Obrazy na stronie
PDF
ePub

universum regnum, in possessionibus et ornatibus, A vero principes Poloniæ et Boemiæ, ceterarumque innumerabilia contulit Hildesheimensibus vero sanctum Gotehardum (43) divina edoctus revelatione præfecit. Quid autem Merseburgensi ecclesiæ præ aliis specialibus contulerit futurorum charitati volumus ex parte notificare. Hæc enim ecclesia tempore Magni Ottonis, illius, inquam, qui ad Lycum fluvium sub sancto Uldarico confessore Ungaros (44) prostravit, et reges eorum, Lælium videlicet et Assur Ratisbona, principibus hoc fieri adjudicantibus, in patibulo suspendit, assiduis incursionibus et hostili vastatione Sclavorum, ad nihilum redacta est.

B

4. Et quia violentiis vicinarum nationum non poterat resistere in possessionibus, in religione et in omnibus, quæ ad pontificalem dignitatem pertinebant, penitus cœpit deficeri. Accidit autem ut eodem tempore Magdeburgensis ecclesiæ Archiepiscopus viam universæ carnis ingrederetur, et Merseburgensis præsul, propter sapientiam a Deo sibi collatam, et propter multas virtutes, quibus adornatus erat, ob quas etiam Ottoni magno gratissimus extitit in cathedram Magdeburgensem, prædicto Rege id efficiente, præponeretur (45). Factum est autem, ut Merseburgensis episcopatus penitus destrueretur, et quæ potiora erant illius ecclesiæ in prædiis. in ministerialibus, in ornamentis, in ditionem Magdeburgensis eccclesiæ transferrentur, et de quibus reliquiis possessionum, quæ Merseburg remanserant, abbatia inibi construeretur. Quod factum usque ad tempus pii confessoris Henrici immutatum C permansit. Cum autem convocatis idem Rex Principibus regni sui Quendelburg curiam celebrasset: universis in id ipsum consentientibus, Poloniam et Boemiam, cæterasque Sclavorum adjacentes regiones, quæ fines regni sui vastabant, debellare disposuit.

Sclavicarum gentium primates Romanum Imperatorem cum exercitu ad debellandos eos advenire cognoverunt innumerabili multitudine collecta, in bellum ei obviam processerunt. Quod Regi pio per speculatores suos cito innotuit, et sicut in omnibus angustiis suis solebat, ad orationis arma confugit. Invocatoque super se nomine Domini, beato Laurentio, sancto Georgio, et beato Adriano martyribus, se suumque exercitum protegendum cum summa devotione commisit.

6. Et cum omnes perceptione corporis et sanguinis Domini confortati fuissent, ad locum certaminis venerunt. Ubi cum Rex beatus verbis exhortatoriis ad viriliter agendum singulorum animos erexisset, videns innumerabilem adversariorum multitudinem, clamavit ad Dominum, et ait: Deus qui conteris bella ab initio, eleva brachium tuum super gentes qui cogitant servis tuis mala. Disperge illos in virtute tua et destrue eos protector meus. Pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Hæc dicens aperti sunt oculi ejus et vidit gloriosos martyres, Georgium videlicet, Laurentium, Adrianum, cum angelo percutiente, exercitum suum præcedentes, et hostium cuneos ad fugam propellentes. Et sicut exercitus Sennacherib ab angelo percutiente contritus est et periit; ita et omnis barbarorum ista multitudo per virtutem Dei conterrita, projectis armis sine effusione sanguinis Christianorum, fugæ præsidium quæsivit. Quo viso Rex sanctus, elevatis oculis et manibus in cœlum, benedixit Deo cœli et ait: Benedico, Rex cœli et terræ, qui superbis resistis et humilibus das gratiam: qui custodis diligentes te et glorificatus es in gentibus, propter datam nobis de cœlo victoriam. Victis ergo barbaris et quæ ad futuram pacem prodesse poterant firmissima pactione stabilitis, vir Beatus cum suis in sua redierunt cum pace, glorificantes et laudantes Deum, qui salvat sperantes in se.

