Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sicut enim vos, inquit, aliquando non credidistis Deo, nunc au tem misericordiam consecuti estis [in] illorum incredulitate: sic et hi nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. Deinde subiecit, unde isti sibi errando blandiuntur, atque ait: Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur. Quos omnes, nisi de quibus loquebatur, tanquam dicens, et vos et illos? Deus ergo et Gentiles et ludacos, quos praescivit et praedestinavit conformes [fieri] imaginis Filii sui, omnes in infidelitate conclusit: ut de amaritudine infidelitatis suae poenitendo confusi, et ad dulcedinem misericordiae Dei credendo conversi, clamarent illud in Psalmo, Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te, perfecisti autem sperantibus, non in se, sed in te! Omnium itaque miseretur vasorum misericordiac. Quid est, omnium? Et eorum scilicet quos ex Gentibus, et eorum quos ex Iudaeis praedestinavit, vocavit, iustificavit, glorificavit; non omnium hominum, sed istorum omnium neminem damnaturus.

CA P. X X V.

An hi qui inter haereticos baptizati sunt, et deteriores postea male vivendo facti sunt, vel hi qui apud catholicos renati ad haereses aut schismata transierunt, vel hi qui a catholicis apud quos renati sunt non recedentes criminose vivere perstiterunt, possint privilegio

sacramentorum remissionem aeterni sperare supplicii.

Sed iam respondeamus etiam illis, qui non solum diabolo et angelis eius, sicut nec isti, sed ne ipsis quidem omnibus hominibus liberationem ab aeterno igne promittunt; verum eis tantum qui Christi baptismate abluti et corporis eius et sanguinis participes facti sunt, quomodolibet vixerint, in quacunque haeresi vel impietate fuerint. Sed contradicit eis Apostolus, dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia: quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Haec profecto Apostolica falsa est sententia, si tales post quantalibet tempora liberati regnum Dei possidebunt. Sed quoniam falsa non est, profecto regnum Dei non possidebunt. Et si in regni Dei possessione nunquam erunt, aeterno supplicio tenebuntur: quoniam non est locus medius, ubi non sit in supplicio, qui illo non fuerit constitutus in regno.

Quamobrem quod ait Dominus Iesus: Hic est panis, qui de coelo descendit, ut si quis ex ipso manducaverit, non morietur:

Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi; si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum, quomodo sit accipiendum, merito quaeritur. Et ab istis quidem quibus nunc respondemus, hunc intellectum auferunt illi quibus deinde respondendum est: hi sunt autem qui hanc liberationem, nec omnibus habentibus sacramentum baptismatis et corporis Christi, sed solis catholicis, quamvis male viventibus, pollicentur: qui non solo, inquiunt, sacramento, sed re ipsa manducaverunt corpus Christi, in ipso scilicet eius corpore constituti: de quo corpore ait Apostolus: Vnus panis, unum corpus multi sumus. Qui ergo est in cius corporis unitate, id est, in Christianorum compage membrorum, cuius corporis sacramentum fideles communicantes de altari sumere consueverunt, ipse vere dicendus est manducare corpus Christi, et bibere sanguinem Christi. Ac per hoc haeretici et schismatici ab huius unitate corporis separati possunt idem percipere sacramentum, sed non sibi utile, imo vero etiam noxium, quo iudicentur gravius, quam vel tardius liberentur. Non sunt enim in eo vinculo pacis, quod illo exprimitur sacra

mento.

esse

Sed rursus etiam isti qui recte intelligunt, non dicendum eum manducare corpus Christi, qui in corpore non est Christi, non recte promittunt eis qui vel in haeresim, vel etiam in gentilium superstitionem, ex illius corporis unitate labuntur, liberationem quandoque ab aeterni igne supplicii. Primum, quia debent attendere, quam sit intolerabile atque a sana doctrina nimis devium, ut multi ac pene omnes, qui haereses impias condiderunt exeuntes de catholica Ecclesia, et facti sunt haeresiarchae, meliores habeant causas, quam hi qui nunquam fuerunt catholici, cum in eorum laqueos incidissent; si illos haeresiarchas hoc facit liberari a supplicio sempiterno, quod in catholica Ecclesia baptizati sunt, et sacramentum corporis Christi in vero Christi corpore primitus acceperunt: cum peior utique sit desertor fidei et ex desertore oppugnator eius effectus, quam ille qui non deseruit quam nunquam tenuit. Deinde quia et his occurrit Apostolus eadem verba proferens, et enumeratis illis carnis operibus eadem veritate praedicens: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt.

