Obrazy na stronie
PDF
ePub

tem, ab hac dispositione et cupiditate compescuit; persuasitque oratione gravissima, ne Graecam luxuriam virilibus patriae moribus paterentur obrepere, et ad virtutem labefactandam enervandamque Romanam peregrinae consentire nequitiae: tantumque auctoritate valuit, ut eius verbis commota senatoria providentia, etiam subsellia, quibus ad horam congestis in ludorum spectaculo iam uti civitas coeperat, deinceps prohiberet apponi. Quanto studio iste ah urbe Roma ludos ipsos scenicos abstulisset, si auctoritati eorum, quos deos putabat, resistere auderet; quos esse noxios daemones non intelligebat; aut si intelligebat, placandos etiam ipse potius, quam contemnendos existimabat. Nondum enim fuerat declarata Gentibus superna doctrina, quae fide cor mundans, ad coelestia vel supercoelestia capessenda humili pietate humranum mutaret affectum, et a dominatu superborum daemonum liberaret.

[blocks in formation]

De scenicorum institutione ludorum.

Verumtamen scitote qui ista nescitis, et qui vos scire dissimulatis advertite, qui adversus liberatorem a talibus dominis murmuratis: ludi scenici, spectacula turpitudinum et licentia vanitatum, non hominum vitiis, sed deorum vestrorum iussis Romae instituti sunt. Tolerabilius divinos honores deferretis illi Scipioni, quam deos ciusmodi coleretis. Neque enim erant illi dii suo pontifice meliores. Ecce adtendite, si mens tam diu potatis erroribus ebria, vos aliquid sanum considerarc permittit. Dii propter sedandam corporum pestilentiam ludos sibi scenicos exhiberi iubebant: pontifex autem propter animorum cavendam pestilentiam, ipsam scenam construi prohibebat. Si aliqua luce mentis animum corpori praeponitis, eligite quem colatis. Neque enim et illa eorporum pestilentia ideo conquievit, quia populo bellicoso et solis antea ludis Circensibus assueto ludorum scenicorum delicata subintravit insania: sed astutia spirituum nefandorum praevidens illam pestilentiam iam fine debito cessaturam, aliam longe graviorem, qua plurimum gaudet, ex hac occasione non corporibus, sed moribus curavit immittere; quae animos miserorum tantis obcoecavit tenebris, tanta deformitate foedavit, ut etiam modo, (quod incredibile forsitan erit, si a nostris posteris audietur,) Romana urbe vastata, quos pestilentia ista possedit, atque inde fugientes Carthaginem pervenire potuerunt, in theatris quotidie certatim pro histrionibus insanirent.

[blocks in formation]

De vitiis Romanorum, quos patriae non correxit eversio.

O mentes amentes, quis est hic tantus, non error, sed furor, ut exitium vestrum, (sicut audivimus) plangentibus Orientalibus populis, et maximis civitatibus in remotissimis terris publicum luctum moeroremque ducentibus, vos theatra quaereretis, intraretis, impleretis, et multo insaniora, quam fuerant antea, faceretis? Hanc animorum labem ac pestem, hanc probitatis et honestatis eversionem vobis Scipio ille metuebat, quando construi theatra prohibebat, quando rebus prosperis vos facile corrumpi atque everti posse cernebat, quando vos ab hostili terrore securos esse nolebat. Neque enim censebat ille felicem esse rempublicam stantibus moenibus, ruentibua moribus. Sed in vobis plus valuit quod daemones impii seduxerunt, quam quod homines providi praecaverunt. Hinc est quod mala quae facitis, vobis imputari non vultis; mala vero quae patimini, Christianis temporibus imputatis. Neque enim in vestra securitate pacatam rempublicam, sed luxuriam quaeritis impunitam, qui depravati rebus prosperis, nec corrigi potuistis adversis. Volebat vos ille Scipio terreri ab hoste, ne in luxuriam flueretis: vos nec contriti ab hoste luxuriam repressistis: perdidistis utilitatem calamitatis, et miserrimi facti estis, et pessimi permansistis.

[blocks in formation]

De clementia Dei, quae Vrbis excidium temperavit.

