Obrazy na stronie
PDF
ePub

comprehenditur ternionibus quadraginta et tribus quorum tamen duo postremi suum foliorum numerum non absolvunt (A-Z; a-v). Paginae sunt quinquagenorum et quaternorum versuum quingentae et quinque, ita tamen signatae ut p. 168. bis exstet, p. 408. omissa sit. In fine repetitur ex titulo typographi nomen cum anni nota. Typi utriusque editionis iidem, menda huius nostrae rariora, si tamen ea capita exceperis quae nunc primum ex Calvini schedis autographis operi inserta sunt.

Accesserunt enim, ut iam monuimus, in hac quoque editione multa et ampla additamenta, quae quidem faciem operis non mutarunt qualis ex secunda quam diximus recensione exstiterat, sed et materiarum molem auxerunt et disputationis copias, ita ut volumen hoc quinta fere parte proxime antecedens superet. Ecce quae prae caeteris in censum hic veniunt. Tertio capiti quod de lege tractat, subiunxit Calvinus novum de votis. Quod quartum fuerat, de fide inscriptum, et apostolici symboli argumenta explicabat, iam in quatuor (Cap. V.-VIII.) dispescuit, inserta breviore dissertatione de creatione. et angelis, et longiore, imo longissima, de ecclesia eiusque statu sub romanis pontificibus indies corruptiore, qua simul ea complexus est quae olim separatim (1536. Cap. VI. 1539. Cap. XIV.) de potestate ecclesiastica disseruerat. Proxime sequentia sibi accurate respondent, solis numeris mutatis, Cap. IX. - XI. (olim V. VII.) de poenitentia, de iustificatione et meritis, de similitudine et differentia V. et N. T. Post illa reperies duo capita (XII. et XIII.) quae suum locum permutarunt; quorum alterum, de libertate christiana, fuerat decimum tertium in editione praecedenti, alterum, de traditionibus humanis, novo titulo centones ex eo refert quod antea decimum quartum fuerat, de potestate ecclesiastica. Nil variatum in locis de praedestinatione, de oratione, deque sacramentis (Cap. VIII. - XII. nunc XIV. - XVIII.). Huic postremo merito nunc subiunxit illud quod de sacramentis ecclesiae romanae peculiaribus agit (Cap. XIX. olim XVI.) atque ita ad eum ordinem rediit quem in editione principe tenuerat, capitibus tribus editionis anni 1539 intermediis alio translatis. Libertatem enim christianam et potestatem ecclesiasticam (olim Cap. XIII. et XIV.) commodius iam supra exposuerat, politicam administrationem eadem de causa demum omnibus locis mere theologicis absolutis tractare decrevit (Cap. XX. olim XV.). Coronis operis intacta mansit ita ut in summa capita huius tertiae editionis viginti et unum numerentur. Quas tibi significavimus hac vice factas mutationes, eae, quantum ad externam rerum dispositionem spectant, omnino emendasse priorem videntur eamque ovornμatizwτéqar reddidisse magisque argumentorum rectae rationi consentaneam. Quae autem simpliciter suis locis addita sunt, ea maxime ecclesiae romanae traditiones impugnant et ad reformandam christianae societatis constitutionem pertinent.

EDITIO IV.

ARGENTORATENSIS RIHELII III. 1545. Fol.

Ipsam hanc secundam Rihelii editionem accuratissime refert etiam tertia, ita ut vix sit quo alteram ab altera distinguere queas. Ne tamen levius rem tractare videamus, etiam huius formam paucis describere placet. Titulus est: INSTITUTIO CHRI-|STIANAE RELIGIONIS NUNC | uere demum suo titulo respondens. Authore Ioanne Caluino. | Ioannes Sturmius. | IOANNES CALVINVS HOMO ACVTISSIMO IVdicio. ... [octo versibus] . . . . . . assecutus. | Additus est Index locupletissimus. | Habacuc. 1. | Quousque Domine? Argentorati per Vuendelinum Rihelium. Mense Martio | ANNO M. D. XLV.

