Obrazy na stronie
PDF
ePub

insania, eius nomini resistunt corde perverso, ut sempiternis tenebris puniantur; ad quod nomen ore vel subdolo confugerunt, ut temporali luce fruerentur.

CA P. II.

Quod nulla unquam bella ita gesta sunt, ut victores, propter deos eorum quos vicerant, parcerent victis.

Tot bella gesta conscripta sunt, vel ante conditam Romam, vel ab eius exortu et imperio, legant, et proferant sic ab alienigenis aliquam captam esse civitatem, ut hostes qui ceperant, parcerent eis, quos ad deorum suorum templa confugisse compererant; aut aliquem ducem Barbarorum praecepisse, ut irrupto oppido nullus feriretur, qui in illo vel illo templo fuisset inventus. Nonne vidit Aeneas Priamum per aras Sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignes? Nonne Diomedes et Vlysses;

[ocr errors]

cacsis summae custodibus arcis,

Corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis
Virgineas ausi divae contingere vittas?

Nec tamen quod sequitur verum est:

Ex illo fluere, ac retro sublapsa referri
Spes Danaûm.

Postea quippe vicerunt, postea Troiam ferro ignibusque delerunt, postea confugientem ad aras Priamum obtruncaverunt. Nec ideo Troia periit, quia Minervam perdidit. Quid enim prius ipsa Minerva perdiderat, ut periret? an forte custodes suos? Hoc sane verum est: illis quippe interemptis potuit auferri. Neque enim homines a simulacro, sed simulacrum ab hominibus servabatur. Quomodo ergo colebatur, ut patriam custodiret et cives, quae suos non valuit custodire custodes? CA P. III.

Quam imprudenter Romani deos penates, qui Troiam custodire non potuerant, sibi crediderunt profuturos.

Ecce qualibus diis urbem Romani servandam se commendasse gaudebant. O nimium miserabilem errorem! Et nobis succensent, cum de diis eorum talia dicimus: nec succensent auctoribus suis, quos ut ediscerent, mercedem dederunt; doctoresque ipsos insuper, et salario publico, et honoribus dignissimos habuerunt. Nempe apud Virgilium, quem propterea parvuli legunt, ut videlicet poeta magnus omniumque praeclarissimus atque optimus teneris ebibitus annis non facile oblivione possit aboleri, secundum illud Horatii:

Quo semel est imbuta rccens servabit odorem.
Testa diu.

Apud hunc ergo Virgilium nempe luno inducitur infesta Troianis, Acolo ventorum regi adversus eos irritando dicere: Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,

Ilium in Italiam portans, victosque penates.

Itane istis penatibus victis, Romam, ne vinceretur, prudentes commendare debuerunt? Sed haec Iuno dicebat, velut irata mulier, quid loqueretur ignorans. Quid Aeneas ipse pius toties appellatus, nonne ita narrat?

Panthus Otriades, arcis Phoebique sacerdos,

Sacra manu, victosque deos, parvumque nepotem
Ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit.

Nonne deos ipsos, quos victos non dubitat dicere, sibi potius quam se illis perhibet commendatos, cum ei dicitur:

Sacra suosque tibi commendat Troia penates.

Si igitur Virgilius tales deos, et victos dicit, et ut vel victi quoquo modo evaderent homini commendatos, quae dementia est, existimare his tutoribus Romam sapienter fuisse commissam, et nisi eos amisisset, non potuisse vastari? Imo vero victos deos tanquam praesides ac defensores colere, quid est aliud quam tenere non numina bona, sed omnia mala? Quanto enim sapientius creditur, non Romam ad istam cladem non fuisse venturam, nisi prius illi perissent, sed illos potius olim fuisse perituros, nisi eos, quantum potuisset, Roma servasset? Nam quis non, cum adverterit, videat, quanta sit vanitate praesumtum, non posse vinci sub defensoribus victis, et ideo perisse, quia custodes perdidit deos; cum vel sola potuerit esse causa pereundi, custodes habere voluisse perituros? Non itaque, cum de diis victis illa conscriberentur, atque canerentur, poetas libebat mentiri, sed cordatos homines cogebat veritas confiteri. Verum ista opportunius alio loco diligenter copioseque tractanda sunt: quod institueram de ingratis hominibus dicere, parumper explicem, ut possum: qui ea mala quae pro suorum morum perversitate merito patiuntur, blasphemantes Christo imputant: quod autem illis etiam talibus propter Christum parcitur, nec dignantur attendere, et eas linguas adversus eius nomen dementia sacrilegae protervitatis exercent, quibus linguis usurpaverunt mendaciter ipsum nomen, ut viverent; vel quas linguas in locis ei sacratis metuendo presserunt, ut illic tuti atque muniti, ubi propter eum illaesi ab hostibus fuerunt, inde in eum maledictis hostilibus prosilirent.