7. Cumque Christianissimus rex Poloniam, Boemiam, Moraviam tributarias fecisset: ob reverentiam S. Laurentii martyris, conculcationem et destructionem Merseburgensis ecciesiæ, cœpit pio intuitu misericordiæ et pietatis respicere, et ad niMersebur- D hilum redacta in ædificiis, in ministerialibus, in

5. Congregato itaque exercitu, contra prædictas nationes aciem direxit. Et faciens transitum per locum, qui Walbech (46) dicitur, gladium sancti Adriani martyris, qui pro reliquis multo tempore ibi servabatur, accepit. Quo accinctus, ex toto corde suo clamavit et dixit: Judica Domine nocentes me, expugna impugnantes me, apprehende arma et scutum, et exurge in adjutorium mihi. Inde progressus castra metatus est in campo, ubi gensis ecclesia sita est, et videns locum desolatum, et in nihilum redactum, ingemuit et ait: Beate Laurenti martyr Christi, si tuo interventu has barbaras nationes, ad quas pergo, Romano Imperio, et Christianæ religioni subjugavero, hunc locum desolatum tuo nomini consecratum, divina favente gratia, in pristinæ dignitatis statum reformabo. Ut

(43) Vide in Actis 4 Maii pag. 508, num. 18.

(44) Describitur victoria in Vita S. Udalrici 4 Julii pa. 110, a num. 46.

(45) Quæ hic narrantur de translatis Madeburgum episcopatus Merseburgensis possessionibus, non Ottoni primo, sed secundo adscribenda sunt, unde ipsum secuta est punitio de qua in Vita S. Adal

[blocks in formation]

duo sunt, quibus hic mundus principaliter regitur, pontificalis auctoritas, et regalis potestas, ex utro que horum suffulta a dexteris et sinistris, ab omnium molestia infestationum secure monstretur in perpetuum defensa. Dicente enim Domino Salvatore; duos Ecclesiæ gladios sufficere, quorum unus ad defensionem animæ ac spiritus penetrat; alter inflexibilia et dura corda rigore suo domat et premit : quidquid eorumdem gladiorum jure hinc inde munitur, constat profecto, quod nullius mali incursione ab status sui rectitudine labefactetur. Prius tamen hic chartam Ottonis tertii (50) Imperatoris præscribimus, ut scire volentibus, qualiter ipse locus Babenbergensis in ditionem sancti Regis obvenerit, ex eadem conscriptionis pagina colligatur.

8. Denique Episcopatum Babenbergensem ex int A Regum inserimus confirmationis epistolas ut, quia tegro in suo domate (47) fundavit, terminis videliceab adjacentibus episcopatibus legitimo concambio commutatis. Fundatum vero episcopatum principibus Apostolorum Petro et Paulo, et pretiosissimo martyri Georgio attitulatum speciali jure sanciæ Rom. Ecclesiæ contradidit, ut et primæ Sedi debitum dignitatis impenderet honorem, et suam plantationem tanto patrocinio firmius communiret. In meridiana quoque parte civitatis monasterium in honore S. Stephani Protomartyris sub ordine canonico construens; ex altera vero, hoc est aquilonari, aliud monasterium sub monachali regula in honore S. Michaelis Archangeli (48), sanctique Benedicti abbatis constituens, sibi, suæque civitati supra Petram Apostolicæ firmitatis fundatæ, muroque et propugnaculis meritorum S. Georgii ceterorumque sanctorum munitæ ac exornatæ contra incentivos vitiorum jactatus, turrim fortitudinis in Stephano, et contra refrigerantes flatus illius, qui in aquilone, unde malum omne panditur, sedem ponere disposuit, refugium certum in angelico præparavit præsidio: ut a dextris et a sinistris justitiæ armis vallatæ in nullo sufficiat insidiator prævalere.

B

11. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis : Otto divina providentia Imperator Augustus. Noverint omnes nostri fideles, præsentes scilicet et futuri, qualiter nos ob interventum dilectissimæ genitricis nostræ Adelheidæ, caro nepoti nostro Bavariorum Duci Heinrico quoddam juris nostri prædium, civitatem videlicet Babenberg nominatam, cum omnibus ad hanc respicientibus et Nemkin Uraha in comitatu Bertholdi Comitis Volckfelt nuncupato, sita, nostra Imperiali potentia in perpetuæ usum proprietatis concessimus, firmiterque donavimus cum utriusque sexus mancipiis, ædificiis,ecclesiis, terris cultis et incultis, et cum omnibus

