Obrazy na stronie
PDF
ePub

gloriosam ergo pacem bellando cupiunt pervenire. Nam quid est aliud victoria, nisi subiectio repugnantium? quod cum factum fuerit, pax erit. Pacis igitur intentione geruntur et bella, ab his etiam qui virtutem bellicam student exercere imperando atque pugnando. Vnde pacem constat belli esse optabilem finem. Omnis enim homo etiam belligerando pacem requirit: nemo autem bellum pacificando. Nam et illi qui pacem, in qua sunt, perturbari volunt, non pacem oderunt, sed cam pro arbitrio suo cupiunt commutari. Non ergo ut sit pax nolunt, sed ut ea sit quam volunt. Denique etsi per seditionem se ab aliis separaverint, cum cis ipsis conspiratis vel coniuratis suis nisi qualemcunque pacis speciem teneant, non efficiunt quod intendunt. Proinde latrones ipsi, ut vehementius et tutius infesti sint paci caeterorum, pacem volunt habere sociorum. Sed etsi unus sit tam praepollens viribus, et conscios ita cavens, ut nulli socio se committat, solusque insidians et pracvalens, quibus potuerit oppressis et exstinctis praedas agat, cum eis certe quos occidere non potest, et quos vult latere quod facit, qualemcunque umbram pacis tenet. In domo autem sua cum uxore et cum filiis, et si quos alios illic habet, studet profecto esse pacatus: eis quippe ad nutum obtemperantibus sine dubio delectatur. Nam si non fiat, indignatur, corripit, vindicat: et domus suae pacem, si ita necesse sit, etiam saeviendo componit; quam sentit esse non posse, nisi cuidam principio, quod ipse in domo sua est, caetera in eadem domestica societate subiecta sint. Ideoque si offerretur ei servitus plurium, vel civitatis vel gentis, ita ut sic ei servirent, quemadmodum sibi domi suae serviri volebat; non se iam latronem latebris conderet, sed regem conspicuum sublimaret, cum eadem in illo cupiditas et malitia permaneret. Pacem itaque cum suis omnes habere cupiunt, quos ad suum arbitrium volunt vivere. Nam et cum quibus bellum gerunt, suos facere, si possint, volunt, eisque subiectis leges suae pacis imponere.

Sed faciamus aliquem, qualem canit poëtica et fabulosa narratio; quem fortasse, propter ipsam insociabilem feritatem semihominem quam hominem dicere maluerunt, Quamvis ergo huius regnum dirae speluncae fuerit solitudo, tamque malitia singularis, ut ex hac ei nomen inventum sit; nam malus Graece xaxos dicitur, quod ille vocabatur: ut nulla coniux ci blandum ferret referretque sermonem, nullis filiis vel alluderet parvulis, vel grandiusculis imperaret, nullo amici colloquio frueretur, nec Vulcani patris, quo vel hinc tantum non parum felicior fuit, quia tale monstrum ipse non genuit: nihil cuiquam

daret, sed a quo posset quicquid vellet, et quando posset, et quantum vellet auferret: tamen in ipsa sua spelunca solitaria, cuius, ut describitur, semper recenti caede tepebat humus: nihil aliud quam pacem volebat, in qua nemo illi molestus esset, nec cius quietem vis ullius terrorve turbaret. Cum corpore suo denique pacem habere cupiebat: et quantum habebat, tantum illi bene erat. Quando quidem membris obtemperantibus imperabat: et ut suam mortalitatem adversum se ex indigentia rebellantem, ac seditionem famis ad dissociandam atque excludendam de corpore animam concitantem, quanta posset festinatione pacaret, rapiebat, necabat, vorabat; et quamvis immanis ac ferus, paci tamen suae vitae ac salutis immaniter et ferociter consulebat: ac per hoc si pacem, quam in sua spelunca atque in se ipso habere satis agebat, cum aliis etiam habere vellet, nec malus, nec monstrum, nec semihomo vocaretur. At si eius corporis forma, et atrorum ignium vomitus ab eo deterrebat hominum societatem; forte non nocendi cupiditate, sed vivendi necessitate saeviebat. Verum iste non fuerit, vel quod magis credendum est, talis non fuerit, qualis vanitate poëtica describitur. Nisi enim nimis accusaretur Cacus, parum Hercules laudaretur. Talis ergo homo, sive semihomo, melius, ut dixi, creditur non fuisse: sicut multa figmenta poëtarum. Ipsae enim sacvissimae ferae, unde ille partem habuit feritatis, (nam et semiferus dictus est,) genus proprium quadam pace custodiunt, coëundo, gignendo, pariendo, foetus fovendo atque nutriendo, cum sint pleraeque insociabiles et solivagae: non scilicet ut oves, cervi, columbae, sturni, apes, sed ut leones, vulpes, aquilae, noctuae. Quae enim tigris non filiis suis immurmurat, et pacata feritate blanditur? Quis milvus, quantumlibet solitarius rapinis circumvolet, non coniugium copulat, nidum congerit, ova confovet, pullos alit, et quasi cum sua matrefamilias societatem domesticam quanta potest pace conservat? Quanto magis homo fertur quodam modo naturae suae legibus ad ineundam societatem pacemque cum hominibus, quantum in ipso est, omnibus obtinendam; cum etiam mali pro pace suorum belligerent, omnesque, si possint, suos facere velint, ut uni cuncti et cuncta deserviant; quo pacto, nisi, in eius pacem, vel amando, vel timendo consentiant? Sic enim superbia perverse imitatur Deum. Odit namque cum sociis aequalitatem sub illo: sed imponere vult sociis dominationem suam pro illo. Odit ergo iustam pacem Dei, et amat iniquam pacem suam. Non amare tamen qualemcunque pacem nullo modo potest. Nullum quippe vi

