Obrazy na stronie
PDF
ePub

scopo, inibi regiæ consecrationis dominium adinve- A bonum et simplicem, omnia conjugis ambitiosæ et nit. » Clarissima hæc, nisi vehementer fallar, et peremptoria sunt, non a posterioribus tradita, »> ut aiebat Leibnitius, sed ab æqualibus et subæqualibus

exhibita» argumenta, quibus nec hilum officere posset coætaneorum (si qui forte alicubi superessent) scriptorum silentium; ut proinde frigida Leibnitii locutio, posteriores tradiderunt,» quasi indicare. velit, postremis hisce sæculis natam primum piam istam credulitatem, abunde enervetur et convellatur.

B

79. Pluribus hic supersedeo, cum jam allegata omnino sufficiant ad refellenda quæ leviter, aut mitissime dicam, ab illustri erudito viro, nobisque, dum viveret, amico prolata sunt, melius eo loco prætereunda; quæ sane omitti absque scrupulo poterant, ut pote importune intrusa ad ostentandam quodammodo eruditionem, quandoquidem in eo, de quo ibi agitur, opere, nempe Adelboldi episcopi Ultrajectensis, supra a nobis descripto, nec verbum de virginitate voluntaria » a S. Henrico « in matrimonio cum Cunegunde conjuge culta, » usquam reperiatur. Optandum sane esset ut sacra omnis ecclesiastica historia tam firmis fundamentis consolidata stabiliretur, ad odiosorum criticorum obloquia præcludenda et penitus exstinguenda. Jam a tanto tempore experti sunt eruditi acatholici, in hoc nostro de Actis Sanctorum opere veritates historicas tam accurare discerni ab iis quæ levi populari traditione, nimia subinde facilitate admissa sunt, ut nostræ sin- C ceritati fidere tuto possint, nos non temere admissuros quæ solidis historicis fundamentis stabilita non sint. Maneat igitur in sua possessione sancta mater Catholica Ecclesia, et rarum continentiæ virginalis tot inter illecebras exemplum, seu potius divinæ gratiæ miraculum quale eodem sæculo exhibuit in Anglia S. Eduardus, fidelibus suis filiis exaltare ac prædicare non desinat.

a

80. His ita adversus iilustrissimum et clarissi mum, nobisque æstimatissimum virum modeste ac sine ullius offensione discussis, probatisque; ignosci mihi postulo, si pari moderatione non excipiam «otia,» rectius dixeris, sommia Gundlingiana, » quæ germanice procusa audio anno 1706, quorum- p que compendium, ab amico acceptum, non absque stomacho legere potui, tantam inverecundiam execratus, miratusque, in ipsa Saxonia a professore Saxone, de augustissimo Saxonico principe, contra apertissimam fidem historicam, constantissimis tot sæculorum testimoniis firmatam, tam immodesta scommata vulgi oculis lingua vernacula exposita fuisse, quæ vel ipsis, saltem cordatis, Lutheranis, exosa crediderim, utpote putida figmenta, non nisi Vulcano digna. Audet vir, ut audio, non illitteratus « otio » suo abuti, ut in cœlestes Augustos, calamo non satis castigato, calumnias evomat, eorumque castissimum conjugium, spurcis nonnullis sarcasmis commaculet, sanctissimum Imperatorem describens << ut hominem morbidum, impotentem, etc., virum

callidæ precibus probrosa facilitate concedentem. Sanctam vero Cunegundem variis conviciis proscindit, et satis aperte adulteram proponit, damnabili quorumdam episcoporum familiaritate, absente in expeditionibus bellicis marito, usam, etc.

