Obrazy na stronie
PDF
ePub

[CAP. VI.]

Puella, igitur, impregnatam se sentiens, querulis cœpit vocibus conqueri, et corrupcionis obprobrium sæpius contristata collacrimari. Cujus lacrimosas Rex querelas diutius sustinere non potuit, quia ipsa jam naturæ compassio erroris delicias complangendi angustias permutvait. Rex vero cominus virgini se conjungit, et verbis dulcius temperatis eam mitigando perungit. "Absit, inquam [? inquit] filia, ut tanti decoris pulchritudinem negligencia mea devolvi paciar per ignominia teporem. Tibi ergo nec pro hoc commisso insultabit famulus aut ancilla; quia tui presentia a communi ita semovebitur clientum absencia quod neque vocum audies improperia vel chachinnantum stridula deliramenta. Alvus tibi, si quandoque intumuerit, insultacioni et obprobrio esse non poterit, eo quod regis filia unica unius regis unica facta sis ancilla. Et si sexus virilis partus tui levamina subsequatur, divinæ fuisse virtutis disposicio dinoscetur. Siquidem cum sexum virilem hactenus aliunde non habuero, in hoc puerulo diu dilati mihi hæredis votiva desideria compensabo. Eritque merito utriusque hereditatis nostræ successor naturalis, eo quod utrinque de semine regis sint illius sementiva propagationis. Nec alteri excellentius utriusque debetur hereditas quam illi. Ex paterno enim semine ei regnum meum jure censetur, et ex materna generationis serie ad eum merito patris tui sceptrum et imperium transferetur. Nam Nam paterni solii tu sola heres esse cognosceris. De meo autem paterno vel materno semine præter istum non video mihi debere hereditario jure succedere, eo quod nunquam me memini virilis formam substanciæ generando profudisse. Et nunc quod nobis casu dictante provenit, ut adverto, jam ea divina disposicione successit. Jam ergo ad matrem meam te transmittam, et tibi atque conceptæ proli omnem solicitudinem devocionis impendam." Ascitis itaque suis quibusque familiarioribus et amicis, ut eam matri suæ filiali vice quondam reginæ devocius porrigant, et benignius istam foveri atque consolari præcipiant. Qui susceptam puellam quo eis jussum fuerat diligentius perduxerunt. Quam regina pro filii postulantis amore obnixius suscepit, et sibi eam in filiam adoptavit. Aliquamdiu ergo circa reginam puella conversata cunctorum commanentium benivolentias pro suæ liberalitatis gratia sub brevitatis tempore est sortita. Rex, interim, quia puellam pregnantem didicerat, deliciosius eam

confoveri fecit. Interea regis mater in monasterium virginum, omnibus pro Dei regno postpositis, sese concluserat; ubi Domino frequentius præcum et lacrimarum hostias immolavit. Hujus monasterii custodia et cura unus Episcopus tunc temporis administrabat, et tam intima quam exteriora negocia dispensabat. Cujus imperio virgines in omnibus obediebant, et ad ipsius nutum omnia monasterii officia pendebant. Super omnia tamen Episcopo regiæ matronæ religiosa conversacio complacebat, quæ illam mente amplius quam corpore decorabat. Hinc ergo fuit quod predictam puellam regina in sua custodia habuit, et ad libitum utriusque quæque delectabilia adipisci promeruit. Et quia natura suas leges præterire non potuit, novem jam mensibus exactis, puella ulterius fœtum celare non valuit. Unde secundum tempus naturæ conceptionis fœtum edidit, et virilis sexus puerum parturivit.

[CAP. VII.]

Sed modo ad majoris admiracionis gaudium pervenianus. Nam in cunis infans jam natus collocatus est; tantusque fulgor claritatis omnem locum ipsum circumdederat, quod præ lucis nimiæ splendore vix quisquam aliquid intueri prævaleret. Nam vicinis quibusque, et secus positis, tota domus putabatur flammis absumi. Accurrunt itaque quique, ut ignes edaces extinguerent; sed illuc pervenientes, et rem diligentius contuentes, omnia integra et ab igne illesa invenerunt. Eo tempore Episcopus solus pervigil in oratione substiterat, et in oratorio pernox orationibus devotis se supra se elevabat. Dei igitur revelatione de pueri nativitate commonitus, et luminis repentini admirali [sic] claritate perfusus, statim de monasterio progreditur; et, quid Dominus novi super terram ostendisset, anxie percunctatur. Vidensque quia domus tota ignibus conflagrabat, nec tamen ignivomis vaporibus absorpta in aliquo lesa deperiret, pro tantæ novitatis miraculo laudes Domino jubilacionis exsolvit. Nichil tamen novum quod in spiritu senserat promulgare vel detegere sub festinacione volebat. Unde mox ad regem clanculo accessit, et pueri nuper in regno ipsius nati adopcionem dari sibi et educacionem promitti peciit et accepit. Nichil prorsus cuiquam ex hiis aperiens, magis studuit divinis parere consiliis quam superis contraire mandatis. Secum tamen cuncta meditando pertractans, statim reginam secretius adiit, et durius conquerendo quæ viderat cuncta retexuit.

[CAP. VIII.]