9. His tribus ecclesiis postea per Guntherum ejusdem Babenbergensis sedis quartum præsulem, et per Reginoldum quemdam, virum nobilem, addita est quarta ecclesia (49) in honore sanctæ Mariæ matris Domini et sancti Gangolfi martyris extra urbem versus Orientem in loco Teuverstat sub C jur, legaliterque ad hæc jam dicta prædia pertinen

ordine et possessione canonica. Denique sextus ejusdem sedis Episcopus Herimannus contra urbem versus occidentem in honore S. Jacobi Apostoli et filii Zebedæi, ecclesiam sub ordine canonico initiavit. Hanc Otto, humilis amator pauperum Christi, octavus ejusdem sedis episcopus, cooperante Eberhardo præposito, consummavit et dedicavit, ac stirpem ordinemque illic Deo servientium decenter disposuit. Sic locus Babenbergensis ecclesiis in patrociniis Sanctorum in modo Crucis undique munitus, Christo Jesu crucifixo quotidianum, et sedulum celebrat officium et servitium pro primo suo fundatore Heinrico secundo, Imperatore piissimo, ejusque cooperatoribus et successoribus vel augmentatoribus omnibus: Et ut inibi militantibus Domino major tranquillitas, et securitas, et reverentia ad supplicandum Deo perseveret, prædictæ quinque ecclesiæ sic sunt locatæ, ut fere ab omni strepitu et tumultu forensi ac populari sint decentissime segregatæ.

10. Ut autem cunctis liquidius enitescat qua vigilantia vir beatissimus novellæ suæ ecclesiæ bona pacis et tranquillitatis etiam per succedentia tempora providerit, aliquas hic tam Episcoporum quam (47) Varia domatis significata habes in glossariis, hic sumitur pro ditione seu possessione.

(48) De hoc cœnobio actum est ad Acta S. Ottonis 2 Julii.

(9) Hæc omnia ad Vitam S. Henrici nullo modo pertinent.

D

[blocks in formation]

12. Anno igitur ab Incarnatione Domini MVII (51 Indict. v. III Kalend. Novembris magna synodus Episcoporum, aliorumque Patrum habita est et celebrata in villa regia Franchenfurt mediante Rege magno et pacifico Heinrico, anno regni sui vII. Nam dum idem Deo devotus Rex alta mentis consideratione secum volveret, in quo potissimum opere Dei misericordiam sibi facilius conciliaret, et ex divini instinctu consilii inspiratus disposuit, ut Deum sibi heredem eligeret, et conscriberet, et episcopatum Babenbergensem, ut præscriptum est, ex rebus hereditariis construeret, ut et paganismus Sclavo

(50) Pluribus ostendit Gretserus, diploma esse Ottonis II, de quo et nos in Commentario egimus, ubi etiam de titulo nepotis dictum est, quem Otto Imperator tribuit patrueli suo Henrico duci Bavariæ, patri S. Henrici.

(51) Errat imperitus scriptor, et res confurdit, quas

qua ratione Heinricus Secundus gloriosissimus Rex nuntios suos ad nos direxit, qui nobis hæc omnia dicerent, et nos pro hac sede confirmanda interpellarent. Cujus sanctissimam imitationem, paterna et præcordiali dilectione intuentes, omnes res, quas beato Petro Apostolorum Principi, in loco prænominato legitima ratione collectas contulit, nostræ auctoritatis privilegio confirmare decernimus, ea videlicet ratione, ut Episcopus ejus loci, et qui in perpetuum sui fuerint successores, ea, secura tranquillitate possideant, et liberam habeant potestatem res et proprietates ejusdem ecclesiæ ordinare, atque componere, vel etiam augmentare : dissipare vero, atque confundere, nullam habeant potestatem.