81. Mirare, obsecro,« otia Gundlingiana, >> otia mera, jocos scurriles, aniles satyras, vocemus nugas et gerras Siculis inaniores; quales certe fatebuntur eruditi omnes, quibus hæc scribimus, etiam acatholici, apud quos id genus cautiunculas commiseratione potius quam plausu digna existimamus, æque ac novissimam alterius Lutherani thesim historicam, imo fabellam ineptissimam, videlicet; « Conjugium S. Henrici Imperatoris cum sancta Cunegunde, non omni tempore fuisse virgineum. » Quid est delirare, si hoc non est ? Ast, inquit ille, documenta reperiuntur, ex quibus constet, publicas preces indictas ad impetrandam toro Henriciano fœcunditatem. Quid tum postea? Quid, si id ultro admittant fateanturque Bambergenses? Cur id magis S. Henrici, quam alio tempore vetitum ? An uspiam legit ipse, castissimorum conjugum continentiam vulgo notam fuisse, quod sanctus ipse Henricus, jam morti proximus, id primum patefecit, uxorem virginem propinquis restituens? Impostura alia aliam trudit: eruit ille nimirum documenta authentica, quibus demonstrari possit, ex SS. Henrico et Cunegunda tiliam natam fuisse, Novum portentum, imo lepidum ferculum, non mihi sed «< otioso Gundlingio, » probe masticandum, ut id saltem ex contribule suo discat, impotentem non fuisse sanctissimum Imperatorem, qualem ipse procaciter effingit.

82. Iliustri isti in paucis servatæ in conjugio virginitatis prodigio affine est illud quod habet Anonymus cap. 21; de S. Henrici zelotypia, probataque a sancta uxore per candentes vomeres innocentia, quod pari ferme, ut superius, prætenso argumento a malevolis arrodi posset ex scriptorum coætaneorum silentio. Verum enimvero pridem istud satis vindicarunt laudatus sæpe Hofmannus in Annalibus Bambergensibus, col. 52 et 53, atque Henschenius, die I Martii, in Commentario prævio ad S. Cunegundis Acta § 2, ad quos, ne actum agam, lectores, et præ cæteris Gundlingium, castissimæ Imperatricis ferum mastygem, remitto. Id unicum in ea historia a morosioribus desiderari posset, quod certum tempus designari nequeat, uti nec locus in quo res ea contigerit. Hofmannus triumphi palæstram designat Bambergam ipsam, Sancti utriusque delicium annum vero 1017, quod eum suspicor ex monumentis Bambergensibus alicunde eruisse. An præfato anno omnia aptissime congruant, ex deducendo proxime vitæ S. Henrici chronologio ordine colligi utcumque poterit; nobis sufficit rem ipsam in controversiam non adeo facile revocandam, cujus tam authentica monumenta, teste Hofmanno, in hunc usque diem supersunt, quæ cum tantopere impugnari non vi

1

[ocr errors]

deam, satis sit Legendæ fidem in hac etiam parte A cum Reverendo D. custode perlustraverim; neque vindicasse.

D

B

D. Eppenauer in Monte S. Michaelis quidquam re. perire potuit.» En igitur refectam undequaque unicam tot fictionum scaturiginem, nullo negotio expurgandam. Majori candore ac sinceritate res tota referri nequit, quam ex epistolis familiaribus ultro citroque scriptis, quarum verba exponimus. Vix equidem induci possum ut ad ipsius sancti Henrici ætatem citatum codicem pertinere existimem, quamvis facile admittam ex antiquiori aliquo descriptum, imo precum formulas, prædictis Litaniis in quibus rei cardo vertitur, insertas, Sancto ipso longe vetustiores esse credam, et in Germanicis ecclesiis, tum præcedenti, cum sequentibus sæculis usitatas, ut modo preces aliæ sunt ab universali Romana et ab aliis ecclesiis receptæ. Rectissime autem advertit Pottuvius nullum in iis formulis præsidium vulgatæ calumniæ superesse, quantumvis inde argutari videantur Henricianæ castimoniæ impugnatores, quibus hic ultro suggerimus, nullo dissimulato apice, quidquid vel remotissimi spargendis exornandisque calumniis fomentum præbuit: quocirca Litanias ipsas, quousque typis nostris id fieri potuit, hic expandimus, sequenti paragrapho explicandas.

