Obrazy na stronie
PDF
ePub

A

C. 12.

V. Domine, nè memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: citò anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis. Genuflectitur. V. Adjuva nos, Deus salutaris noster & propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: & propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. Sequentia sancti Evangelii secundùm Joannem. Nte sex dies Paschæ, venit Jesus Bethaniam ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. Fecerunt autem ei coenam ibi; & Martha ministrabat : Lazarus vérò unus erat ex discumbentibus cum eo. Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, & unxit pedes Jesu, & extersit pedes ejus capillis suis: & domus impleta est ex odore unguenti. Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus. Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, & datum est egenis? Dixit autem hoc, non quia

de

de egenis pertinebat ad eum:sed quia fur erat, & loculos habens, ea, quæ mittebantur, portabat. Dixit ergo Jesus: Sinite illam, ut in diem sepulturæ meæ servet illud. Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis. Cognovit ergo turba multa ex Judæis, quia illic est : & venerunt non propter Jesum tantùm, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit à mortuis. Offertorium. Eripe me de inimicis meis, Domine ; ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu .

Secreta.

HEc sacrificia nos, omnipotens Deus, potenti virtute mundatos, ad suum faciant puriores venire principium. Per Dominum. Præfatio. Qui salutem.

Communio, Erubescant, & revereantur simul, qui gratulantur malis meis: induantur pudore, & reverentia, qui maligna loquuntur adversùm me.

Post

P

Postcommunio.

Ræbeant nobis, Domine, divinum tua sancta fervorem: quo eorum pariter & actu delectemur, & fructu. Per Dominum .

remus Humiliate capita vestra Deo. Oratio.

A Djuva nos, Deus salutaris no

ster, & ad beneficia recolenda,

quibus nos instaurare dignatus es, tribue venire gaudentes. Per.

FERIA III.

Officium.

Os autem gloriari oportet in Cruce Domini nostri Jesu Christi ; in quo est salus, vita, & resurrectio nostra: per quem salvati, & liberati sumus . Deus misereatur nostri, & benedicat nobis, illuminet vultum suum super nos, & misereatur nostri. Nos. Kyrie. Dominus vobiscum .

Ore

[ocr errors]

remus. Flectamus genua. L evate.

[ocr errors]

Oratio.

Mnipotens, sempiterne Deus, da nobis ita Dominicæ Passionis sacramenta peragere: ut indulgentiam percipere mereamur. Per. Lectio Jeremiæ Prophetæ. Cap.11. N diebus illis : Dixit Jeremias: Domine, demonstrasti mihi, & cognovi: tunc ostendisti mihi studia eorum. Et ego, quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam; & non cognovi, quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, & eradamus eum de terra viventium : & nomen ejus non memoretur ampliùs. Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas justè, & probas renes, & corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam Domine, Deus meus.

R. Ego autem, dum mihi molesti essent, induebam me cilicio, & humiliabam in jejunio animam meam : & oratio mea in sinu meo converte V. Ju

tur.

V. Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me: apprehende arma, & scutum ; & exurge in adjutorium mihi.

Passio Domini nostri Jesu Christi secundùm Marcum. Cap. 14. IN illo tempore: Erat Pascha, & Azyma post biduum: & quærebant summi Sacerdotes, & Scribæ, quomodo Jesum dolo tenerent, & occiderent. Dicebant autem: S Non in die festo: nè fortè tumultus fieret in populo. C Et cùm esset Jesus Bethaniæ in domo Simonis leprosi, & recumberet ; venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: & fracto alabastro, effudit super caput ejus. Erant autem quidam indignè ferentes intrà semetipsos, & dicentes: S Ut quid perditio ista unguenti facta est? Poterat enim unguentum istud venundari plusquam trecentis denariis : & dari pauperibus. C Et fremebant in eam. Jesus autem dixit: Sinite eam: quid illi molesti estis? Bonum opus operata

est

« PoprzedniaDalej »