rum ibi destruentur, et Christiani nominis me- A ritatis episcopatus noviter factus fundaretur. Pro moria perpetualiter inibi celebris haberetur. Sed cum parochiam ad eamdem sedem respicientem non haberet, et sanctam Pentecosten in eodem anno regni sui Moguntiæ celebraret, partem Wirzeburgensis diœceseos, comitatum videlicet Raterzgewe (52) dictum, et pagi Wolcvelt dicti, inter fluvios Vraha et Ratenza sita, ab Heinrico Wirzeburgensi Episcopo firma ac legali traditione acquisivit, tradens e contra Wirzeburgensi ecclesiæ CL (53) mansos in vico Memmigun dicto, et in proxime adjacentibus locis, consentientibus, et concurrentibus in hæc tota illius Heinrico Wirzeburgensi, et Willigiso Moguntiæ metropolis archiepiscopo, multisque, qui præsentes fuerunt (54), Archiepiscopis et Episcopis, legitimum hoc concambium attestatione sua, et subscriptione roborantibus. Gloriosissimus vero Rex compos voti effectus, pari supradictorum Patrum consultu, duos ex capellanis suis Albericum et Ludovicum adjunctis Wirzeburgensis Episcopi litteris, Romam usque direxit, quatenus hæc bene cœpta in melius proficerent auctoritate Apostolica. At Romanus Pontifex, et universalis Papa Joannes piissimi Regis devotionis congaudens, habita in sancti Petri Basilica synodo, pro confirmando episcopatu Babenbergensi, privilegium fecit conscribi, et Apostolica auctoritate firmari, universis Galliæ et Germaniæ Episcopis rescribens, ut et ipsi pari communique auctoritate, prædictum episcopatum roborarent, cujus videlicet privilegii exemplar in C

hunc modum se habet:

13. « Joannes Episcopus servus servorum Dei. Officii nostri est omnium sanctarum Dei ecclesiarum commoda generaliter considerare, et maxime earum, quæ specialiter sub jure ac dominio nostræ Romanæ Ecclesiæ consistunt; si quod est incommodum, abolere, ne pro gravi incommoditate sua neglectæ vilescant; vel qualibet nacta occasione, debita solennitate careant. Propterea omnibus sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus, præsentibus scilicet et futuris, notum esse volumus: quia dilectus et spiritualis noster filius Heinricus gloriosissimus atque invictissimus Rex, divina inspirante clementia, de propriis hæreditariis rebus, pro sua suorumque pa- D rentum anima, episcopatum in loco qui dicitur Babenberc, perfectæ fidei et charitatis devotione, in honorem beatissimi Petri Apostolorum Principis esse constituit, commutatione facta jure, ac legaliter cum Heinrico Wirzenburgensi Episcopo de aliqua parte parochia sui episcopatus. Unde etiam prædictus Episcopus nobis suas litteras misit, ut suo consensu, privilegio nostræ Apostolicæ aucto

in Commentario restituere conati sumus: quod autem annum 1007 connectat cum anno 7 regni Henrici, sequitur ex primo errore quem supra notavimus.

(52) Ex codice Viennensi scribit Gretserus Ratenzgonui, et paulo post volcfelt quæ loca aliaque hic accuratius modo quærere, operæ pretium non est.

(53) Variantes lectiones adfert Gretserus, sed quæ

14. Nostra quoque auctoritate sancimus, uti in terminis, et in rebus ejusdem ecclesiæ nulla sit infestatio tyrannorum, vel aliorum quorumlibet pravorum hominum, sive sint in civitate ipsa Babenberc, sive in castellis et villis, servis et ancillis, tributariis, decimis, forestibus, silvis, piscationibus, venationibus, molendinis, campis, pratis, pascuit, terris cutis et incultis, et quidquid modo illuc, pertinet, vel in futurum acquiri possit, per nostræ auctoritatis privilegium corroboratum, in secura quiete permaneat. Nullus ibi Comes aut Judex legem facere præsumat, nisi quam per concessionem gloriosissimi Regis Heinrici vel successorum ejus Episcopus loci ejusdem deligeret. Nulla aliena potestas ibi per violentiam irruat. Sic ille episcopatus liber, et ab omni potestate extranea securus, Romano tantummodo mundiburdio (55) subditus: quatenus Episcopus eo melius cum canonicis suis servitio Dei possit insistere, et primi constructoris ejusdem loci, et recuperatoris jugiter memoriam habere. Sit tamen idem suo metropolitano subjectus atque obediens. Quicumque hæc præcepta servaverit, divinam remunerationem et Apostolicam benedictionem accipiat. Qui autem contemptor et violator exstiterit, perpetui anathemastis damnationi subjaceat, nisi resipiscens ad satisfactionem perveniat. Scriptum per manus Petri notarii et scriniarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ in mense Junio, Indict. v. ›

15. Habito igitur rursum generali concilio in Franchenfurt, cui præsedit venerabilis Archiepiscopus Willigisus Moguntinus, universi Archiepiscopi et Episcopi, qui interfuerunt, numnero XXXVI, debita cum veneratione privilegium hoc Sedis Apostolicæ suscipientes, unanimiter devotis mentibus laudaverunt, et scribendum roboraverunt. De surei substantiam non magnopere emendant.