nunc

CA P. IV.

De asylo Iunonis in Troia, quod neminem liberavit a Graecis, et basilicis Apostolorum, quae omnes ad se confugientes a Barbaris defenderunt.

Ipsa, ut dixi, Troia, mater Romani populi, sacratis in locis deorum suorum munire non potuit cives suos ab ignibus ferroque Graecorum, eosdem ipsos deos colentium: quin etiam Iunonis asylo

rum.

Custodes lecti, Phoenix, et dirus Vlysses,

Praedam asservabant, huc undique Troia gaza
Incensis erepta adytis, mensaeque deorum,
Crateresque auro solidi, captivaque vestis

Congeritur. Pueri et pavidae longo ordine matres

Stant circum.

Electus est videlicet locus tantae deae sacratus; non unde captivos non liceret educere, sed ubi captivos liberet includere. Compara nunc asylum illud, non cuiuslibet dei gregalis, vel de turba plebis, sed Iovis ipsius sororis et coniugis et reginae omnium deorum, cum memoriis nostrorum ApostoloHluc incensis templis et diis erepta spolia portabantur, non reddenda victis, sed dividenda victoribus: huc autem, et quod alibi ad ea loca compertum est pertinere, cum honore et obsequio religiosissimo reportatum est. Ibi amissa, hic servata libertas: ibi clausa, hic interdicta captivitas: ibi possidendi a dominantibus hostibus premebantur, huc liberandi a miserantibus hostibus ducebantur. Postremo illud Iunonis templum sibi elegerat avaritia et superbia levium Graeistas Christi basilicas misericordia et humilitas etiam immanium Barbarorum. * Nisi forte Graeci quidem in illa sua victoria templis deorum communium pepercerunt, atque illo confugientes miseros victosque Troianos ferire vel captivare non ausi sunt; sed Virgilius poetarum more, illa mentitus Imo vero morem hostium civitates evertentium ille de(* CAPVT V. hic incipit in MSS.) С А Р.

corum,

est.

scripsit.

V.

De generali consuetudine hostium victas civitates evertentium, quid Caesar senserit.

Quem morem etiam Caesar (sicut scribit Salustius, nobilitate veritatis historicus) sententia sua, quam de coniuratis in senatu habuit, commemorare non praetermittit: Rapi virgines, pueros; divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati quae victoribus collibuisset, fana atque domos spoliari, caedem, incendia fieri; postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia repleri. Hic si fana

tacuisset, deorum sedibus solere hostes parcere putaremus. Et haec non ab alienigenis hostibus, sed a Catilina et sociis eius nobilissimis senatoribus et Romanis civibus Romana templa metuebant. Sed hi videlicet perditi et patriae par

ricidae.

С А Р. V I.

Quod nec Romani quidem ita ullas ceperint civitates, ut in templis earum parcerent victis.

Quid ergo per multas gentes, quae inter se bella gesserunt, et nusquam victis in deorum suorum sedibus pepercerunt, noster sermo discurrat? Romanos ipsos videamus: ipsos, inquam, recolamus respiciamusque Romanos, de quorum praecipua laude dictum est.