Vnde nec illi in perditis et damnabilibus moribus debent esse securi, qui usque in finem quidem velut in communione Ecclesiae catholicae perseverant, intuentes quod dictum est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit; et per vitae iniquitatem, ipsam vitae iustitiam, quod eis Christus est, deserunt, sive fornicando, sive alias immunditias flagitiorum, quas

nec Apostolus exprimere voluit, in suo corpore perpetrando, sive turpitudine luxuriae diffluendo, sive aliquid aliud eorum agendo de quibus ait, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Ac per hoc quicunque agunt talia, nisi in sempiterno supplicio non erunt, quia in Dei regno esse non potuerunt. In his enim perseverando usque in huius vitae finem, non utique dicendi sunt in Christo perseverasse usque in finem: quia in Christo perseverare, est in eius fide perseverare. Quae fides, ut eam definit idem Apostolus, per dilectionem operatur Dilectio autem, sicut ipse alibi dicit, malum non operatur. Nec isti ergo dicendi sunt manducare corpus Christi; quoniam nec in membris computandi sunt Christi. Vt enim alia taceam, non possunt simul esse et membra Christi, et membra meretricis. Denique ipse dicens, Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo; ostendit quid sit non sacramento tenus, sed revera corpus Christi manducare, et eius sanguinem bibere: hoc est enim in Christo manere, ut in illo maneat et Christus. Sic enim hoc dixit, tanquam diceret, Qui non in me manet, et in quo ego non maneo, non se dicat aut existimet manducare corpus meum, aut bibere sanguinem meum. Non itaque manent in Christo, qui non sunt membra eius. Non sunt autem membra Christi, qui se faciunt membra meretricis, nisi malum illud poenitendo esse destiterint, et ad hoc bonum reconciliatione redierint.

CA P. X X V I.

Quid sit in fundamento habere Christum, et quibus spondeatur salus quasi per ignis usturam.

Sed habent, inquiunt, Christiani catholici in fundamento Christum, a cuius unitate non recesserunt, tametsi huic fundamento superaedificaverunt quamlibet pessimam vitam, velut ligna, foenum, stipulam: recta itaque fides [est], per quam Christus est fundamentum, quamvis cum damno, quoniam illa quae superaedificata sunt exurentur, tamen poterit eos quandoque ab illius ignis perpetuitate salvare. Respondeat eis breviter Apostolus Iacobus: Si quis dicat se fidem habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides salvare eum? Et quis est, inquiunt, de quo dicit Apostolus Paulus: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem? Simul quis iste sit, inquiramus: hunc tamen non esse, certissimum est, ne duorum Apostolorum sententias mittamus in rixam, si unus dicit, Etiamsi mala opera quis habuerit, salvabit eum fides per ignem; alius autem, Si opera non habeat, numquid poterit fides salvare eum?

