Obrazy na stronie
PDF
ePub

humano premente conspectu potuisse illam peragi voluptatem. Ibi enim philosophi non erubescebant videri se velle concumbere, ubi libido ipsa erubesceret surgere. Et nunc videmus adhuc esse philosophos Cynicos: hi enim sunt, qui non solum amiciuntur pallio, verum etiam clavam ferunt: nemo tamen eorum audet hoc facere: quod si aliqui ausi essent, ut non dicam ictibus lapidantium, certe conspuentium salivis obruerentur. Pudet igitur huius libidinis humanam sine ulla dubitatione naturam, et merito pudet. In eius quippe inobedientia, quae genitalia corporis membra solis suis motibus subdidit, et potestati voluntatis eripuit, satis ostenditur, quid sit hominis illi primae inobedientiae retributum: quod in ea maxime parte oportuit apparere, qua generatur ipsa natura, quae illo primo et magno in deterius est mutata peccato: a cuius nexu nullus eruitur, nisi id quod, cum omnes in uno essent, in communem perniciem perpetratum est, et Dei iustitia vindicatum, Dei gratia in singulis expietur.

CA P. X X I.

De benedictione multiplicandae foecunditatis humanae ante peccatum, quam praevaricatio non adimeret, et cui libidinis morbus

accesserit.

Absit itaque, ut credamus, illos coniuges in paradiso constitutos per hanc libidinem, de qua erubescendo eadem membra texerunt, impleturos fuisse quod in sua benedictione Deus dixit: Crescite, et multiplicamini, et implete terram. Post peccatum quippe orta est haec libido: post peccatum eam natura non impudens, amissa potestate, cui corpus ex omni parte serviebat, sensit, attendit, erubuit, operuit. Illa vero benedictio nuptiarum, ut coniugati crescerent, et multiplicarentur, et implerent terram, quamvis et in delinquentibus manserit; tamen ante quam delinquerent, data est, ut cognosceretur procreationem filiorum ad gloriam connubii, non ad poenam pertinere peccati. Sed nunc homines, profecto illius quae in paradiso fuit felicitatis ignari, nisi per hoc quod experti sunt, id est, per libidinem, de qua videmus ipsam etiam honestatem erubescere nuptiarum, non potuisse gigni filios opinantur: alii Scripturas divinas, ubi legitur post peccatum puduisse nuditatis, et pudenda esse contecta, prorsus non accipientes, scd infideliter irridentes; alii vero quamvis eas accipiant et honorent, illud tamen quod dictum est: Crescite, et multiplicamini, non secundum carnalem foecunditatem volunt intelligi; quia et secundum animam legitur tale aliquid dictum, Multiplicabis me in anima mea virtute tua. ut id quod in Genesi sequitur, Et implete terram, et domina

mini eius, terram intelligant carnem, quam praesentia sua implet anima, eiusque maxime dominatur, cum in virtute multiplicatur. Carnales autem foetus sine libidine, quae post peccatum exorta, inspecta, confusa, velata est, nec tunc nasci potuisse, sicut neque nunc possunt; nec in Paradiso futuros fuisse, sed foris, sicut et factum est. Nam postea quam inde dimissi sunt, ad gignendos filios coierunt, eosque genuerunt.

CA P. XXII.

De copula coniugali a Deo primitus instituta, atque benedicta. Nos autem nullo modo dubitamus, secundum benedictionem Dei crescere et multiplicari et implere terram, donum esse nuptiarum, quas Deus ante peccatum hominis ab initio constituit, creando masculum et feminam: qui sexus evidens utique in carne est. Huic quippe operi Dei etiam benedictio ipsa subiuncta est. Nam cum Scriptura dixisset, Masculum, et feminam fecit eos: continuo subdidit, Et benedixit eos Deus, dicens: Crescite, et multiplicamini, et implete terram, et dominamini eius, etc. Quae omnia quanquam non inconvenienter possint etiam ad intellectum spiritalem referri: masculum tamen et feminam non sicut simile aliquid etiam in homine uno intelligi potest, quia videlicet in eo aliud est quod regit, aliud quod regitur: sed sicut evidentissime apparet in diversi sexus corporibus, masculum et feminam ita creatos, ut prolem generando crescerent, et multiplicarentur, et implerent terram, [Cui sententiae tam evidenti,] magnae absurditatis est reluctari. Neque enim de spiritu qui imperat, et carne quae obtemperat; aut de animo rationali qui regit, et irrationali cupiditate quae regitur; aut de virtute contemplativa quae excellit, et de activa quae subditur; aut de intellectu mentis, et sensu corporis: sed aperte de vinculo coniugali, quo invicem sibi uterque sexus obstringitur, Dominus interrogatus utrum liceret quacunque ex causa dimittere uxorem, quoniam propter duritiam cordis Israëlitarum Moyses dari libellum repudii permisit, respondit atque ait: Non legistis, quia qui fecit [hominem] ab initio, masculum et feminam fecit eòs, et dixit, Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Certum est igitur, masculum et feminam ita primitus institutos, ut nunc homines duos diversi sexus videmus et novimus: unum autem dici, vel propter coniunctionem, vel propter originem feminae, quae de masculi latere creata est. Nam et Apostolus per hoc primum quod Deo instituente