LETAN. AD MISS. IN DIE SCO PASCHE. 86. XPC VINCIT, XPC REGNAT. Xpc imperat.

Exaudi xpe. Summo pontifici et universali papæ uita.

83. Non ita acquiescendum censui superiori capitali concertationi, de intemerata utriusque sanctissimi conjugis servata in matrimonio continentia; quam cum speciosis Kælerianis cavillis aliquousque impeti, saltem suggillari posse adverterem, seu veris seu prætensis illis precibus pro conjugii fœcunditate, tum vero recta aliqua, si superis placet! prole alicubi insinuata, nihil prætermittendum putavi ad obturanda non solum heterodoxorum sed et audaciorum, Catholicorum obloquentium ora, nec prius destiti quam fontem omnino detexissem ex quo tam varia, tam diversa, tam parum connexa profluxisse, liquido demum deprehenderem. Quem in finem tabularia omnia, regesta, necrologia, libros chorales Bambergensis ecclesiæ excuti curavi, exploraturus sicubi tam enormi calumniæ in antiquioribus scriptis ansa præberetur. Atque hic denuo, pro insigni suo in S. Henricum studio, operam gnaviter contulit toties laudatus R. P. Rector Nicolaus Pottu, ex cujus litteris, hoc anno 1723 ad me datis, rem patentissime explanatam faxo intelligas, atque luce meridiana clarius perspicias, merum figmentum de precibus pro fœcunditate circumferri; • prolem vero «regiam » tunc non magis quam modo exstitisse in rerum natura. Rem ego omnem, prout gesta est, ipsiusmet Pottuvii verbis nude et candide proponam. 84. Ubi ex litteris meis objectas calumnias per- C Salvator mundi. cepisset, in hæc ipsa verba respondit: Acceptis penultimis Rev. V., prima mea cura fuit, inquirere in orationem quam quidem malevoli compositam et præscriptam fingunt, ipsius S. Henrici jussu, ad implorandam et impetrandam conjugii sui fœcunditatem, ut scilicet hac ratione impugnare possint ejus et sanctæ conjugis perpetuam castimoniam. Inveni in custodia ecclesiæ Imperialis librum perantiquum utique scriptum, ut omnia signa ostendunt, vivente adhuc sancto imperatore. Formam libri exhibet charta acclusa. Extima tegumenti pars anterior repræsentat effigiem sancti Petri Apostoli; posterior sancti Pauli; paginæ sunt ex pergameno. Titulus libri est, LIBELLUS GRADUALIS. Deinde ponuntur Gradualia incipiendo ab Adventu. Quando devenitur ad Pascha, ponuntur Litaniæ eadem forma et figura litterarum descriptæ, quam charta acclusa exhibet. In illis Litaniis postquam facta fuisset invocatio pro summo Pontifice, Imperatore Henrico, Chunigunde regina, fit etiam pro nobilissima prole regali. Sed manifestum est quod ex hac invocatione calumnia nullum habeat præsidium : » quod mox paulo uberius, ad mala garrientium ora comprimenda demonstrabitur. Pergit epistola :

a

[ocr errors]

85. Nullam aliam orationem pro impetranda fœcunditate conjugii sanctissimi Imperatoris reperire potui, etiamsi secundam partem Gradualis, varia Missalia et Breviaria, tempore S. Henrici scripta, et aliqua post ipsius felicem transitum, diligenter una

D

Sce Petre

Sce Paule.
Sce Andrea.

Exaudi xpe.

Tu illum adiuua.

Tu illum adiuua.

Tu illum adiuua.

Tu illum adiuua.

Heinrico a do coronato ma

gno et pacifico imperatori vita et victoria.

Redemptor mundi.