tium ita contra naturam est, ut naturae deleat etiam extrema vestigia.

Itaque pacem iniquorum in pacis comparatione iustorum ille videt nec pacem esse dicendam, qui novit praeponere recta pra vis et ordinata perversis. Quod autem perversum est, hoc etiam necesse est ut in aliqua et ex aliqua et cum aliqua rerum parte pacatum sit, in quibus est, vel ex quibus constat; alioquin nihil esset omnino. Velut si quisquam capite deorsum pendeat, perversus est utique situs corporis et ordo membrorum; quia id quod desuper esse natura postulat, subter est, et quod illa subter vult esse, desuper factum est; conturbavit [conturbabit] carnis pacem ista perversitas; et ideo est molesta: verumtamen anima corpori suo pacata est, et pro eius salute satagit, et ideo est qui doleat; quae si molestiis eius exclusa discesserit, quam diu membrorum manet compago, non est sine quadam partium pace quod remanet, et ideo adhuc est qui pendeat. Et quod terrenum corpus in terram nititur, et vinculo quo suspensum est renititur, in suae pacis ordinem tendit, et locum quo requiescat quodam modo ponderis voce poscit, iamque exanime ac sine ullo sensu, a pace tamen naturali sui ordinis non recedit, vel cum tenet eam, vel cum fertur ad eam. Si enim adhibeantur medicamenta, atque curatio, quae formam cadaveris dissolvi dilabique non sinat [sinant], adhuc pax quaedam partes partibus iungit, totamque molem applicat terreno et convenienti, ac per hoc loco pacato. Si autem nulla adhibeatur cura condiendi, sed naturali cursui relinquatur, tamdiu quasi tumultuatur dissiden tibus, exhalationibus, et nostro inconvenientibus sensui: id enim est quod in putore sentitur, donec mundi conveniat elementis, et in corum pacem particulatim paulatimque discedat. Nullo modo tamen inde aliquid legibus summi illius Creatoris Ordinatorisque subtrahitur, a quo pax universitatis administratur: quia etsi de cadavere maioris animantis animalia minuta nascantur, eadem lege Creatoris quaeque corpuscula in salutis pace suis animulis serviunt: etsi mortuorum carnes ab aliis animalibus devorentur, easdem leges per cuncta diffusas ad salutem generis cuiusque mortalium, congrua congruis pacificantes, quaquaversum trahantur, et rebus quibuscunque iungantur, et in res quaslibet convertantur et commutentur, inveniunt.

De

CA P. XIII.

pace universali, quae inter quaslibet perturbationes privari non potest lege naturae, dum sub iusto iudice ad id quisque pervenit ordinatione, quod meruit voluntate.