(54) Ex codice Viennensi nomina aliqua refert Gretserus; at distinguenda sunt et tempora et concilia, ut vide in Commentario prævio fusius deductum, ubi omnia explicata sunt quæ hic annotari pos

sent.

(55) Mandiburgum etiam dicitur, estque tuitio, defensio aut tutela.

pradictis vero parochiæ terminis ab Ecclesia Wir- A quandocumque tamen vel ubicumque ex provectu zeburgensis commutatis, ne qua fieret in posterum querela, vel dubitatio, subjectam conscribi paginam fecerunt : cui subscripsit primo quidem ipse Heinricus Wirzeburgensis Episcopus, deinde ejusdem ecclesiæ præpositi, sive presbyteri numero no

vem.

B

16. «Omnium sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium tam præsentium quam futurorum notitiam non latere` desideramus, qualiter gloriosissimus Rex Heinricus, divinæ, ut credimus, admonitionis stimulo compunctus, de prædiis, quæ Dei gratia, hereditarioque jure parentum, in suæ possessionis dominium pervenerant, Dei servitium augere, episcopatum constituendo, desiderans; quo id legitime rationabiliterque fieri potuisset, Heinricum venerabilem Wirzeburgensis ecclesiæ provisorem, quatenus quemdam locum Babenberg nuncupatum cum pago Raezengevum dictum, qui ad suæ diœceseos statum pertinere videbatur, de suo jure in suum jus ad id perficiendum transfunderet, studiose cœpit flagitare. Quæ, quoniam justæ et rationabiles causæ videbantur, ejusdem augustissimi et invictissimi Regis petitionibus acquiescens, cum communi cleri sui atque militum, nec non totius populi consilio et consensu, præfatum locum cum prædicto pago, tibus parochianis ecclesiis exceptis, cum suis adjacentiis, quarum hæc sunt nomina, Wachenrode, Lonerstat, Mulchusen, omni postmodum remota contradictione, suæ potestati tradidit. Alterius au- C tem pagi, qui Volcfeld vocatur, in quo præfatus locus situs est, partem eidem Regi concessit, quantum est de Babenberch ad flumen Vraha, de Vraha in Ratenzam flumen, et sic juxta decursum ejusdem fluminis in Moin, et inde ad rivulum Wichibach, deinde ad caput ejusdem rivuli; sicque qua citissime, et proxime pervenire potest ad Vraha. Actum in civitate Wirzeburgensi, præsente serenissimo Imperatore Heinrico, ea conditione, ut decimam in novalibus jam incisis, et ad mansum ratis cum veteri decima non commutata, Wirzeburgensis ecclesia retineat. In novalibus vero post hinc excolendis decimam Babenbergensis ecclesia possideat cum termino commutato. »

mensu

17. Sed et Joannes Aquileiensis Patriarcha opus tam laudabile Regis excellentissimi, et piam erga Christum devotionem toto affectu amplectens, Ileinrico Episcopo Wirzeburgensi gratulationis plenam scripsi epistolam. « Beatissimo Domino et sincera charitate diligendo Heinrico sanctæ Wirzeburgensis ecclesiæ Episcopo venerabili, Joannes Apuileinsis ecclesiæ patriarcha cum omnibus suæ dioceseos Episcopis, fraternam dilectionem in eo, qui prior dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, Jesu Christo Domino nostro. Licet, Reverende frater, fraternæ dilectionis cura nos admoneat, ut in omnibus operibus bonis quæ conditor humani generis misericorditer ad salutem quotidie disponit, immensas gratiarum actiones ipsi agere debeamus,

sanctæ Ecclesiæ, vel ejus exaltatione, locatione, non aliquid magnifici operis audire contigerit, immensæ devotionis affectu, et spiritualis exultationis effectu illum laudare, benedicere et prædicare debemus, cujus hæc dona sunt, et a quo bona cuncta ineffabiliter procedunt. Qui inter innumerabilia sempiternæ dignationis sacramenta, ea et in suorum cordibus Principum dictat, quæ ad multorum exemplum, et salutem profutura procurat.