Sce MICHAEL.

Sce Gabrihel.
Sce Raphahel.
Sce Johannes.
Sce Stephane.
Exaudi xpe.
uita.

Sca Maria.

Sca Radagundis.
Sca Gerdrudis.
Exaudi xpe.
lus et uita.
Sce Clemens.
Sce Uite.
Sce Pantaleon.
Exaudi xpe.
uita.

Sce Maurici.
Sce LANDBERTE.
Sce Gereon.
Exaudi xpe.

tioni N. salus et uita.
Sce Siluester.

Tu illum adiuua

Tu illum adiuua

Tu illum adiuua.

Tu illum adiuua.

Tu illum adiuua.

Tu illum adiuua.

Chunigundæ reginæ salus et

Tu illam adiuua.

Tu illam adiuua.

Tu illam adiuua.

Nobilissimæ proli regali sa

Tu ill adiuua.

Tu ill adiuua.

Tu ill adiuua.

N. ductori pacifico salus et

Tu illum adiuua.

Tu illum adiuua.

Tu illum adiuua.

N. epo et cunctæ congrega

Tu illum adiuua.

[blocks in formation]

87. Habes modo orbi expositum et revelatum prætensum iniquitatis mysterium, quod in Litaniis Bambergensibus latere frustra sibi persuaserunt continentiæ Henricianæ non minus quam omnis castimoniæ, in Romana Ecclesiæ tantopere æstimatæ, osores malevoli. Redditi sunt characteres oinnes, saltem quoad fieri potuit, post exclusas e typographia abbrevationes, quas in æs incidere operæ pretium visum non est, cum ex iis controversiæ caput minime pendeat. Libellus iste gradualis oblongus est, angustioris formæ, tantillum superantis columnas hic compositas, quibus verba omnia secundum syllabas et lineas adhibita sunt, nullo apice neglecto aut transposito. Tres ferme pagellas implet tota ea Litania, tot suppositionum et calumniarum materia; quam nobis ad libelli normam dividere non licuit, satis fuit totam fideliter repræsentasse, Rubricis capitalibus, ut vulgo loquuntur, in prima facie nitide depictus est prædictus titulus, LIBELLUS GRADUALIS, litteris hodiernæ formæ non multum absimilibus præter E. G. A et D. Titulus interior rubris etiam majusculis, utcumque typis nostris exprimitur. Sic litteræ initiales omnes miniatæ sunt, uti et X, quotiescumque recurrit Christi Servatoris nomen, cujus monogramma satis notum esse putamus. Fidem nos integre liberasse, testari poterunt quicumque autographum ipsum Bambergæ inspicere et cum hac editione conferre dignabuntur.

88. Porro schema ad me transmissum, atque hic

A typis excusum, tam rigide per singula excussi, ut nihil intactum reliquerim quin id continuo Bambergensibus objicerem. Imprimis Litaniæ istæ, licet Bambergæ hodiedum asservatæ, pro istiusmet ecclesiæ usu scripta non videntur, ubi, procul dubio, additæ essent appellationes fundatoris et fundatricis. Præterea non recte signatur Sanctus, « imperator a Deo coronatus, dum interim Cunegundi simplex reginæ titulus apponitur, quandoquidem constet ambos eodem die a Benedicto PP. VIII, anno 1014, Romæ Cæsareo diademate impostio inauguratos. At vero Kæleri palmare argumentum pro existentia nobilissimæ prolis regalis,» acrius intorquere non destiti, hoc ferme ratiocinio, ad hominem, ut aiunt, adversus Bambergenses concludens: Non minus certum est, in iis Litaniis Deum invocari pro « salute et vita nobilissimæ prolis regalis, » quam certum sit invocari pro vita et victoria S. Henrici, pro salute et vita S. Chunigunda; atque hoc secundum apud vos indubitatum est, quidni igitur et primum? Preces pro conjugibus ut vivis ibidem ad Deum funduntur, vivere itaque etiam oportuit « nobilissimam prolem regalem, » et quæ inde Kæleri consectaria sunt. Hæc exercitii gratia, uti loquimur, a me proposita erudite enodavit et dissolvit Pottuvius, tribus responsionibus sic omnia elucidans, ut habeat Koelerus quibus acquiescat. Verba ejus fideliter etiam reddo.