praecessit exemplum, singulos quosque admonet, ut viri uxores suas diligant.

CA P. XXIII.

An etiam in paradiso generandum fuisset, si nemo peccasset; ve utrum contra actum libidinis pugnatura illic fuisset traditio

castitatis.

Quisquis autem dicit non fuisse coituros, nec generaturos, nisi peccassent, quid dicit, nisi propter numerositatem sanctorum necessarium hominis fuisse peccatum? Si enim non peccando soli remanerent, quia, sicut putant, nisi peccassent, generare non possent; profecto ut non soli duo iusti homines possent esse, sed multi, necessarium peccatum fuit. Quod si credere absurdum est, illud potius est credendum, quod sanctorum numerus quantus complendae illi sufficit beatissimae Civitati, tantus exsisteret, etsi nemo peccasset, quantus nunc per Dei gratiam de multitudine colligitur peccatorum, quo usque filii huius saeculi generant et generantur.

Et ideo illae nuptiae dignae felicitate paradisi, si peccatum non fuisset, et diligendam prolem gignerent, et pudendam libidinem non haberent. Sed quomodo id fieri posset, nunc non est quo demonstretur exemplo. Nec ideo tamen incredibile debet videri, etiam illud unum sine ista libidine voluntati potuisse servire, cui tot membra nunc serviunt. An vero manus et pedes movemus, quum volumus, ad ea quae his membris agenda sunt, sine ullo renisu, tanta facilitate, quanta et in nobis et in aliis videmus, maxime in artificibus quorumque operum corporalium, ubi ad exercendam infirmiorem tardioremque naturam agilior accessit industria; et non credimus ad opus generationis filiorum, si libido non fuisset, quae peccato inobedientiae retributa est, obedienter hominibus ad voluntatis nutum similiter ut caetera potuisse illa membra servire? Nonne Cicero in libris de Republica, quum de impiorum differentia disputaret, et huius rei similitudinem ex natura hominis assumeret, ut filiis dixit imperari corporis membris propter obediendi facilitatem; vitiosas vero animi partes ut servos asperiore imperio coërceri? Et utique ordine naturali animus anteponitur corpori, et tamen ipse animus imperat corpori facilius quam sibi. Verumtamen hace libido, de qua nunc disserimus, eo magis erubescenda exsistit, quod animus in ea, nec sibi efficaciter imperat, ut omnino non libeat; nee omni modo corpori, ut pudenda membra voluntas potius quam libido commoveat: quod si ita esset, pudenda non essent. Nunc vero pudet animum resisti sibi a cor

pore, quod ei natura inferiore subiectum est. In aliis quippe affectionibus cum sibi resistit, ideo minus pudet, quia quum a se ipso vincitur, ipse se vincit; etsi inordinate atque vitiose, quia ex his partibus, quae rationi subiici debent; tamen a partibus suis, ac per hoc, ut dictum est, a se ipso vincitur. Nam cum ordinate se animus vincit, ut irrationales motus eius menti rationique subdantur, (si tamen et illa Deo subdita est,) laudis atque virtutis est. Minus tamen pudet, cum sibi animus ex vitiosis suis partibus non obtemperat, quam cum ei corpus, quod alterum ab illo est, atque infra illum est, et cuius sine illo [ulla] natura non vivit, volenti iubentique non cedit.