Parcere subiectis, et debellare superbos:

et quod accepta iniuria ignoscere, quam persequi malebant. quando tot tantasque urbes, ut late dominarentur, expugnatas captasque everterunt, legatur nobis quae templa excipere solebant, ut ad ea quisquis confugisset liberaretur? An illi faciebant, et scriptores earundem rerum gestarum ista reticebant? Itane vero, qui ea quae laudarent maxime requirebant, ista praeclarissima secundum ipsos pietatis indicia praeterirent? Egregius Romani nominis Marcus Marcellus, qui Syracusas urbem ornatissimam cepit, refertur eam prius flevisse ruituram, et ante eius sanguinem suas illi lacrymas effudisse. Gessit et curam pudicitiae, etiam in hoste servandae. Nam priusquam oppidum victor iussisset invadi, constituit edicto, ne quis corpus liberum violaret. Eversa est tamen civitas more bellorum, nec uspiam legitur ab imperatore tam casto atque clementi fuisse praeceptum, ut quisquis ad illud vel illud templum fugisset, abiret illaesus. Quod utique nullo modo praeteriretur, quando nec eius fletus, nec quod edixerat pro pudicitia minime violanda potuit taceri. Fabius Tarentinae urbis eversor, a simulacrorum depraedatione se abstinuisse laudatur. Nam cum ei scriba suggessisset quid de signis deorum, quae multa capta fuerant, fieri iuberet, continentiam suam etiam iocando condivit. Quaesivit enim, cuiusmodi essent: et cum ei non solum multa grandia, verum etiam renunciarentur armata; Relinquamus, inquit, Tarentinis deos iratos. Cum igitur nec illius fletum, nec huius risum, nec illius castam misericordiam, nec huius facetam continentiam, Romanarum rerum gestarum scriptores tacere potuerint; quando praetermitteretur, si aliquibus hominibus in honorem cuiuspiam deorum suorum sic peper

eissent, ut in quoquam templo caedem vel captivitatem fieri prohiberent?

С А Р. VII.

Quod in eversione Vrbis quae aspere gesta sunt, de consuetudine acciderint belli; quae vero clementer, de potentia provenerint nominis Christi.

Quicquid igitur vastationis, trucidationis, depraedationis, concremationis, afflictionis, in ista recentissima Romana clade commissum est, fecit hoc consuetudo bellorum. Quod autem more novo factum est, quod inusitata rerum facie immanitas barbara tam mitis apparuit, ut amplissimae basilicae implendae populo cui parceretur, eligerentur et decernerentur, ubi nemo feriretur, unde nemo raperetur, quo liberandi multi a miserantibus hostibus ducerentur, unde captivandi ulli nec a crudelibus hostibus abducerentur; hoc Christi nomini, hoc Christiano tempori tribuendum quisquis non videt, coecus; quisquis videt, nec laudat, ingratus; quisquis laudanti reluctatur, insanus est. Absit, ut prudens quisquam hoc feritati imputet Barbarorum. Truculentissimas et saevissimas mentes ille terruit, ille fraenavit, ille mirabiliter temperavit, qui per Prophetam tanto ante praedixit: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eis.

CAP. VIII.

De commodis atque incommodis, quae bonis ac malis plerumque communia sunt.

Dicet aliquis: Cur ergo ista divina misericordia etiam ad impios ingratosque pervenit? Cur putamus, nisi quia eam ille praebuit, qui quotidie facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos? Quamvis enim quidam corum ista cogitantes, poenitendo ab impietate se corrigant; quidam vero (sicut Apostolus dicit) divitias bonitatis et longanimitatis Dei contemnentes, secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens thesaurizent sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius: Tamen patientia Dei ad poenitentiam invitat malos, sicut flagellum Dei ad patientiam erudit bonos. Itemque misericordia Dei fovendos amplectitur bonos, sicut severitas Dei puniendos corripit malos. Placuit quippe divinae providentiae praeparare in posterum bona iustis, quibus non fruentur iniusti; et mala impiis, quibus non excruciabuntur boni. Ista vero temporalia bona et mala utrisque voluit esse communia: ut nec bona cupidius appetantur, quae mali quoque habere

« PoprzedniaDalej »