De Calvini praefationibus non est quod lectorem moremur. Verum de editoris argentoratensis studiis textui praemissis habemus quaedam notatu non indigna. Et Summam argumentorum et Indicem locorum theologicorum novis curis adornavit, utroque scilicet non ad seriem capitum et paginarum,

ut

E*

antea fuerant, sed ad ordinem literarum vulgarem disposito. Errata non nisi quinque notantur qua modestia cave tibi fucum fieri patiaris, quasi praeterea nulla fuerint. Caetera omnia sunt ut in praecc'denti editione. Idem foliorum numerus praeviorum, et ultima pagina vacua; subscriptiones item iam laudatae, textus denique totidem terniones et paginae absque errore numerorum; versuum summa inter quaternos et quinos supra quinquagenos varians. Atque ut uno verbo omnia comprehendamus: inter hoc exemplar eiusque prototypum, editionem dicimus anni 1543, tanta intercedit similitudo ut plurimae paginae ab iisdem versibus adeoque ab iisdem vocibus in utroque incipiant.

Occurrunt tamen satis frequenter in hoc nostro lectiones novae de quarum fide et auctoritate ambigere possis. Minime quidem iis adstipulandum censemus, qui cum Dav. Clement 1. 1. VI. 79. hanc editionem invito Calvino vel saltem ignorante a Rihelio paratam suspicantur, quum ille eodem tempore aliam Genevae typis mandaverit, quam nos mere imaginariam esse infra demonstrabimus. Nihilo minus erit ut sibi aliquis persuadeat, variantes in hac nostra passim obvias, quasque fere leviores emendationes, simul evidenter necessarias dixeris, a docto quodam correctore vel inscio Calvino introduci potuisse, quae deinceps utpote omnino commendandae in sequentibus editionibus servatae sint. Verum etiam haec sententia aliqua nobis difficultate premi videtur. Editionis enim proxime sequentis textus, quem ab ipso Calvino praesente, inspiciente, emendante et augente Genevae exaratum esse nemo facile negaverit, manifeste huic nostro superstructus est, quippe cuius peculiares lectiones, ad unam fere omnes, ibi servatae sint. Inter quas etiam nonnullae sunt, pauciores illae quidem sed satis conspicuae, quae non unum tantum aut alterum vocabulum sollicitant et corrigunt, sed vel ipsius phraseos tenorem mutant, vel etiam breviora additamenta suppeditant. Iam haec talia omnia Calvinum, quamvis aliena, simpliciter accepisse, neque usquam pristinam lectionem restituisse, nempe suam genuinam et authenticam, haud facile nobis persuademus. Sane vel a Sturmio vel a Bedroto leviores latini sermonis castigationes accepturum fuisse Nostrum, non est quod negemus; verum, ut diximus, adsunt etiam ipsius textus amplificati exempla, a aribus viri isti sibi temperasse aestimandi sunt.

Caeterum haec quarta editio paulo rarior iam pridem fuisse videtur et viris doctis minus cognita. Plures enim cam silentio praetereunt; inter quos sunt Schultingius et Vogtius qui in eius locum gene-, vensem substituunt, praeterea Senebier, hist. litt. de Genève I. 249. Imo nostra etiam aetate Haagius (France prot. III. 143.) dubiam habere potuit.

EDITIO V.

GENEVENSIS I. GERARDI. 1550. Fol. min.

Editiones tres argentoratenses, omnes Rihelianas, excipiunt totidem genevenses, secundae quam diximus operis recensioni et ipsae quoque attribuendae, quoad typographos editores diversae, quoad textum sibi invicem simillimae, Gerardina, Stephaniana, Riveriana.

Initium facit quae totius serici quinta est Gerardina, cuius titulum hic describimus: INSTITVTIO TOTIVS CHRISTIANAE | RELIGIONIS, NVNC EX POSTREMA AV THORIS RECOGNITIONE, QVIBVSDAM | LOCIS AVCTIOR, 'INFINITIS VERO CA- |STIGATIOR. | Ioanne Caluino authore. | ADDITI SVNT INDICES DVO LOCVPLETISSIMI. | VNVS RERVM INSIGNIVM: ALTER VERO LOCO-|RVM OMNIVM QVOS PARTIM EX SACRIS BIBLI-|IS, PARTIM EX ALIIS THEOLOGIAE DOCTORI-|BVS, AVTHOR, TANQUAM EX DIVITE PENV, IN|SVVM VSVM VEL APTE TRANSTVLIT, VEL DO-|CTE INTERPRETATVS EST. | SINGVLA OPERIS HVIVS CAPITA, (IN HOC ME- moriae tuae consultum cupientes lector) numeris ad marginem distin-ximus. | CATECHISMVM