18.« In quibus unum est, quod super divinitus factum, maximam mentibus nostris lætitiam generavit. Audivimus quod Dominus noster Heinricus gloriosissimus et invictissimus Rex, divina sibi inspirante gratia, ex suis prædiis, et paterna hereditate in loco, qui dicitur Babenberc episcopatum in honore beatissimi Petri Apostolorum principis constituerit, et commutatione facta, digne et legaliter cum ecclesia vestra, partem quamdam ex ejus diœcesi acquisivit: atque hoc concambium Apostolicæ sedis privilegium corroboravit. Quod quidem eximium et laudabile opus, et ejus dignissimam liberalitatem, et vestram charitatem salis egregie prædicabilem commendat; cum et suum est per operationem, et vestrum sit per dilectionem. In quo omnipotenti Deo immensas gratias referimus, ad cujus inestimabilem gloriam spectat, quod per Regem nostrum Heinricum, bonum et fidelem ministrum suum, fundatissimam pacem omnibus ecclesiis præstat, et insuper novam format ecclesiam, per quam et de inimico humani generis in vicinas Sclavorum gentes, Deo opitulante, triumphabit, et innumerabilem familiam per lavacrum regenerationis sibi multiplicabit. Nos autem cum omnibus nostræ diœceseos Episcopis hoc divinum opus in commune laudamus, atque in eo juste consentientes et subter conscribentes in perpetuum valere confirmamus. »

19. « Heinricus divina præordinante clementia Rex omnibus Eclesiæ filiis tam futuris quam præsentibus. Saluberrimis sacri eloqui institutionibus erudimur, et præmonemur, ut temporalia relinquentes bona, et terrena postponentes commoda, æterna et sine fine mansura in cælis studeamus adipisci D consistoria. Gloria enim præsens fugitiva est et vana, dum possidetur, nisi ea aliquid de cælesti æternitate cogitetur. Sed Dei miseratio humano generi providit remedium, quando partem cælestis patriæ, terrenæ substantiæ fecit esse pretium : Hujus ergo nos clementiæ non immemores, nec ignorantes nos gratuito divinæ miserationis respectu, regali dignitate sublimatos, congruum esse ducimus non solum ecclesias ab antecessoribus nostris constructas ampliare, sed ad majorem gloriam Dei novas ædificare, easque devotionis nostræ donis gratissimis exaltare. Quapropter Dominicis non surdum auditum præbentes præceptis, et deificis obtemperando intendentes suasionibus, thesauros divinæ largitatis munificentia nobis collatos,

in cœlo desideramus reponere, ubi neque fures A conjugis nostræ, atque consortis regni Cunegundæ effodiunt, nec furantur, neque ærugo, vel tinea demolitur, ubi et dum omnia nunc congesta recolimus, cor nostrum desiderio et amore sæpius versetur.

20. Proinde patere volumus omnium fidelium universitati, quod quemdam paternæ hereditatis. nostræ locum Babenberc dictum, et in sedem et culmen episcopatus proveximus, et Romanæ sedis auctoritate firmatum, atque venerabilis Heinrici Wirzeburgensis Episcopi consensu, et dilectæ conjugis nostræ Chunegundæ voluntate, ac pari communique omnium nostri fidelium tam Archiepiscoporum quam Episcoporum, Abbatum, nec non et Ducum, et Comitum consulto, decretoque, ac totius regni B nostri, Principumque concordi devotione laudatum, ad honorem omnipotentis Dei, et beatæ Mariæ semper Virginis, et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, nec non sanctorum Kiliani et Georgii, fundavimus, stabilivimus et corroboravimus, ut inibi nostrum, parentumque nostrorum, et Ottonis tertii Imperatoris, videlicet antecessoris nostri, celebre habeatur memoriale, et jugis pro omnibus orthodoxis mactetur hostia salutaris. Oblatis igitur Deo in eadem dilecta nobis ecclesia ad honorem et decorem domus Dei, ex metallis lapidibusque pretiosis in varios usus sanctuarii, vasis sen vestibus, aliisque ornamentis ecclesiasticis, contulimus præterea ad supra dictam sedem episcopalem prædia, ecclesias, vicos, villas cum omnibus suis pertinentiis sive adhærentiis, videlicet utriusque sexus mancipiis, areis, ædificiis, terris cultis, viis et inviis, exitibus, reditibus, quæsitis et inquirendis, silvis, sagenis (56) venationibus, pratis, pascuis, campis, forestis, forestariis, cellariis, censibus, aquis, aquarumve decursibus, molendinis, mobilibus, et immobilibus, et ceteris omnibus quæ rite scribi aut appellari possunt, quomodolibet utilitatibus, præsenti nostræ auctoritatis edicto statuentes,ut in Deo nobis dilectus sæpe dicta sedis Episcopus Eberhardus, suique successores liberam dehinc habeant potestatem, eadem præscripta bona cum omnibus appendiciis suis tenendi, possidendi, seu in quoslibet usus episcopatus convertendi; fra- D

