Obrazy na stronie
PDF
ePub

ram descendere, & ad Passionem voluntatis tuæ venire dignatus es, ut humanum genus tuo pretioso sanguine liberares: adesto piis Ecclesiæ tuæ votis, & supplicationibus nostris. Tu enim, Domine, mansuetus, mansueti animalis aselli tergo insidens, ad Passionem redemptionis nostræ spontaneus advenisti: cùm tibi, ramis arboreis occurrentibus discipulorum turbis, certatim sterneretur via, & triumphatricibus palmis cum voce laudis occurrerent plurimæ populorum catervæ exultantes pariter, & dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini : Tibi in monte Oliveti, olivarum ramis via constrata est. Tu quondam Noë in arca super undas diluvii gubernasti, & columbæ ministerio per olivæ ramum, pacem terris redditam annunciari voluisti. Sed & Jacob Patriarcha in mysterium gloriæ tuæ erigens lapidem, ex hujus arboris ramis, oleum benedictionis in cacumine tituli infudit: unde unxisti

Re

Reges, & Prophetas tuos. Tu enim es Christus Dei; tibi competit fructus unctionis, & pacis: in cujus ineffabilem laudem Psalmista cecinit, dicens: Unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ, & exultationis præ participibus tuis. Quapropter te, Domine, supplices deprecamur: ut bene dicas hos arborum ramos, quos tui famuli, suis suscipientes manibus in occursum tui properare, teque benedicere, & glorificare desiderant. Ecce Jerusalem, sedens super asinum Rex mansuetus advenisti. Adveni ergo, rogamus, & nobis, & in medium nostri consiste, ut te advenire in nostris cordibus sentiamus : & qui nos tunc reparasti per Crucem, iterum lapsos repara per eamdem beatissimam Passionem. Oris nostri confessionem, ac jejunii humiliationem libens suscipe, & fructum nos viriditatis habere concede: quatenus tuis imbribus irrigati, mereamur tibi suavium fructuum ubertate placere. Et sicut illi pro cesserunt obviam tibi, cum arboreis frondibus A 3 egres

egressi, ita nos, te redeunte in secundo adventu, cum palmis victoriæ læti mereamur occurrere, Salvator mundi. Qui cum Patre, in unitate Spiritus sancti, vivis, & regnas Deus &c. R. Amen.

Finita benedictione, Prior aspergat ramos Aqua benedicta, seniore Acolythorum aspersorium tribuente: Deinde Cantor ramum Priori offerens, incipiat Ant. Pueri Hebræorum, Dum autem rami distribuuntur, cantentur sequentes Antiph. videlicet : Antiph. Pueri Hebræorum tollentes ramos olivarum, obviaverunt Domino clamantes, & dicentes: Hosanna in excelsis

[ocr errors]

Antiph. Pueri Hebræorum vestimenta prosternebant in via, & clamabant dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini.

Quod si rami distributi non fuerint, dum cantantur istæ duæ Antiphonæ, repetantur quoties necesse fuerit: interim cùm cantantur, Sacrista ramos arborum distribuat, primò Ministris :

deinde Fratribus, incipiens à dextero Choro à superioribus: & alter Frater, cui ipse innuerit, in sinistro, postremò Fratribus Conversis. Cùm verò rami distribuuntur, Acolythi ad Sacristiam euntes Cereos afferant, & ad Evangelium accedant ; similiter ille, qui scriptus est ad Crucem, induat se Alba; & ille, qui Aquam benedictam deferre in Processione debuerit si Clericus fuerit) superpelliceum induat.

Distributis verò ramis, Diaconus benendictione accepta à Priore, cantet Evangel. Cùm appropinquasset, in loco, ubi Profestis diebus cantari consuevit, Acolythis, & Subdiacono more solito ordinatis: illo, qui delaturus est Aquam benedictam, thuribulum tenente, vel ipso Subdiacono, si Conversus aquam deferre debuerit. Dum autem cantatur Evangelium Prior stet prope Altare in cornu Epistolæ verso vultu ad Evangelium. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

A A

Se

[ocr errors]

Matthæum.

Sequentia sancti Evangelii secundùm Cap. 21. N illo tempore: Cum appropinquasset Jesus Jerosolymis, & venisset Bethphage ad Montem Oliveti : tunc misit duos discipulos suos, dicens eis: Ite in Castellum, quod contra vos est: & statim invenietis asinam alligatam, & pullum cum ea: solvite, & adducite mihi. Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite : quia Dominus his opus habet: & confestim dimittet eos. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetam, dicentem: Dicite filiæ Sion: Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, & pullum filium subjugalis. Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus. Et adduxerunt asinam, & pullum : & imposuerunt super eos vestimenta sua, & eum desuper sedere fecerunt. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via. Alii autem cædebant ramos de arboribus, & sternebant in via. Turbæ autem, quæ

« PoprzedniaDalej »