PRAETEREA, INSTITVTIONIS | huius veluti epitomen, magno piorum consensu huic operi annectere | nobis visum est. GENEVAE, | EX OFFICINA IOANNIS GERARDI. | TYPOGRAPHI, | 1550. | Additur emblema, manus gladium tenens flammis circumdatum.

Folia praeliminaria sunt sedecim, signaturae a-d, habentque epistolam Calvini ad lectorem, elogium Sturmii olim titulo ipsi inscriptum, praefationem ad Regem, summam denique argumentorum cum sua subscriptione, ex ultima editione argentoratensi depromptam, hac tamen forma ut praepositio De, quae antea singulis articulis praefigebatur, in nostra semel initio posita sit, quo facilius articulorum series alphabetica pateat. Textus Institutionis quadraginta duobus quaternionibus et quod excurrit (a-z; A-V) sive 678 paginis exaratus legitur, quadragenos et senos versus complectentibus. Sequitur Calvini Catechismus a pagina 679. ad 735. In fine adduntur triginta novem folia non numerata (Aa-Kk, quod, male exprimitur per Izlz) cum tabula erratorum et duobus indicibus novis. Quorum alter locorum theologicorum argentoratensi multo copiosior est, alter locorum ex scriptura sacra et patribus depromptorum in hoc exemplari prima vice occurrit, sed ea tantum referre videtur, et quidem verbo tenus repetita, quibus Calvinus explicandis immoratur. De qua sua opella vir doctus, quisquis ille fuerit talia praefatur: Indices istos duos, christiane lector, quum in studiorum tuorum gratiam contexere decrevissem, in ipso statim limine haesitandum mihi fuit. Quum enim Ioannes Calvinus, ut est omnium linguarum peritissimus, quos ex sacris bibliis locos vel docte interpretatus est, vel apte in suum usum huc transtulit, ex hebraeo summa fide purioribus verbis latine converterit, veritus sum, si eos ipsos locos iisdem verbis annotarem, ne, qui in communi et vulgata tantum interpretatione versati sunt, propter hebraicae linguae inscitiam, hoc indice in conferendis locis commode minus uti possent. Itaque adhibito amicorum consilio visum est a communi inquam et trita versione non discedere. Quod factum facile docti excusabunt; dum enim multorum imbecillitati consulitur, iis de suo iure nihil eripitur, qui utriusque versionis beneficio uti possunt, quod non ominibus datum est. Praeterea admonitione non indignum putavi (quod tamen sine pudore aliquo dici non potest), bonam partem locorum, qui ad marginem annotati sunt, mendose legi. Quod etsi culpa nostra non evenit, veniam tamen petere quam culpam excusare malo. Imposuit nobis argentinense exemplar. Cui quum nimiam fidem adiungeremus, et in conferendis numeris post illius editionem tempus frustra terendum non putaremus, tibi tuisque vigiliis in hac parte non satis digne prospectum ac consultum est. Sed ut huic morbo mederi aliqua tandem ratione queas, habes in hoc indice unde mendosos numeros in integrum restituas. Vale, christiane lector, et hunc nostrum laborem acqui bonique facito.

Haec ille. Cuius verba non sine causa integra descripsimus. Manifestissime enim ex illis colliges nostram editionem, salva auctoris retractatione, a tertia argentoratensi pependisse, quod etiam diligentissima collatio textus nobis demonstravit. Quod si ita se habet, simul patebit genevensem editionem anno 1550 superiorem, quam nonnullos venditare infra videbimus, meram fabulam esse. Talis enim editio, si exstiterit, evidenter ipsa a nostra argentoratensi pependisset, et minime accusandus erat Rihelius quasi invito Calvino et inscio egisset.