Et tamen quod vivitis, Dei est, qui vobis parcendo admonet, ut corrigamini poenitendo: qui vobis etiam ingratis praestitit, ut vel sub nomine servorum eius, vel in locis Martyrum eius hostiles manus evaderetis. Romulus et Remus asylum constituisse perhibentur, quo quisquis confugeret, ab omni noxa liber esset, augere quaerentes creandae multitudinem civitatis. Mirandum in honorem Christi praecessit exemplum. Hoc constituerunt eversores Vrbis, quod constituerant antea conditores. Quid autem magnum, si hoc fecerunt illi, ut civium suorum numerus suppleretur, quod fecerunt isti, ut suorum hostium numerositas servaretur? (* al. CAP. XXXIV.)

С А Р. X X X V.

De latentibus inter impios Ecclesiae filiis, et de falsis intra Ecclesiam Christianis.

et

Haec et talia, si qua uberius et commodius potuerit, respondeat inimicis suis redempta familia Domini Christi, peregrina civitas regis Christi. * Meminerit sane, in ipsis

inimicis latere cives futuros, ne infructuosum vel apud ipsos putet, quod donec perveniat ad confessos, portat infensos: sicut ex illorum numero etiam Dei Civitas habet secum, quamdiu peregrinatur in mundo, connexos communione sacramentorum, nec secum futuros in aeterna sorte sanctorum, qui partim in occulto, partim in aperto sunt: qui etiam cum ipsis inimicis adversus Deum, cuius sacramentum gerunt, murmurare non dubitant; modo cum illis theatra, modo ecclesias nobiscum replentes. De correctione autem quorumdam etiam talium multo minus est desperandum, si apud apertissimos adversarios praetestinati amici latitant, adhuc ignoti etiam sibi. Perplexae quippe sunt istae duae civitates in hoc seculo, invicemque permixtae, donec ultimo iudicio dirimantur: de quarum exortu et procursu et debitis finibus, quod dicendum arbitror, quantum divinitus adiuvabor, expediam, propter gloriam Civitatis Dei, quae alienis a contrario comparatis clarius eminebit. (* al. CAP. XXXV.)

CAP. X X XV I.

De quibus causis sequenti disputatione sit disserendum.

Sed adhuc quaedam mihi dicenda sunt adversum eos, qui Romanae reipublicae clades in religionem nostram referunt, qua diis suis sacrificare prohibentur. Commemoranda enim sunt quae et quanta occurrere potuerint, vel satis esse videbuntur mala, quae illa civitas pertulit, vel ad eius imperium pertinentes provinciae, antequam eorum sacrificia prohibita fuissent: quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si iam vel illis clareret nostra religio, vel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet. Deinde monstrandum est, quos eorum mores, et quam ob causam verus Deus ad augendum imperium adiuvare dignatus est, in cuius potestate sunt regna omnia: quamque nihil eos adiuverint hi, quos deos putant; quin potius quantum decipiendo et fallendo nocuerint. Postremo adversus eos dicetur, qui manifestissimis documentis confutati atque convicti conantur asserere, non propter vitae praesentis utilitatem, sed propter eam quae post mortem futura est, colendos deos. Quae, nisi fallor, quaestio multo erit operosior, et sublimiori disputatione dignior, ut et contra philosophos in ea disseratur, non quoslibet, sed qui apud illos excellentissima gloria clari sunt, et nobiscum multa sentiunt, scilicet de animae immortalitate, et quod Deus verus mundum condiderit, et de providentia eius, qua universum quod condidit, regit. Sed quoniam et ipsi in illis quae contra nos

sentiunt, refellendi sunt; deesse huic officio non debemus; ut refutatis impiis contradictionibus pro viribus, quas Deus impartiet, asseramus Civitatem Dei, veramque pietatem, et Dei cultum, in quo uno veraciter sempiterna beatitudo promittitur. Hic itaque modus sit huius voluminis, ut deinceps disposita ab alio sumamus exordio.

