noverimus hanc esse satanae artem, transfigurare se in angelum lucis. Olim Aegyptii sepultum apud se Ieremiam, sacrificiis aliisque divinis honoribus prosecuti sunt. Nonne sancto Dei propheta ad idololatriam abutebantur et tamen tali sepulcri veneratione consequebantur, ut curarentur a tactu serpentum? Quid dicemus, nisi fuisse hanc semperque fore iustissimam Dei vindictam, iis qui dilectionem veritatis non receperunt, mittere efficaciam illusionis, ut credant mendacio (2 Thess. 2). Miracula ergo nobis minime desunt, eaque certa, nec cavillis obnoxia. Quae autem illi pro se obtendunt, merae sunt satanae illusiones, quando a vero Dei sui cultu ad vanitatem populum abducunt.

Praeterea calumniose nobis Patres opponunt (antiquos et melioris adhuc saeculi scriptores intelligo) ac si eos haberent suae impictatis suffragatores, quorum autoritate si dirimendum certamen esset, melior victoriae pars ad nos inclinaret. Verum cum multa praeclare [p. 19] ac sapienter ab illis Patribus scripta sint, in quibusdam vero iis acciderit, quod hominibus solet, isti pii scilicet filii, qua sunt et ingenii et iudicii et animi dexteritate, eorum tantum lapsus et errores adorant; quae bene dicta sunt, vel non observant, vel dissimulant, vel corrumpunt, ut dicas prorsus illis curae fuisse, in auro legere stercora. Tum improbis clamoribus nos obruunt, ceu Patrum contemptores et adversarios. Nos vero adeo illos non contemnimus, ut si id praesentis instituti esset, nullo negotio mihi liceat meliorem eorum partem, quae hodie a nobis dicuntur, ipsorum suffragiis comprobare. Sic tamen in eorum scriptis versamur, ut semper meminerimus omnia nostra esse, quae nobis serviant, non dominentur, nos autem unius

7

Christi (1 Cor. 3) cui per omnia sine exceptione parendum sit. Hunc delectum qui non tenet, nihil in religione constitutum habebit, quando multa ignorarunt sancti illi viri, saepe inter se conflictantur, interdum etiam secum [p. 20] pugnant. Non sine causa, inquiunt, a Solomone (Prov. 22) admonemur, ne transgrediamur antiquos terminos, quos posuerunt patres nostri. At non eadem est regula in agrorum limitibus et obedientia fidei, quam sic comparatam esse oportet, ut obliviscatur populum suum, et domum patris sui (Psal. 45). Quod si tantopere gestiunt áλλnyogíÇew, cur non apostolos potius quam alios quosvis patres interpretantur, a quibus praescriptos terminos nefas sit revellere? Sic enim interpretatus est Hieronymus, cuius verba in suos canones retulerunt.

Quod si eorum, quos intelligunt, fixos esse volunt terminos, cur ipsi quoties libet adeo licenter transgrediuntur? Ex patribus erant, quorum alter 1) dixit: Deum nostrum non edere neque bibere, itaque non habere opus calicibus neque discis; alter: 2) sacra aurum non quaerere neque auro placere, quae auro non emuntur. Transgrediuntur ergo limitem, cum in sacris suis tantopere auro, argento, ebore, marmore, lapillis, sericis delectantur, [p. 21] nec rite Deum coli putant, nisi omnia luxu diffluant. Pater erat) qui dixit: ideo se libere carnes edere, quo die caeteri abstinebant, quia Christianus esset. Itaque fines transiliunt, cum diris animam devovent, quae per quadragesimam carnem gustaverit. Patres erant, 4) quorum unus dixit: monachum, qui manibus suis non laboret, violento iudicari aequalem; alter: 5) non licere monachis ex alieno vivere etiamsi assidui sint in contemplationibus, in orationibus, in studiis. Et hunc limitem transgressi sunt, cum otiosos monachorum ventres in lustris et fornicibus collocarunt, qui aliena substantia saturarentur. Pater erat, qui dixit: horrendam esse abominationem, videre imaginem in Christianorum templis. Plurimum abest quin se intra hos fines contineant, quando non re

1) Achatius, in Tripert. historia. 2) Ambrosius lib. 1. de officiis. 3) Spiridion Tripert. hist. lib. 1. c. 10. 4) Tripert. hist. lib. 5. c. 1. 5) Augustinus: de operib. monachor. 6) Epiphanius, in epistola ab Hieronymo versa.

Calvini opera. Vol. I.

linquunt angulum imaginibus vacuum. Alius pater 1) consuluit, ut officio humanitatis erga mortuos in sepultura defuncti, sineremus eos quiescere. Hos limites perrumpunt, cum perpetuam [p. 22] mortuorum sollicitudinem incutiunt. Ex patribus erat, 2) qui negavit in sacramento coenae esse verum corpus, sed mysterium duntaxat corporis, sic enim ad verbum loquitur; igitur modum praetereunt, cum faciunt reale et substantiale. Patres erant, quorum unus 8) ab usu sacrae Christi coenae in totum submovendos decrevit, qui alterius speciei participatione contenti, ab altera abstinebant; alter) fortiter pugnat, non denegandum populo Christiano Domini sui sanguinem, pro cuius confessione sanguinem suum effundere iubetur. Hos terminos sustulerunt, cum inviolabili lege id ipsum iusserunt, quod ille excommunicatione puniebat, hic valida ratione improbabat. Pater erat, 5) qui temeritatem esse asseruit, de re obscura in utramvis partem definire, sine claris atque evidentibus scripturae testimoniis. Hunc terminum obliti sunt, cum tot constitutiones, tot canones, tot magistrales determinationes, sine ullo Dei verbo statuerunt. Pater erat, 6) qui Montano [p. 23] inter alias haereses exprobravit, quod primus ieiuniorum leges imposuisset. Hunc quoque terminum longe excesserunt, cum ieiunia strictissimis legibus sanxerunt. Pater erat, 7) qui negavit ecclesiae ministris interdicendum coniugium et castitatem pronunciavit cum propria uxore concubitum, et Patres, qui eius autoritati assenserunt. His finibus egressi sunt, cum suis sacrificis coelibatum indixerunt. Pater erat, 8) qui censuit unum Christum audiendum esse, de quo dictum sit: ipsum audite, nec respiciendum, quid alii ante nos aut dixerint, aut fecerint, sed quid, qui primus omnium est, Christus, praeceperit. Hunc finem neque ipsi sibi praestituunt, neque aliis praestitutum

1) Ambrosius in lib. de Abrahamo. 2) Autor operis imperfecti in Matthaeum. Homil. 11. inter opera Chrysost. 3) Gelasius can. comperimus, de consecrat. dist. 2. 4) Cyprianus, epist. 2. lib. 1. de lapsis. 5) Augustinus, lib. 1. de gratia Novi Test. c. ult. 6) Apollonius, v. Ecclesiast. hist. lib. 5. c. 18. 7) Paphnutius, v. Tripert. hist. lib. 2. c. 14. 8) Cyprianus, Ep. 3. lib. 2.

2

« PoprzedniaDalej »