Iam quibus numeris haec genevensis editio ab argentoratensibus diversa sit, paucis declarandum. In lectione singularum vocum varianda satis sedula autoris manus fuisse videtur; nam quo minus, quae huius generis emendationes observavimus, quaeque in margine nostrae editionis accurate notata reperies, alii cuidam potius quam ipsi Calvino tribuamus, plura maiora vetant additamenta quae subinde apparent. Haec sane non aeque frequentia et ampla sunt atque in editionibus annorum 1539 et 1543 fuisse ostendimus, neque eiusdem momenti ad operis tenorem mutandum. Nihilo minus indefessam viri clarissimi curam produnt et commendant, qui vel inter plurima quibus defungebatur officia retractando libro otia fecit, et post tantos successus tantasque omnium laudes eum iam perfectum esse neque emendatione ultra

[ocr errors]

indigere, sibi persuaderi minime passus est. Caeterum in operis dispositione capitumque consequutione et numero ab ea forma, quam voluerat esse in secunda editione riheliana, nihil discessit. Est tamen aliquid in hac novum, praeter voluminis ipsius typorumque mediocritatem, quo a praecedentibus primo statim obtutu distinguitur: divisionem dicimus singulorum capitum in sectiones minores numeris notatas, quarum summam, si computum feceris, mille ducentarum et septemdecim esse invenies. Quae divisio, in omnibus posterioribus editionibus servata, lectionem libri faciliorem reddidit, quum antea per longas paginarum columnas protracta disputatio, vix uspiam interrupto versuum tenore, rara materiarum distinctione obscuritatem et fastidium lectori genuerit. Sane hanc novam scribendi methodum Calvino non renitente introductam credideris; an vero ipsi debeatur eiusdem ad textum applicatio, dubitari potest. Certe ex tituli quam dedimus formula editori potius tribuendam colliges qui et indicibus conficiendis suam operam navaverit.

EDITIO VI.

GENEVENSIS II. STEPHANI I. 1553. Fol.

Editionis primae genevensis gerardinae exstant duo apographa sive repetitiones quas brevius recensere possumus, quum altera non nisi paucissimis singularum vocum emendationibus a praecedenti exemplari recedat, altera ab hoc posteriore omnino nullis, ita ut de utriusque externa tantum forma dicendum sit.

Prior fuit, eaque omnium splendidissima, quae ex officina Roberti Stephani patris genevensi prodiit, chartae amplitudine typorumque elegantia et mendorum mira raritate insignis. Titulus est: INSTITVTIO CHRI-|stianae religionis. | Iohanne Caluino authore. | INDICES DVO LOCVPLETISSIMI: ALTER RE- rum insignium: alter vero locorum sacrae Scripturae qui in his Institutionibus obi-|ter explicantur. | Oliua Roberti Stephani. | M.D.LIII. | cum Stephanorum emblemate notissimo.

Praemissae sunt epistola Calvini ad lectorem, eiusdem praefatio ad Regem, et summa capitum simpliciter ex editione praecedenti descripta. Haec omnia octo foliis comprehensa. Textus Institutionis addito Catechismo sibi sumit viginti et octo quaterniones sive 224 folia numerata, non paginas (b−z; A-F), quos sequuntur quatuor alii (G-K) cum indicibus gerardinis sua praefatione orbatis. Singulis textus paginis quinquageni et septeni versus inscribuntur. In fine legitur: Excudebat Robertus Stephanus in sua officina anno M.D.LIII. pridie non. Februarii. Caeterum miramur Haagium hanc silentio praeteriisse (France prot. III. 143.).

EDITIO VII.

GENEVENSIS III. RIVERIORUM. 1554. 8. min.

Ultimum secundae familiae exemplar hunc prae se fert titulum: INSTITVTIO | Christianae religionis. Ioanne Caluino authore. | INDICES DVO LOCVPLETISSIMI: | alter rerum insignium: alter vero locorum sacrae Scripturae qui in his Institutionibus obiter explicantur. | GENEVAE | Per Adamum et Iohannem Riverios, | fratres. | M.D. LIIII.