B

89. « Si Kælerus ex verbis Litaniarum quæ repeCriuntur in Graduali manuscripto. NOBILISSIME PROLI REGALI SALUS ET VITA, vult inferre, ex matrimonio sanctorum Henrici ac Cunegundis saltem filiamı fuisse genitam, non recte infert. » En responsionem primam : « Quia verosimiliter Litaniæ istæ jam aute tempora S. Henrici fuerunt in usu in ecclesiis Germaniæ, tanquam formulæ communes supplicandi pro Pontifice, Imperatore, Imperatrice, etc. Non quidem diffitemur, illas ætate S. Henrici descriptas sive exaratas fuisse; id enim tam figura characterum illo tempore usitata, quam expressio nominum Henrici et Cunegundis, pro quibus tanquam vivis supplicatur, nobis persuadet: sed solum dicimus illas post erectionem ecclesiæ Bambergensis, ex alio exemplari descriptas seu transumptas fuisse, additis tunc nominibus Henrici et Cunegundis, tanquam actu regnantium. Neque gratis id dicimus; quia totus Libellus gradualis (cujus duæ sunt partes, una hiemalis, altera æstiva) est descriptus ex exemplaribus in ecclesiis adhiberi solitis. Merito igitur asserimus, etiam Litanias, quæ sunt pars Gradualis, fuisse tunc aliis ecclesiis communes, et ex illarum exemplaribus desumptas. Igitur ex illis non recte infertur, ex matrimonio sanctorum Henrici et Cunegundis progenitam esse saltem filiam, qui sunt formula solummodo communis. »>

D

90. Apposite urget Pottuvius et magis etiam instat hoc modo: Quod si contendas Litanias istas non esse desumptas ex aliis exemplaribus, sed pro ipsa ecclesia Bambergensi primo fuisse compositas, de

Merseburgensis, historicus synchronus, libro vi,

[ocr errors]

pag. 67: Ob recompensationem futuram, inquiebat sanctus Imperator, Christum hæredem elegi; quia in sobole acquirenda nulla spes remanet mihi. » Quod si S. Henricus ante fundationem episcopatus genuit filiam, quomodo cum veritate dicere potuit, sibi in acquirenda sobole nullam remanere spem? Nonne conventus Patrum poterat illi opponere: « Quomodo nulla spes acquirendæ sobolis in præsenti matrimonio tibi superest, qui paucis hisce annis, quibus in matrimonio vixisti, filiam genuisti?» Male igitur dignitati sancti Imperatoris consulit, qui procreationem sobolis ante fundationem episcopatus illi affligit.

mus id ita esse, quod tamen non probas; sed sic ex A scopos præsentes, uti refert Ditmarus episcopus ipsis Litaniis ostendo sanctos conjuges, tunc, quando Litaniæ scriptæ fuerunt, non habuisse prolem. Quia si habuissent, in Litaniis vel expressum fuisset nomen prolis, sicut expresse fuit nomen Henrici et Cunegundis, vel saltem indicatus fuisset sexus, an sit filius vel filia. Nam, sicut in formula supplicationis pro sancto Henrico dicitur: « Tu illum adjuva,» in supplicatione pro sancta Cunegunde: << Tu illam adjuva,» ita, si tunc exstitisset filia regalis, debuisset dici : « Tu illam adjuva. » Cum solum ponatur per abbreviationem: « Tu ill. adjuva, » quod ill. » nec illum nec illam significat, sed est indifferens ad utrumque; signum est quod tunc non exstiterit filia, neque etiam filius. Manet quod sit formula communis, quæ masculo æque ac feminæ convenire possit. Confirmatur id ex sequentibus formulis earumdem Litaniarum, ubi ponitur N. quæ sunt formulæ communes supplicandi pro quibuscumque ducibus, episcopis, etc.

