Obrazy na stronie
PDF
ePub

mandatis dederat ut bona missionum diligenter describerentur, ea secernendo quae propria missionum essent ab iis quae ad sodalitia sodalesve singulos pertinerent.

Nihil enimvero in his decernendis vel praecipiendis est actum, quod iuris commuuis doctrinis vulgatissimis apprime non congruat. Nam quaevis oblatio parocho aut alteri Ecclesiae Rectori data piae cuiusdam causae intuitu, ipsimet piae causae acquiritur. Ex quo fit, ut qui rem pecuniamve oblatam accepit administratoris loco sit, cuius est illam erogare iuxta mentem et consilium largitoris.* Quoniam vero administrantis officio incumbit rationes actus sui conficere, eique reddere cuius res gesta fuit,† ideo parochus vel Ecclesiae Rector facere non potest quin rationes reddat Ordinario loci, cuius est iurisdictio et causae piae tutela. At missiones, de quibus apud Nos actum fuit, pleno iure ad Episcopum pertinent; huic ergo cuiusque oblationis earum intuitu collectae rationes oportent exhibere. Neque haec ex eo infirmantur, quod Urbanus II. in Concilio Claromontano, aliique post eum Romani Pontifices decreverunt§ circa Ecclesias parochiales, quoad temporalia Monasteriis injunctas, teneri vicarios respondere Episcopis de plebis cura, de temporalibus vero non ita cum monasterio suo sint obnoxii: siquidem seposita etiam ratione historica unde ea profecta est iuris dispositio, certum exploratumque est, in iis pontificiis decretis ac litteris appellatione temporalium, beneficii fructus et quae beneficiati personae adhaerent compendia significari.

Quocirca ea confirmantes quae a S. Congregatione de Propaganda Fide rescripta et mandata sunt, statuimus, religiosos sodales, redditis Episcopo rationibus, docere debere de pecunia, intuitu missionum sibi allata, et quantum de ea et quos in usus impenderint aeque ac missionarios Cleri saecularis, iuxta praedictas resolutiones eiusdem Congregationis die xix Aprilis MDCCCLXIX, et Instructionem diei x Maii

MDCCCCLXVIII.

Tandem ne quis obrepat error aut dissensus in his quae modo iussimus exequendis, definiendum censemus quae pecuniae, quaeque res viris religiosis oblatae intuitu missionum intelligantur. Namque receptum est hac in re, spectari primum oportere quid largitor voluerit; quoid si non appareat, placuit, parocho vel rectori ecclesiae collatam donationem praesumi.¶ At multum ab hac regula recessum est propter consuetudinem, quam quidam ecclesiastici iuris periti fere communem evasisse docent, cuius vi "hodie pene solae oblationes quae in Ecclesia sub missis ad altare fiunt et quae pro administratione

*Fagnan. in cap. Pastoralis, de his quae fiunt a Praelatis, n. 29-Card. de Luca in Conc. Trid, discur. 18, n. 5-Reiffenst. Lib. 3 Decret. tit. 30, n. 193.

+ L. 1 § officio ff. de tutelae et rut. distr.-L. 2 § et sane ff. de negot. gest. L. Curator. L. Tutor Cod. de negot. gest.

Sac. Cong. Concilii Nullius, seu Nonantulan. iurium parochialium 27 Iunii 1744 ad dub. XII.

§ Lucius II. ad Priorem S. Pancratii in Anglia, Alexander III. ad Monaster. S. Araulphi, Lucius III. ad Superior. Praemonstrat, et ad Abbatissam S. Hilarii in dioecesi Fesuluna. Gonzal. Comment. in cap. I. de Cappel. Monach. Argum. ex cap. Pastoral. 9 de his quae fiunt a Praelet. cap. Transmissa, de Verb. sign. ae praesertim cap. I. de Statu Monach.