Emblema officinae exhibet duas arbores quarum alterius radicibus admovetur securis, addito utrinque et superne adagio ex Matthaei Cap. III. petito. Praemittuntur duodecim foliis non numeratis

eadem quae et praecedens editio exhibebat. Textui Institutionis dantur quaterniones sexaginta et unus (a−z; A-Z; Aa-Pp), paginae 976 tricenorum et novenorum versuum. Accedit Catechismus usque ad pag. 1031 (Qq-Tt) procedens. Indices ad calcem subiecti iidem qui in caeteris libris genevensibus, ad stephanianam formam expressi. Errata in fine notantur pauciores quam debuerant. Typi minuti italici. Libelli facies non inelegans. Caeterum possidemus huius editionis duo exemplaria hactenus inter se diversa ut in altero urbis Genevae nomen in titulo omissum sit.

EDITIO VIII.

GENEVENSIS IV. STEPHANI II. 1559. Fol.

Accedimus tandem ad tertiam editionum familiam hodieque notissimam, quippe quae eam operis formam repraesentet, quae deinceps non amplius mutata posterorum studiis inserviit, caeteris paene ex hominum oculis remotis. Cuius novae recensionis, adeoque novi quod verissime appellari poterit operis, tria exstant exemplarium genera superstite Calvino editorum, quae, si formam externam exceperis, hactenus omnia communia habent ut in iis accuratius delineandis semel verba fecisse sufficiet.

Titulus primi hic est: INSTITVTIO CHRI-|stianae religionis, in libros qua- | tuor nunc primum digesta, certisque distincta capitibus, ad aptissimam | methodum: aucta etiam tam magna accessione vt propemodum opus | nouum haberi possit. | IOHANNE CALVINO AVTHORE. | Oliua Roberti Stephani. | GENEVAE. | M.D.LIX. (addito emblemate).

Praemittendorum quaternio unus sive octo folia; textus triginta et quinque (a-z; A-M) sive paginae 564 versuum quinquagenorum et octonorum. Textum sequitur index capitum cum hac subscriptione: Excudebat Robertus Stephanus Genevae Anno M.D.LIX. XVII. Cal. Septembr. Finem facit index theologicus quatuordecim foliorum (quaternionis et ternionis N-O) spatium amplexus. Atque hic ultimus fuit clarissimi Roberti patris labor, viri ab eruditione non minus quam ab arte sua commendandi. Nam intra paucos dies post hanc editionem absolutam, a. d. VII. Id. Sept. fato suo functus est.

Quod ad eas libri partes attinet quae Institutioni ipsi praemitti solent, praefatio ad Regem fere intacta mansit, indicem vero argumentorum alphabeticum paulo iam hic locupletiorem Stephanus folio tituli verso inscripsit. Verum in his nil est quod nos ultra detineat. Multo magis attento animo legenda epistola Calvini ad lectorem, textum quidem suum pristinum referens sed auctum. Nam de operis sui prima origine et feliciore indies progressu nonnulla praefatus, se lectorum favori usque respondere conatum affirmat, neque id secunda tantum editione tentasse, sed quoties deinde excusum fuerit opus novis accessionibus locupletatum prodiisse. Etsi autem, sic pergit, laboris tunc impensi me non poenitebat, nunquam tamen mihi satis feci, donec in hunc ordinem, qui nunc proponitur, digestum fuit. Nunc me dedisse confido quod omnium iudicio probetur. Certe quanto studio ad operam hanc ecclesiae Dei praestandam incubuerim, luculentum testimonium proferre licet quod proxima hyeme, dum existimabam a febre quartana mortem mihi denuntiari, quo magis urgebat morbus, eo minus mihi peperci, donec librum superstitem relinquerem, qui tam benignae piorum invitationi gratiam aliquam rependeret. Reliqua iam olim in publicum professus erat. Conferri huc possunt quae habet Beza in vita Calvini Cap. 20. Subscriptionem nunc fecit Genevae Calend. Augusti anno M. D. LIX. Quam sequitur praeter augustinianum illud apophthegma quod supra retulimus, hoc distichon:

Quos animus fuerat tenui excusare libello,
Discendi studio magnum fecere volumen.

« PoprzedniaDalej »