[ocr errors]
[ocr errors]

B

91. Deinde, » pergit eodem tenore Pottuvius, « etiamsi supplicatio pro NOBILISSIMA PROLE REGALI in Litaniis habeatur, unde probas quod, prole non existente, supplicatio illa fuerit decantata, et non potius in isto casu omissa? Certe, quamvis in istis Litaniis formula supplicationis pro Imperatrice habeatur, si tamen Imperator nondum esset conjugatus, aut evaderet viduus, formula supplicationis pro Imperatrice haud dubie in utroque casu omitteretur. Ita, etiamsi formula pro nobilissima prole regali in Litaniis po- C natur, prole tamen deficiente, videtur formula illa in decantatione Litaniarum fuisse omissa. Nisi forte fuisset aliqua conjectura aut indicium fœcunditatis conjugii: tunc enim fideles subditi optare, Deoque supplicare solent, ut fructus in arbore et gemma in concha maturescat. Potuerunt autem Bambergenses id sperare et merito apprecari tam insignibus conjugibus, quorum votum continentiæ ignorabant. Addere liceat quod proxime formula: « N. ductori pacifico salus et vita» haud dubie prætereunda sit, Cæsare ipso exercitibus imperante. Sic alteram pro loci Episcopo et primam pro Romano Pontifice, nemo decantatas somniaverit alterutra sede vacante. Hodiernam, et jam tot sæculi constantem Ecclesiæ praxim consulat Koelerus, et quæ hic dicta sunt verissima esse perspiciet.

92. Non hic hæret Pottuvius; sed altera responsione seu argumento instat in hunc modum: «< Sine nota sanctissimi ac prudentissimi Imperatoris » (hæc prædicata cum Gundlingio non negabit Kælerus) <asseri non potest quod ex suo conjugio genuerit saltem filiam. Vel enim illam genuit ante fundationem episcopatus Bambergensis, vel post illam: neutrum sine nota Imperatoris asseri potest. Imprimis non potest dici quod genuerit ante fundationem, quæ contigit anno vi vel vi post millesimum. Colligitur id ex allocutione S. Henrici, quam in conventu Francofurtensi habuit ad S. Willigisum archiepiscopum Moguntinum et cæteros archiepiscopos et epi

D

93. « Deinde absque ejusdem Sancti prostitutione etiam asseri non potest, genitam ipsi fuisse filiam post fundationem episcopatus. Ille claris et expressis verbis, coram celeberrimo conventu præsulum, asseverat, sibi in acquirenda sobole nullam superesse spem quis ergo sine nota tam sapientis et circumspecti Imperatoris dicet illum nihilominus, post asseverationem adeo solemnem, procreasse filiam? Nisi igitur valida ratio afferatur, qualis non affertur, exigit dignitas tanti Imperatoris ut credamus illum verum dixisse, dum solemni contestatione asseveravit nullam in acquirenda sobole sibi remanere spem. Quis autem illi spem omnem ademit? Quis nisi ille ipsemet voluntario voto continentiæ, in honorem Dei emisso, et a castissima conjuge ratihabito? Poterat dicere cum Jephte (Jud. 11, 35): « Aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero, quam perpetuam servare continentiam. Quid aliud innuunt verba immediate sequentia, ab Imperatore in conventu prolata: « Et quod præcipuum habui, ac meipsum cum modo acquisitis seu acquirendi, in sacrificium Patri ingenito jam dudum secreto mentis obtuli: quid, inquam, aliud innuunt verba illa, quam votum castitatis, quo sanctissimus Imperator, juxta consilium Salvatoris (Matth. xix, 12), « se ipsum castravit propter regnum cœlorum, ⚫ et inclinationem relinquendi sibi similem post se, Deo in sacrificium obtulit, magno Abrahamo in eo comparandus, quod iste paratus fuerit, Isaacum filium, sibi pridem natum, immolare, hic vero spem filii et hæredis sibi nascituri, intima mentis devotione, Altissimo sacrificaverit? >>