Sed cum alia membra retinentur voluntatis imperio, sine quibus illa quae contra voluntatem libidine concitantur, id quod appetunt, implere non possunt; pudicitia custoditur, non amissa, sed non permissa delectatione peccati. Hunc renisum, hanc repugnantiam, hanc voluntatis et libidinis rixam, vel certe ad voluntatis sufficientiam, libidinis indigentiam, procul dubio nisi culpabilis inobedientia poenali inobedientia pleeteretur, in paradiso nuptiae non haberent, sed voluntati membra [illa], ut caetera cuncta, servirent. Ita genitale arvum vas in hoc opus creatum seminaret, ut nunc terram manus. Et quod modo de hac re nobis volentibus diligentius disputare, verecundia resistit, et compellit veniam honore praefato a pudicis auribus poscere, cur id fieret nulla causa esset: sed in omnia quae de huiusmodi membris sensum cogitantis attingerent, sine ullo timore obscoenitatis liber sermo ferretur: nec ipsa verba essent, quae vocarentur obscoena; sed quicquid inde diceretur, tam honestum esset, quam de aliis cum loquimur corporis partibus. Quisquis ergo ad has literas impudicus accedit, culpam refugiat, non naturam; facta denotet suae turpitudinis, non verba nostrae necessitatis; in quibus mihi facillime pudicus et religionis lector vel auditor ignoscet, donec infidelitatem refellam, non de fide rerum inexpertarum, sed de sensu expertarum argumentantem. Legit enim haec sine offensione, qui non exhorret Apostolum horrenda feminarum flagitia reprehendentem, quae immutaverunt naturalem usum, in eum usum qui est contra naturam: praecipue quia nos non damnabilem obscoenitatem nunc, sicut ille, commemoramus atque reprehendimus, sed in explicandis, quantum possumus, humanae generationis effectibus, verba tamen, sicut ille, obscoena vitamus.

CA P. XXIV.

Quod insontes homines et merito obedientiae in paradiso permanentes, ita genitalibus membris fuissent usuri ad generationem prolis, sicut caeteris ad arbitrium voluntatis.

Seminaret igitur prolem vir, snsciperet femina genitalibus membris, quando id opús esset, et quantum opus esset, voluntate motis, non libidine concitatis. Neque enim ea sola membra movemus ad nutum, quae compactis articulata sunt ossibus, sicut pedes et manus et digitos: verum etiam illa quae mollibus remissa sunt nervis, quum volumus, movemus agitando, et porrigendo producimus, et torquendo flectimus, et constringendo duramus; sicut ea sunt quae in ore ac facie, quantum potest, voluntas movet. Pulmones denique ipsi omnium, nisi medullarum, mollissimi viscerum, et ob hoc antro pectoris communiti, ad spiritum ducendum ac remittendum vocemque emittendam seu modificandam, sicut folles fabrorum vel organorum, flantis, respirantis, loquentis, clamantis, cantantis, serviunt voluntati. Omitto quod animalibus quibusdam naturaliter inditum est, ut tegmen quo corpus omne vestitur, si quid in quocunque loco eius senserint abigendum, ibi tantum moveant, ubi sentiunt; nec solum insidentes muscas, verum etiam haerentes hastas cutis tremore discutiant. Numquid quia id non potest homo, ideo Creator quibus voluit animantibus donare non potuit? Sic ergo et ipse homo potuit obedientiam etiam inferiorum habere membrorum, quam sua inobedientia perdidit. Neque enim Deo difficile fuit sic illum condere, ut in eius carne etiam illud non nisi eius voluntate moveretur, quod nunc nisi libidine non movetur.

Nam et hominum quorundam naturas novimus multum caeteris dispares, et ipsa raritate mirabiles, nonnulla ut volunt de corpore facientium, quae alii nullo modo possunt, et audita vix credunt. Sunt enim qui et aures moveant vel singulas, vel ambas simul. Sunt qui totam caesariem capite immoto, quantum capilli occupant, deponunt ad frontem, revocantque quum voJunt. Sunt qui eorum quae voraverint incredibiliter plurima et varia paululum praecordiis contrectatis, tanquam de sacculo quod placuerit integerrimum proferunt. Quidam voces avium pecorumque et aliorum quorumlibet hominum sic imitantur atque exprimunt, ut nisi videantur, discerni omnino non possint. Nonnulli ab imo sine paedore [pudore] ullo ita numerosos pro arbitrio sonitus edunt, ut ex illa etiam parte cantare videantur. Ipse sum expertus, sudare hominem solere quum vellet. Notum est, quosdam flere quum volunt, atque ubertim lacrimas fundere. Iam illud multo est incredibilius, quod plerique fratres me

« PoprzedniaDalej »