Obrazy na stronie
PDF
ePub

qui destruis Templum Dei, & in tribus diebus reædificas: salvum fac temetipsum descendens de cruce. C Similiter & Summi Sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum Scribis dicebant: S Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Christus Rex Israel descendat nunc de cruce ut videamus, & credamus. CEt qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei. Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. Et hora nona excla

mavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, Eloi, Lammasabacthani ? Quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? CEt quidam de circumstantibus audientes, dicebant: S Ecce Eliam vocat. C Currens autem unus, & implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: S Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum. C Jesus autem, emissa voce magna, exspiravit. Hic pausatur aliquantulum, & genu

flectitur. Et velum Templi scissum est in duo, à summo usque deorsum. Videns autem Centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait:

Dei erat.

Verè hic homo, Filius C Erant autem & mulieres de longè aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, & Maria jacobi minoris, & Joseph Mater, & Salome: & cùm esset in Galilæa, sequebantur eum, & ministrabant ei : & aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam.

E

T cùm jam serò esset factum, (quia erat Parasceve, quod est ante Sabbatum) venit Joseph ab Arimathæa, nobilis Decurio, qui & ipse erat exspectans Regnum Dei: & audacter introivit ad Pilatum, & petiit corpus Jesu. Pilatus autem mirabatur, si jam obiisset. Et accersito Centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset. Et cùm cognovisset à Centurione, donavit corpus Joseph. Joseph autem mercatus sindonem, & deponens eum, involvit sindone, & C 4

po

posuit eum in monumento, quod erat

excisum de petra;

& advolvit lapidem

ad ostium monumenti.

Secreta

Offertorium. Custodi me, Domine, de manu peccatoris: & ab hominibus iniquis eripe me. Acrificia nos, quæsumus Domine, propensiùs ista restaurent ; quæ medicinalibus sunt instituta jejuniis. Per Dominum.

[ocr errors]

Præfatio. Qui salutem.

Communio. Adversùm me exercebantur, qui sedebant in porta; & in me psallebant, qui bibebant vinum : ego verò orationem meam ad te, Domine tempus beneplaciti, Deus, in multitudine misericordiæ tuæ.

Postcommunio.

Anctificationibus tuis, omnipotens Deus, & vitia nostra curentur, & remedia nobis sempiterna proveniant. Per Dominum.

Oremus. Humiliate capita vestraDeo. Oratio. Super Populum.

[ocr errors]

Ua nos misericordia, Deus, & ab omni subreptione vetustatis

expurget: & capaces sanctæ novitatis efficiat. Per Dominum

[ocr errors]

FERIA I V.

Officium.

N nomine Jesu omne genu flectatur, cælestium, terrestrium, & infernorum: quia Dominus factus est obedi

ens usque ad mortem, mortem autem Crucis ideò Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris .` V. Domine, exaudi orationem meam: & clamor meus ad te veniat. In nomine &c. Kyrie &c.

Post non dicatur: Dominus vobissed Oremus. Flectamus ge

cum,

nua. Levate.

Oratio.

Ræsta, quesumus, omnipotens Deus qui nostris excessibus incessanter affligimur; per Unigeniti Filii tui Passionem liberemur. Qui tecum vivit &c.

Lectio Isaia Prophetæ. Cap.62.03. HÆc dicit Dominus Deus: Dicite

filiæ Sion; ecce Salvator tuus venit: ecce merces ejus cum eo. Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suæ. Ego, qui loquor justitiam, & propugnator sum ad salvandum. Quare ergo rubrum est indumentum tuum, & vestimenta tua sicut calcantium in torculari? Torcular calcavi solus: & de Gentibus non est vir mecum. Calcavi eos in furore meo, & conculcavi eos in ira mea, & aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, & omnia indumenta mea inquinavi. Dies enim ultionum in corde meo, annus retributionis meæ venit. Circumspexi, & non erat auxiliator : quæsivi, & non fuit, qui adjuvaret. Et salvavit mihi brachium meum: & indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. Et conculcavi populos in furore meo, & inebriavi eos in indignatione mea: & detraxi

« PoprzedniaDalej »