94. Hasce quæstiones, satis concisas ac stringentes, ad Koelerum universas remittimus, ut in proximis thesibus suis historicis apta responsa suppeditet. Neque tamen hic desinit Pottuvius, cujus hæc tertia responsio est. « Si S. Henricus genuit filiam et curavit pro ea publicas in ecclesia Bambergensi institui preces, uti Koelerus ex Litaniis citatis probare velle videtur; moraliter impossibile est potuisse in mundo, et imprimis Bamberga, persuasionem universalem invalescere, sicut reipsa invaluit, quod sancti Henricus et Cunegundis in suo matrimonio virginalem continentiam perpetuo servaveriat. Si

tionem palam proponi, actus rabie et invidia, nititur easdem tetris coloribus obscurare, sicut olim per iconoclastas Christi et Sanctorum imagines ex hominum oculis tollere conatus fuit, ne isti, ex earum aspectu, ad imitanda egregia Sanctorum illorum facta excitarentur. » Os durum! mi Kælere, sed quod tu in medium temere projecisti, cæteris argumentis jam abunde superius dilutis. Te unum hæc jacula feriunt, teque adeo petunt quæcumque hoc toto paragrapho disputata sunt: tute hoc intristi, tibi omne exedendum est; nobis supersunt præcipua sanctissimi Imperatoris gesta chronologice, pro nostro instituto, digerenda.

enim Koelerus tam sagax est ut post septingentos A illustres continentiæ imagines ad cultum et imitaannos ex illis Litaniis odoretur sobolem regiam. quomodo Bambergenses, qui Litanias illas tempore sancti Henrici decantaruut, et annis insequentibus usque ad hæc tempora, in Libello graduali descriptas, pones se retinuerunt, sæpius inspexerunt, et aliis inspiciendas exhibuerunt; quomodo, inquam, illi omnes nihil unquam de tali filia cogitarunt, aut exinde collegerunt? Fueruntne omnes per septem sæcula adeo stupidi, ut nullus caperet mysterium, in Litaniis reconditum, quod nunc tandem Koelerus mundo revelat? Et si Bambergenses, tempore S. Henrici, filiam ejus noverunt, et pro ea publice in Litaniis precati sunt, quomodo et quando potuerunt delabi in eam persuasionem, ut crederent SS. Henricum et Cunegundem in suo conjugio pari consensu perpetuam servasse continentiam ? »

BS X. Præcipua S. Henrici gesta ad temporum ordinem revocata, a regni principio ad fundatam ecclesiam Bumbergensem.

97. Quæ ante susceptas regui habenas sanctissimo Imperatore gesta sunt, cum nec Vitæ scriptores nec Ditmarus aut alii memoraverint, frustra a nobis eorum ordo requiratur; ab Ottonis III obitu series nostra deducitur. Neque vero singula scrupulose discutimus, sed præcipua seu illustriora et ad sanctitatem cæterasque res totius regni et imperii tempore gestas spectantia, quæque a notissimæ Vitæ seu potius elogii compilatore Anonymo ex parte memorata quidem sunt, ast ita commixta ut nusquam appareat quo anno affigenda sint, auctore ad hæc tam parum attento, ut, ubi annum exprimit, plerumque