sacramentorum, pro benedicendis nuptiis aut mulieribus post partum, pro exequiis et sepulturis, aut aliis similibus functionibus specialiter offeruntur, ad parochum spectant; consuetudine reliquas ferme omnes ecclesiis ipsis aut sacellis aut aliis certis finibus applicante."* Praeterea si in parochum rectoremve, a quibus spiritualia adiumenta fideles accipiunt, haud inconcinne praesumi potest collata liberalitas, ubi Ecclesia bonis praedita sit, per quae religionis decori et ministrorum tuitioni prospiciatur, longe aliud iudicium esse debet ubi eam bonorum copiam Ecclesia non habeat, ac liberalitate fidelis populi unice aut potissimum sustentetur. Tunc enim largitores putandi forent voluisse consulere cultus divini splendori et religionis dignitati, ea ratione et modo quem ecclesiastica auctoritas decerneret. Ideo apud christianos primaevos lege cautum fuerat ut pecunia omnis dono accepta, inter Ecclesiam, Episcopum, Clericos et egenos divideretur. Legis porro sese interponens auctoritas, si largitionum tempora et causas praestituat, illud efficit quoque, ne fideles semper pro arbitrio possint modum et finem designare in quem oblatam stipem erogari oporteat; nequit enim facere privatorum voluntas, ut quod a legitima potestate in bonum commune praccipitur certo destituatur effectu. Haec Nobis considerantibus visi sunt prudenter et opportune egisse Patres Concilii Provincialis Westmonasteriensis II, cum partim interpretantes piam et aequam donantium voluntatem, partim ea, quae Episcopis inest, utentes potestate imperandi pecuniae collationes decernendique quo tempore et qua de causa conferri oporteat, statuerunt in capite le bonis ecclesiasticis, quid censendum sit intuitu missionis collatum. Iubet igitur ratio, itemque Nos constituimus, hac in re religiosos ad leges Westmonasteriensis Synodi sese affatim accommodare oportere.

Sublatis controversiis cognitioni Nostrae propositis, confidimus, curam a Nobis in iis componendis adhibitam eo valituram, ut ad tranquillitatem et incrementum rei catholicae in Anglia non leviter conferat. Equidem pronunciationes Nostras ad iuris et aequitatis regulam studiose religioseque exegimus, nec dubitamus quin in iis exequendis par diligentia et religio eniteat illorum inter quos iudicium protulimus. Sic enim fiet, ut Episcoporum ductu et prudentia religiosi sodales de Anglicis missionibus apprime meriti strenue et alacriter e laboribus suis fructus salutis ferre pergant laetissimos, atque utrique (ut voce utamur Gregorii Magni ad Angliae Episcopos) communi. . . consilio, concordique actione quae sunt pro Christi zelo agenda disponant unanimiter, recte sentiant, et quae senserint, non sibimet discrepando perficiant.‡ Concordiam hanc postulat paterna caritas Episcoporum in adiutores suos et mutua Cleri in Episcopos observantia; hanc concordiam flagitat finis communis qui situs est in salute animarum iunctis studiis ac viribus quaerenda; hanc eamden exigit necessitas iis resistendi qui

* Reiffenst. L. 3 Decretal. tit. 30 n. 193, Van Espen ius eccles. univ. part 2, sect. 4, tit. 2, cap. 10, nn. 20 et 21.

+Argum. ex cap. quia Sacerdotes 13 caus. 10 quaest. 1.

Apud Bedam Histor. Angl. II. 29.

catholico nomini infensi sunt. Haec vires gignit et infirmos quoque pares efficit ad grandia quaeque gerenda; haec signum est quod sinceros Christi discipulos ab iis disterminat qui se tales esse mentiuntur. Ad hanc igitur singulos et universos enixe cohortamur in Domino, rogantes cum Paulo ut impleant gaudium Nostrum, ut idem sapiant eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes.*