tribus autem canonicis Deo ibidem famulantibus ad quotidiana temporalis vitæ subsidia, possessiones, quas tradidimus, nostra imperiali auctoritate proprietateve possidenda confirmamus.

[blocks in formation]

C

parentumque nostrorum, versa vice, beneficiis no-
stris pia atque assidua interversione respondeant.
Si quis autem, quod absit, hujus nostræ muniti
centiam donationis, atque institutum Apostolici
Sedis, et tot venerabilium Patrum auctoritate fir-
matum destruere seu violare tentaverit, in die ju-
dicii coram oculis Dei tormento inextinguibili æter-
naliter luat. Quod ne eveniat sed hæc traditi
atque decretum ab omnibus perpetualiter inviola-
bilis permaneat, hanc chartam inde conscriptas
manu propria roborantes, sigilli nostri impressione
insigniri jussimus. Nec
insigniri jussimus. Nec vero solummodo in vita
superstite adhuc Rege gloriosissimo, sed magis
etiam post transitum ejus de morte ad vitam, felis
ipsius plantatio, Babenbergensis videlicet ecclesia,
divinæ gratiæ imbribus irrigata de die in diem ac-
cipit incrementum, sæpenumero a sancta specia-
lique matre sua Romana Ecclesia uberibus piæ con-
solationis potata ac satiata regum quoque succe-
dentium auctoritate, vel privilegiis nobiliter ac fir-
miter in perpetuum sublimata (37). » Ea privilegia in
Appendicem rejicienda, jam diximus in præmoni-
tione.

CAPUT III.

Brunonis in sanctum fratrem odium, S. Cunegundis innocentia; sanatio calculi in monte Cassino, et causa claudicationis S. Henrici.

22. Hæc nos de fundatione vel confirmatione sanctæ Babenbergensis ecclesiæ, accepta occasione, dixisse sufficiat, nunc ad cœptam narrationem de gestis beati Viri animum stylumque vertamus. Regis autem frater erat Bruno (58) Augustensis sedis Episcopus, qui felicibus fratris actibus invidens, multas ei adversitatum injurias, in quantum potuit, inferebat et ubi per se non poterat, inferentibus se adjungebat, vel alios ad inferendas exhortando stimulos eis prævæ incitationis subdebat. Cui frater non solum talionem non reddidit, verum etiam instructus fraterna dilections, omnia dissimulando et patienter sustinendo, illum in bona vincere satagebat.

23. Quanta ejus munificentia, quanta erga Deum liberalitas extiterit, tam in illa Babenbergensi ecclesia, quam in aliis compluribus locis, manifestis operum declaratur indiciis. Solum quippe Deum sibi elegit heredem, quatenus et ipse in consortium æternæ hereditatis eum assumere dignaretur. Liberos etenim secundum carnem nec habebat, nec exspectabat, quandoquidem cam, quam pro conjuge habere videbatur, Chunegundam, numquam cognovisse comprobatum est. Qualiter autem innotuerit, ad communem ædificationem, prætereundum non est, ut et castimoniæ erudiamur exemplis, et divinorum secretorum admiratione moveamur; intelligentes quamadmodum diligentibus Deum omuia diximus.

(58) De Brunone paulo distinctius Adelboldus: correctionem vide infra miraculo primo.

« PoprzedniaDalej »