95. Importunus quæsitor est Pottuvius. « Quomodo, inquit, ad idem sentiendum totum imperium, et totus late Christianus orbis induci potuit? Quomodo celeberrimus ordo D. Benedicti S. Cunegundem, post obitum S. Henrici, ad cœnobium Confugiense suscepit ut virginem, se deinceps ipsatn constanter ut talem habuit et coluit, si scivit, quod nescire non potuit, illam in suo conjugio fuisse matrem filiæ regalis? Quo sæculo, et circa quem annum memoria filiæ istius oblitterata fuit, et ejus loco exorta persuasio de virginali continentia SS. conjugum? Ex rescripto Eugenii III constat sæculo x id jam fuisse creditum, et legitimis testimoniis confirma- Ca recta chronologia deflecta, exemplum sit in ipsotum, S. Henricum, in toro etiam legitimo positum, integritatem castimoniæ usque ad finem vitæ conservasse: si sæculo immediate præcedente S. Henricus in suo conjugio filiam genuit, et pro ea in Litaniis publice supplicatum fuit, quis sibi persuadeat, potuisse tam brevi tempore memoriam nobilissimæ prolis regalis apud omnes perire, et fecundos conjuges haberi pro virginibus? Etiamsi in aliquo conjugio nulla umquam appareat soboles, homines tamen difficulter inducuntur ad credendum, quod tales conjuges prole careant ex virtute perpetuæ continentiæ; sed id adscribunt sterilitati naturæ, aut aliis impedimentis naturalibus. Multo minus homines propinqui ætati SS. conjugum scivissent se induci ad credendam perpetuam eorum continentiam, si illi in suo conjugio suscepissent filiam, quod utique homines, ætati isti adeo vicinos latere non potuisset.

96. Necesse est igitur fateri, legatos apostolicos ab Eugenio III, ad inquirendam rei veritatem sæculo XII Bambergam missos, uti et multos religiosos ac discretos viros non potuisse induci ad credendam et attestandam integritatem castimoniæ S. Henrici usque in finem vitæ, si vel in matrimonio suo genuisset filiam, vel si de illa integritate castimoniæ non habuissent indicia, testimonia et argumenta certa ac minime suspecta; in quibus pietas Christiana posset merito conquiescere, et memoria tam illustris exempli cum solatio frui. Sed cum humani generis hostis indignissime ferat in Ecclesia adeo

met jam dictæ Vitæ principio, quam in hunc modum
orditur: Anno ab incarnatione Domini M, ab Urbe
condita MDCCLII, Ottone puero Romæ defuncto, va-
cante regni solio, cum de principe subrogando age-
retur, omnium vota, nutu divino, ad eum inclinan-
tur, qui tunc in regno habebatur potissimus. Aber-
rant hic characteres prope omnes:
neque enim
anno 1001 mortuus est Otto III, sed 1002, neque
erat annus Urbis conditæ 1752. sed vero similius
1754; neque Romæ mortuus Otto iste, sed Paternæ
seu Paterni, castro Campaniæ Romanæ, in ditione
Ecclesiæ atque in maritimo tractu, in ora maris
Tyrrheni, ubi alias villa Plinii junioris, teste Hol-
stenio, quidquid alii a situ tantillum deflectant.

98. A tali exordio quid in ordine ad digerendam rerum seriem sperari possit, facile intelligitur: id nobis potissimum curæ erit ut salvam rerum veritatem in rectum, quoad fieri poterit, ordinem chromologicum redigamus, adjectis nonnumquam et ad proprios etiam hinc inde annos revocatis largissimi in ecclesias et monasteria Imperatoris donationibus et privilegiis, quorum cum jam scriptores plures meminerint, nobis ea obiter attigisse suffecerit. Cæsareæ isti profusæ ferme liberalitati a regni principio intendisse invenies apud Mabillonium in Annalibus Benedictinis ad annum 1002, pag. 159, num. 26, dum aream quamdam intra muros urbis Ratisbonensis Altahensi monasterio dedit; et plura alia majora beneficia eidem monasterio præstitit annis

« PoprzedniaDalej »