Obrazy na stronie
PDF
ePub

Chorus R. Gloria &c.

Duo prædicti Fratres cantent:

V. Plebs Hebræa tibi cum palmis obvia venit: Cum prece, voto, hymnis adsumus ecce tibi.

Chorus V. Gloria &c.

Cantato ultimo versu, prædicti duo Fratres ostium aperiant, & ad Processionem in suis locis revertantur. Repetito à Choro Gloria &c., post ultimum versum, ad introitum Ecclesiæ, vel Chori, inchoetur à Priore Cantore ei deferente, R. Ingrediente. Et Conventu ipsum prosequente, Processio Chorum ingrediatur. Cùm conventus Chorum intrat, singuli vadant ad sedes suas, & qui Aquam benedictam detulit, in Sacristiam revertatur: Prior verò, & ministri ordinent se, sicut ad aspersionem Aquæ benedictæ consueverunt, Cruciferario tenente Crucem ante gradus Presbyterii R. Ingrediente Domino in sanctam civitatem, Hebræorum pueri resurrectionem vitæ pronunciantes, Cum ramis palmarum, Hosanna clamabant, in excelsis.

Fi

Finito R. duo Fratres cantent: V. Cùmque audissent, quia venit Jesus Jerosolymam, exierunt obviam ei. Et Chorus resumat: Cum ramis &c. Qua finita resumptione post V. Ceroferarii, Cantore eis deferente, di

cant:

V. De ore leonis, libera me Domine. R. Et à cornibus unicornium humilitatem meam.

Deinde Prior, absque Dominus vObiscum, præmisso Oremus: dicar Orationem eo modo, quo dicitur ad Horas. Oratio.

Mnipotens, sempiterne Deus, qui humano generi ad imitandum humilitatis exemplum, Salvatorem nostrum carnem sumere, & Crucem subire fecisti: concede propitius; ut & patientiæ ipsius habere documenta, & Resurrectionis consortia mereamur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Dum autem Oratio dicitur, Cruciferarius Crucem deponat in aliquo loco honesto ad cornu Evangelii, quæ

discooperta usque post Completor remaneat. Oratione finita, Prior, & Ministri, facta inclinatione mediocri versus Altare, ad Sacristiam redeant: Ubi depositis vestibus sericis albi coloris, induant alias coloris violacei : & Missa à Conventu inchoata, procedant modo solito ad Altare.

AD MISSAM

Officium.

[graphic]

Omine, nè longe facias auxilium tuum à me, ad defensionem meam aspice: libera me de ore leonis, & à cornibus uni

cornium humilitatem meam.

V. Deus, Deus meus respice in me : quare me dereliquisti ? longè à salute mea verba delictorum meorum Domine &c. Kyrie &c.

Oratio.

Mnipotens, sempiterne Deus, qui humano generi ad imitandum humilitatis exemplum, Salvatorem nostrum carnem sumere, &

Cru

Crucem subire fecisti: concede propitius; ut & patientiæ ipsius habere documenta, & Resurrectionis consortia mereamur. Per eumdem Dominum nostrum &c.

Hæc sola Oratio dicatur, nisi Memoria occurrerit dicenda

[ocr errors]

Lectio Epistolæ beati Pauli Apostoli ad Philippenses. Cap. 2. Ratres: Hoc enim sentite in vobis, quod & in Christo Jesu: qui cùm in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se æqualem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens: in similitudinem hominum factus, &. habitu inventus ùt homo Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem : mortem autem Crucis. Propter quod & Deus exaltavit illum; & donavit illi nomen, quod est super omne nomen: ut in nomine JESU (hic genuflectitur omne genu flectatur, cælestium, terrestrium, & infernorum ; & omnis lingua confiteatur : quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. R. Te

R. Tenuisti manum dexteram meam : & in voluntate tua deduxisti me, & cum gloria assumpsisti me

V. Quàm bonus Israël Deus rectis corde! Mei autem penè mati sunt pedes, penè effusi sunt gressus mei : quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns.

Tractus. Deus, Deus meus respice in me : quare me dereliquisti ? Longè à salute mea verba deli

ctorum meorum.

Deus meus clamabo per diem, nec exaudies: in nocte, & non ad insipientiam mihi.

Tu autem in sancto habitas: Laus

Israël.

V. In te speraverunt patres nostri : speraverunt, & liberasti eos.

Ad te clamaverunt, & salvi facti sunt in te speraverunt, & non sunt confusi.

V. Ego autem sum vermis, & non homo: opprobrium hominum, & abjectio plebis.

Omnes qui videbant me, asper

na

« PoprzedniaDalej »