Demum ut firmiter ea consistant quae constituimus, volumus atque decernimus, praesentes Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod praedicti religiosi sodales et alii quicumque in praemissis interesse habentes cuiusvis status, gradus, ordinis et dignitatis existant, seu alias specifica mentione digni iis non consenserint, nec ad ea vocati et auditi, causaeque propter quas praesentes emanaverint sufficienter adductae, verificatae et justificatae non fuerint, aut ex alia qualibet etiam quantumvis iuridica et privilegiata causa, colore et capite etiam in corpore iuris clauso, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis, aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel interesse habentium consensus, aliove quolibet, quantumvis magno et substantiali, individuamque expressionem requirente defectu impugnari infringi, retractari, in controversiam vocari, aut ad terminos iuris reduci, seu adversus illas restitutionis in integrum aliudve quodcumque iuris remedium intentari vel impetrari; sed ipsas praesentes Litteras semper firmas, validas et efficaces existere et fore, quibuscumque iuris seu facti defectibus, qui adversus illas ad effectum impediendi vel retardandi earum executionem quovis modo vel quavis de causa opponi possent minime refragantibus, suos plenarios et integros effectus obtinere, easque propterea, omnibus et singulis impedimentis penitus reiectis, ab illis ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit inviolabiliter servari; sicque et non aliter in praemissis per quoscumque iudices Ordinarios et delegatos iudicari ac definiri debere, ac irritum fore et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Non obstantibus praemissis, et quatenus obus sit Nostra et Cancellariae Apostolicae Regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Apostolicis ac in Universalibus, Provincialibus et Synodalibus Conciliis editis constitutionibus et ordinationibus, nec non quorumcumque Ordinum, Congregationum, Institutorum, et Societatum, etiam Iesu, et quarumvis Ecclesiarum et aliis quibuslibet, etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis alia firmitate roboratis statutis et consuetudinibus, ac praemissorum etiam immemoralibus, privilegiis quoque, indultis et Litteris Apostolicis quomodolibet in contrarium praemissorum concessis, editis et factis ac licet plures iteratis. Quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum derogatione specialis forma servanda foret, tenores earumdem praesentibus pro plene ac sufficienter expressis habentes ad praemissorum effectum dumtaxat specialiter et expresse derogatum esse volumus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Quocumque autem modo earumdem praesentium Litterarum

* Philip. ii. 2.

exempla in Anglia publicata fuerint, volumus ut statim post huiusmodi publicationem omnes et singulos quos concernunt vel concernent in posterum perinde afficiant, ac si unicuique illorum personaliter intimatae ac notificatae fuissent.

Nulli ergo hominum liceat paginam hanc Nostrarum decisionum, declarationum, decretorum, praeceptorum et voluntatis infringere, vel ei ausu temerari contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum anno Dominicae Incarnationis Millesimo octingentesimo octuagesimo primo Octavo Idus Maii Pontificatus Nostri Anno IV.

Loco

C. CARD. SACCONI PRO-DATARIUS-T. CARD.

MERTEL
Visa

De Curia I. DE AQUILA E VICECOMITIBUS.

Plumbi
Reg. in Secret. Brevium

I. Cugnonius.

ENCYCLICAL OF POPE LEO XIII. ON POLITICAL

POWER.

Venerabilibus Fratribus Patriarchis Primatibvs Archiepiscopis et Episcopis Vniversis Catholici orbis gratiam et communionem cvm Apostolica sede habentibus.

LEO PP. XIII.

VENERABILES FRATRES.

SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

Diuturnum illud teterrimumque bellum, adversus divinam Ecclesiae auctoritatem susceptum, illuc, quo proclive erat, evasit; videlicet in commune periculum societatis humanae, ac nominatim civilis principatus, in quo salus publica maxime nititur.-Quod hac potissimum aetate nostra factum esse apparet. Cupiditates enim populares quamlibet imperii vim audacius hodie recusant quam antea: et tanta est passim licentia, tam crebrae seditiones ac turbae, ut iis qui res publicas gerunt non solum denegata saepe obtemperatio, sed ne satis quidem tutum incolumitatis praesidium relictum esse videatur. Diu quidem data est opera, ut illi in contemptum atque odium venirent multitudini, conceptaeque flammis invidiae iam erumpentibus, satis exiguo intervallo summorum principum vita pluries est aut occultis insidiis aut apertis latrociniis ad internecionem expetita. Cohorruit tota nuper Europa ad potentissimi Imperatoris infandam necem: attonitisque adhuc prae sceleris magnitudine animis, non verentur perditi homines in ceteros Europae principes minas terroresque vulgo iactare.