LIBER SECVNDVS

CAPVT I

De modo, qui necessitati disputationis adhibendus est. Si rationi perspicuae veritatis infirmus humanae consuetudinis sensus non auderet obsistere, sed doctrinae salubri languorem suum tanquam medicinae subderet, donec divino adiutorio fide pietatis impetrante sanaretur, non multo sermone opus esset ad convincendum quemlibet vanae opinationis errorem, his qui recte sentiunt, et sensa verbis sufficientibus explicant. Nunc vero quoniam ille est maior et tetrior insipientium morbus animorum, quo irrationabiles motus suos, ctiam post rationem plene redditam, quanta homini ab homine debetur, sive nimia coecitate, qua nec aperta cernuntur, sive obstinatissima pervicacia, qua et ea quae cernuntur non feruntur, tanquam ipsam rationem veritatemque defendunt, fit necessitas copiosius dicendi plerumque res claras, velut eas, non spectantibus intuendas, sed quodammodo tangendas palpantibus et conniventibus offeramus. Et tamen quis disceptandi finis erit et loquendi modus, si respondendum esse respondentibus semper existimemus? Nam qui vel non possunt intelligere quod dicitur, vel tam duri sunt adversitate mentis, ut etiamsi intellexerint, non obediant, respondent, ut scriptum est, et loquuntur iniquitatem, atque infatigabiliter vani sunt. Quorum dicta contraria si toties velimus refellere, quoties obnixa fronte statuerint non curare quid dicant, dum quocunque modo nostris disputationibus contradicant, quam sit infini. tum et aerumnosum et infructuosum vides. Quamobrem nec te ipsum, mi fili Marcelline, nec alios quibus zic labor noster in Christi caritate utiliter ac liberaliter servit, tales meorum scriptorum velim iudices, qui responsionem semper desiderent, cum his quae leguntur audierint aliquid contradici; ne fiant similes earum muliercularum, quas commemorat Apostolus,

Semper discentes, et ad veritatis scientiam nunquam per

venientes.

С А Р. I I.

De his, quae primo volumine expedita sunt.

Superiore itaque libro, cum de Civitate Dei dicere instituissem, unde hoc universum opus, illo adiuvante, in manus sumtum est, occurrit mihi respondendum esse primitus eis, qui haec bella quibus mundus iste conteritur, maximeque Romanae urbis recentem a Barbaris vastationem Christianae religioni tribuunt, qua prohibentur nefandis sacrificiis servire daemonibus: cum potius hoc deberent tribuere Christo, quod propter eius nomen contra institutum moremque bellorum, eis quo confugerent, religiosa et amplissima loca Barbari libera praebuerunt; atque in multis famulatum debitum Christo, non solum verum, sed etiam timore confictum sic honoraverunt, ut quod in eos belli iure fieri licuisset, illicitum sibi esse iudicarent. Inde incidit quaestio, cur haec divina beneficia etiam ad impios ingratosque pervenerint, et cur illa itidem dura, quae hostiliter facta sunt, pios cum impiis pariter afflixerint? Quam quaestionem per multa diffusam, in omnibus enim quotidianis vel Dei muneribus vel hominum cladibus, quorum utraque bene ac male viventibus permixte atque indiscrete saepe accidunt, solent multos movere,) ut pro suscepti operis necessitate dissolverem, aliquantum immoratus sum, maxime ad consolandas sanctas feminas et pie castas, in quibus ab hoste aliquid perpetratum est, quod intulit verecundiae dolorem, etsi non abstulit pudicitiae firmitatem; ne poenitcat eas vitae, quas non est unde possit poenitere nequitiae. Deinde pauca dixi in eos, qui Christianos adversis illis rebus affectos, et praecipue pudorem humilitarum feminarum, quamvis castarum atque sanctarum, protervitate impudentissima exagitant, cum sint nequissimi et irreverentissimi, longe ab eis ipsis Romanis degeneres, quorum praeclara multa laudantur et litterarum memoria celebrantur, immo illorum gloriae vehementer adversi. Romam quippe partam veterum auctamquc laboribus, foediorem stantem fecerant quam ruentem: quandoquidem in ruina eius lapides et ligna, in istorum autem vita omnia, non murorum, sed morum munimenta atque ornamenta ceciderunt, cum funestioribus eorum corda cupiditatibus quam ignibus tecta illius urbis arderent. Quibus dictis, primum terminavi librum. Deinceps itaque dicere institui, quae mala civitas illa perpessa sit ab origine sua, sive apud se ipsam, sive in provinciis sibi iam subdistis: quae omnia Chri

« PoprzedniaDalej »