Invenimus ergo quis possit salvari per ignem, si prius invenerimus quid sit habere in fundamento Christum. Quod ut de ipsa similitudine quantocius advertamus: Nihil in aedificio praeponitur fundamento: quisquis itaque sic habet in corde Christum, ut ei terrena et temporalia, nec ea quae licita sunt atque concessa praeponat, fundamentum habet Christum. Si autem praeponit, etsi videatur habere fidem Christi, non est tamen in eo fundamentum Christus, cui talia praeponuntur: quanto magis, si salutaria praecepta contemnens committat illicita, non praeposuisse Christum, sed postposuisse convincitur, quem posthabuit imperantem sive concedentem, dum contra eius imperata sive concessa suam per flagitia delegit explere libidinem? Si quis itaque Christianus diligit mere. tricem, eique adhaerens unum corpus efficitur, iam in fundamento non habet Christum. Si quis autem diligit uxorem suam, si secundum Christum, quis ei dubitet in fundamento esse Christum? Si vero secundum hoc saeculum, si carnaliter, si in morbo concupiscentiarum, sicut et gentes quae ignorant Deum, etiam hoc secundum veniam concedit Apostolus, imo per Apostolum Christus. Potest ergo et iste habere in fundamento Christum. Si enim ei nihil talis affectionis voluptatisque praeponat, quamvis superaedificet ligna, foenum, stipulam, Christus est fundamentum, propter hoc salvus erit per ignem. Delicias quippe huiusmodi amoresque terrenos, propter coniugalem quidem copulam non damnabiles, tribulationis ignis exuret: ad quem ignem pertinent et orbitatcs, et quaecunque calamitates quae auferunt haec. Ac per hoc ei qui aedificavit, erit aedificatio ista damnosa; quia non habebit quod superaedificavit, et eorum amissione cruciabitur, quibus fruendo utique laetabatur. Sed per hunc ignem salvus erit merito fundamenti, quia et si utrum id, an Christum habere mallet, a persecutore proponeretur, illud Christo non praeponeretur. Vide in Apostoli verbis hominem aedificantem super fundamentum [hoc], aurum, argentum, lapides pretiosos: Qui sine uxore est, inquit, cogitat quae sunt Dei, quomodo placeat Deo. Vide alium aedificantem ligna, foenum, stipulam: Qui autem matrimonio iunctus est, inquit, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. Vniuscuiusque opus [quale sit], manifestabitur: dies enim [Domini] declarabit; dies utique tribulationis : quoniam in igne, inquit, revelabitur. Eandemque tribulationem ignem vocat, sicut alibi legitur: Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis. Et, Vniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. Si cuius opus permanserit, (permanet enim quod quisque co

gitat quae sunt Dei, quomodo placeat Deo,) quod superaedifi cavit, mercedem accipiet: id est, unde cogitavit, hoc sumet Si cuius autem opus arserit, damnum patietur : quoniam quod dilexerat, non habebit. Ipse autem salvus erit; quia nulla eum tribulatio ab illius fundamenti stabilitate movit: sic tamen quasi per ignem. Quod enim sine illiciente amore non habuit, sine urente dolore non perdit. Ecce, quantum mihi videtur, inventus est ignis, qui nullum eorum damnet, sed unum ditet, alterum damnificet, ambos probet.

Si autem ignem illum isto loco voluerimus accipere, de quo Dominus dicet sinistris, Discedite a me maledicti in ignem aeternum: ut in eis etiam isti esse credantur, qui aedificant super fundamentum ligna, foenum, stipulam, eosque ex illo igne post tempus pro malis meritis impertitum liberet boni meritum fundamenti: quid arbitrabimur dextros quibus dicetur, Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum, nisi eos qui aedificaverunt super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos? Sed in illum ignem, de quo dictum est, sic tamen quasi per ignem, si hoc modo est intelligendus, utrique mittendi sunt, et dextri scilicet, et sinistri. Illo quippe igne utrique probandi sunt, de quo dictum est: Dies enim Domini declarabit, quoniam in igne revelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. Si ergo utrumque probabit ignis, ut si cuius opus permanserit, id est, non fuerit igne consumtum, quod superaedificavit, mercedem accipiat; si cuius autem opus arserit, damnum patiatur: profecto non est ipse aeternus ille ignis. In illum enim soli sinistri novissima et perpetua damnatione mittentur, iste autem dextros probat. Sed alios eorum sic probat, ut aedificium quod super Christum fundamentum ab eis invenerit esse constructum, non exurat atque consumat: alios autem aliter, id est, ut quod superaedificaverunt, ardeat, damnumque inde patiantur; salvi fiant autem, quoniam Christum in fundamento stabiliter positum praecellenti caritate tenuerunt. Si autem salvi fient, profecto et ad dexteram stabunt, et cum caeteris audient, Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum: non ad sinistram, ubi illi erunt, qui salvi non erunt, et ideo audient, Discedite a me maledicti in ignem aeternum. Nemo quippe ab illo igne salvabitur, quia in supplicium aeternum ibunt illi omnes, ubi vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur, quo cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.

Post istius sane corporis mortem, donec ad illum veniatur, qui post resurrectionem corporum futurus est damnationis et

« PoprzedniaDalej »