Haec, quae sunt ante oculos, communium rerum discrimina, gravi Nos sollicitudine afficiunt, cum securitatem principum et tranquillitatem imperiorum una cum populorum salute propemodum in singulas horas periclitantem intueamur.—Atqui tamen religionis christianae divina virtus stabilitatis atque ordinis egregia firmamenta reipublicae peperit, simul ac in mores et instituta civitatum penetravit. Cuius virtutis non exiguus neque postremus fructus est aequa et sapiens in principibus et populis temperatio iurium atque officiorum. Nam in Christi Domini praeceptis atque exemplis mira vis est ad continendos tam qui parent, quam qui imperant, in officio, tuendamque inter ipsos eam, quae maxime secundum naturam est, conspirationem et quasi concentum voluntatum, unde gignitur tranquillus atque omni perturbatione carens rerum publicarum cursus.-Quapropter cum regendae Ecclesiae catholicae, doctrinarum Christi custodi et interpreti, Dei beneficio praepositi simus, auctoritatis Nostrae esse iudicamus, Venerabiles Fratres, publice commemorare quid a quoquam in hoc genere officii catholica veritas exigat: unde illud etiam emerget, qua via et qua ratione sit in tam formidoloso rerum statu saluti publicae consulendum.

Etsi homo arrogantia quadam et contumacia incitatus frenos imperii depellere saepe contendit, numquam tamen assequi potuit ut nemini pareret. Praeesse aliquos in omni consociatione hominum et communitate cogit ipsa necessitas; ne principio vel capite, a quo regatur, destituta societas dilabatur et finem consequi prohibeatur, cuius gratia nata et constituta est. Verum si fieri non potuit, ut e mediis civitatibus politica potestas tolleretur, certe libuit omnes artes adhibere ad vim eius elevandam, maiestatemque minuendam ; idque maxime saeculo XVI, cum infesta opinionum novitas complures infatuavit. Post illud tempus non solum ministrari sibi libertatem largius quam par esset multitudo contendit; sed etiam originem constitutionemque civilis hominum societatis visum est pro arbitrio confingere. Immo recentiores perplures, eorum vestigiis ingredientes qui sibi superiore saeculo philosophorum nomen inscripserunt, omnem inquiunt potestatem a populo esse; quare qui eam in civitate gerunt, ab iis non uti suam geri, sed ut a populo sibi mandatam, et hac quidem lege, ut populi ipsius voluntate, a quo mandata est, revocari possit. Ab his vero dissentiunt catholici homines, qui ius imperandi a Deo repetunt, velut a naturali necessarioque principio.

Interest autem attendere hoc loco, eos, qui reipublicae praefuturi sint, posse in quibusdam caussis voluntate iudicioque deligi multitudinis, non adversante neque repugnante doctrina catholica. Quo sane delectu designatur princeps, non conferuntur iura principatus; neque mandatur imperium, sed statuitur a quo sit gerendum. Neque hic quaeritur de rerum publicarum modis; nihil enim est cur non Ecclesiae probetur aut unius aut plurium principatus, si modo iustus sit et in communem utilitatem intentus. Quamobrem, salva iustitia, non prohibentur populi illud sibi genus comparare reipublicae, quod aut ipsorum ingenio, aut majorum institutis mori busque magis apte conveniat.

Ceterum ad politicum imperium quod attinet, illud a Deo proficisci

« PoprzedniaDalej »