Pax itaque corporis, est ordinata temperatura partium. Pax

animae irrationalis, ordinata requies appetitionum. Pax animae rationalis, ordinata cognitionis actionisque consensio. Pax corporis et animae, ordinata vita et salus animantis. Pax hominis mortalis et Dei, [immortalis,] ordinata in fide sub aeterna lege obedientia. Pax hominum, ordinata concordia. Pax domus, ordinata imperandi atque obediendi concordia cohabitantium. Pax civitatis, ordinata imperandi atque obediendi concordia civium. Pax coelestis Civitatis, ordinatissima et concordissima societas fruendi Deo et invicem in Deo. Pax omnium rerum, tranquillitas ordinis. Ordo est parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio. Proinde miseri, quia in quantum miseri sunt, utique in pace non sunt, tranquillitate quidem ordinis carent, ubi perturbatio nulla est: verumtamen quia merito iusteque miseri sunt, in ea quoque ipsa sua miseria praeter ordinem esse non possunt: non quidem coniuncti beatis, sed ab eis tamen ordinis lege seiuncti. Qui cum sine perturbatione sunt [non sint], rebus in quibus sunt, quantacunque congruentia coaptantur: ac per hoc est in eis ordinis nonnulla tranquillitas: inest ergo nonnulla pax. Verum ideo miseri sunt, quia etsi in aliqua securitate non dolent, non tamen ibi sunt, ubi securi esse ac dolere non debeant: miseriores autem, si pax eis cum ipsa lege non est, qua naturalis ordo administratur. Cum autem dolent, ex qua parte dolent, pacis perturbatio facta est: in illa vero adhuc pax est, in qua nec dolor urit, nec compago ipsa dissolvitur. Sicut ergo est quaedam vita sine dolore, dolor autem sine aliqua vita esse non potest: sic est pax quaedam sine ullo bello, bellum vero esse sine aliqua pace non potest; non secundum id quod bellum est, sed secundum id quod ab eis vel in eis geritur, quae aliquae naturae sunt: quod nullo modo essent, si non qualicunque pace subsisterent.

Quapropter natura est, in qua nullum malum est, vel etiam in qua nullum potest esse malum: esse autem natura, in qua nullum bonum sit, non potest. Proinde nec ipsius diaboli natura, in quantum natura est, malum est: sed perversitas eam malam facit. Itaque in veritate non stetit, sed veritatis iudicium non evasit: [quia] in ordinis tranquillitate non mansit, nec ideo tamen a potestate Ordinatoris effugit. Bonum Dei, quod illi est in natura, non eum subtrahit iustitiae Dei, qua ordinatur in poena: nec ibi Deus bonum insequitur quod creavit, sed malum quod ille commisit. Neque enim totum aufert quod naturae dedit; sed aliquid adimit, aliquid relinquit, ut sit qui doleat quod adimit [ademit]. Et ipse dolor testimonium est boni ademti et boni relicti. Nisi enim bonum relictum esset, bonum amissum

dolere non posset. Nam qui peccat, peior est, si laetatur in damno acquitatis. Qui vero cruciatur, si inde nihil acquirat boni, dolet damnum salutis. Et quoniam aequitas ac salus utrumque bonum est, bonique amissione dolendum est potius quam laetandum, (si tamen non sit compensatio melioris, melior est autem animi aequitas, quam corporis sanitas,) profecto convenientius iniustus dolet in supplicio, quam laetatus est in delicto. Sicut ergo laetitia deserti boni in peccato testis est voluntatis malae; ita dolor amissi boni in supplicio testis est naturac bonae. Qui enim dolet amissam naturae suae pacem, ex aliquibus reliquiis pacis id dolet, quibus fit, ut sibi amica natura sit. Hoc autem in extremo supplicio recte fit, ut iniqui et impii naturalium bonorum damna in cruciatibus defleant sentientes eorum ablatorem iustissimum Deum, quem contemserunt benignissimum largitorem. Deus ergo naturarum-omnium sapientissimus conditor et iustissimus ordinator, qui terrenorum ornamentorum maximum instituit mortale genus humanum, dedit hominibus quaedam bona huic vitae congrua, id est, pacem temporalem pro modulo mortalis vitae in ipsa salute et incolumitate ac societate sui generis, et quaeque huic paci vel tuendae vel recuperandae necessaria sunt, sicut ea quae apte ac convenienter adiacent sensibus, lux ista visibilis, aurae spi rabiles, aquae potabiles, et quicquid ad alendum, tegendum curandum, ornandumque corpus congruit: eo pacto aequissimo, ut qui mortalis talibus bonis paci mortalium accommodatis rccte usus fuerit, accipiat ampliora atque meliora, ipsam scilicet immortalitatis pacem, cique convenientem gloriam et honorem in vita aeterna ad fruendum Deo, et proximo in Deo: qui autem perperam, nec illa accipiat, et hacc amittat

CA P. XIV.

De ordine ac lege, sive coelesti, sive terrena, per quam societati humanae etiam dominando consulitur, cui et consulendo servitur. Omnis igitur usus rerum temporalium refertur ad fructum terrenae pacis in Civitate terrena: in coelesti autem Civitate refertur ad fructum pacis aeternae. Quapropter si irrationalia essemus animantia, nihil appeteremus praeter ordinatam temperaturam partium corporis et requiem appetitionum: nihil ergo praeter quietem carnis et copiam voluptatum, ut pax corporis prodesset paci animae. Si enim desit pax corporis, impeditur etiam irrationalis pax animae; quia requiem appetitionum consequi non potest. Vtrumque autem simul ei paci prodest, quam inter se habent anima et corpus, id est, ordinatae vitae ac salutis. Sicut enim pacem corporis amare se ostendunt animantia.

« PoprzedniaDalej »