En inquiens, regina, jam tuis culpis promerentibus, ego confusus appareo; qui in domo religionis prostibuli vitium nunc diutius latuisse cognosco. Ortus nuper enim multorum oculis expositus indicat quam facinorose vitæ tuæ conversacio coinquinata existat. Nam domus hæc Domini sancta polluta profanatur, quæ tanti sceleris contagio maculatur. Sponsam quidem Christi adulteratam castitatis cubile foedasse jam cunctis innotuit, dum partus inter virgines innuptas tantæ corrupcionis occultari non potuit. Unde de tanto facinore jam mihi rei veritatem edissere, quia secunda est tabula post lapsum per confessionem pœnitere.

[CAP. IX.]

Tunc regina, Episcopi indignationem non sustinens, omnia seriatim exposuit; et, qualiter a filio suo rege hæc virgo illi transmissa et commissa fuisset, edixit. Audiens vero Episcopus cuncta, quæ contigerant, cœpit animo pacatior existere, et mansuetius postmodum cætera sustinere. Nunc, inquiens, quia Dei clementia domum istam impollutam custodivit, illi laudum præconia referamus. Indubitanter ergo Episcopus, percunctato negotio, de quo ei hactenus suspecta opinio extitit, nichil sinistrum ulterius credendum judicavit. Nam et reginæ clementiam in puellæ compassione laudibus sustulit, et virginis oppressæ innocentiam pia consideracione mitigando relevavit. Unde reginam blandiciis delinivit, et convitiis exasperatam dulcibus alloquiis consolando refovere non destitit. Puerperæ vero innocuæ conscientiæ miserias, quantum potuit, temperavit; susceptumque pignus natum secum sustulit ; et quia infantem ipsum maxime opimorum suorum ex miraculo choruscante didiscerat, omnimodis illi omnibus diligentiorem curam et custodiam adhiberi faciebat. Nec multo post, puerum unda baptismatis perfudit, cui in sacro fonte Hibernico sermone Mullucc nomen imposuit, ad ultimumque literarum studiis fecit institui; et quia in omnibus ipsum vidit Dei clementia effulsiri, ipsum super

omnia diligens absentiam ejus vix quemcunque [ita] sustinere potuit. Baptismatis vero sacramenta percepit in civitate quæ ab eis Hartlbrechins [or Hartwrechins] dicitur.

66

[CAP. X.]

[ocr errors]

Quadam vero die, dum Episcopus, more Hybernensium, armentorum suorum ovilia solitarius circuiret, contigit ut secum puerulum spaciandi gracia conduxisset. Quibus dum vacca prægnans occurreret, accidit, ut puer, obvius illi accurrens, et diutius illam intuens, sæpius recedens et rediens ventris inclusa et onera admirando colluderet. Subridens Episcopus itaque et puerum aliquid secreti rimantem contius [? contuens], "age,' inquid, "puer, et patri tuo dicito quid occulti misterii in prægnantis buculæ videris utero." Cui puer, non pueriliter, ait, Hujus prægnantis vaccæ uterum sollicite diucius conspiciens video aliquid inesse mirabile, quod tamen matrici sobolis videtur prorsus naturam excedere. Nam cum ipsa nigri coloris exterius tota compareat, nimis videtur esse mirabile qua causa latentis naturæ dissimilem foetum concepisse prævaleat. Vitulus quidem, qui interius delitescit, totus rubiculo colore flavescit ; et tamen in frontis vertice instar stella candentis formam præferre cernitur, quæ nivis recentis similitudini omnimodis coæquatur. Ne mora, prægnans vacca foetus exposuit, et vitulum, qualem puer prædixerat parturivit. Admiratus ergo Episcopus, prophetiæ spiritum illius pectori inesse didicit, et quanti apud Deum meriti postmodum esset futurus ex miraculo instante præsensit. Puerumque ex eo tempore devotius cœpit amplectendo excolere, et dulcioribus sæpius alloquiis et obsequiis congratulando confovere.

CAP. XI.-Assercio Mathia Archiepiscopi.

Quoniam puer Domini omnibus clarus extitit, a paternis suis quædam cariora donaria percepit. Inter quæ, quoddam tintinnabulum, quod lingua eorum kelim dicitur, habuit, quod more Hybernensium collo circumtulit. Accidit igitur forte quod kelim pueri lapsu vel impulsu aliquo confractum fuerit, quod puero perplurimam doloris moesticiam intulit. Tunc columbina ductus simplicitate, fabrum solus adiit, et ut pro Dei amore

kelim suum redintegraret vehementius obsecrare non destitit. Admiratus autem faber ille, quod tam matura prudentia petierit, qui adhuc infra annos pueritiæ exstitit, ejus precibus cedendum credidit; eo quod spiritum Dei per os illius loquentem intellexit. Unde et puero dixit "Pro Deo libenter tuæ voluntati paratus existo, sed artem æris fusoriam penitus ignoro." Cui puer, "Confido in Deo, in quem credo, quod hujus artis pericia non privaberis, si tamen pro ejus amore desiderium meum adimplere volueris." Tunc faber ille, "Qui cælos novit fabricare ipse mihi hujus artis peritiam satis poterit condonare, sed ecce, licet mihi sit voluntas, non tamen suppetit facultas, eo quod longius a nemoribus sumus, et fabrile opus absque carbonibus quercinis efficere nullo modo valemus." Tunc puerulus, Deus nobis aderit, et adjutorium administrabit. Nam in ejus nomine ibo, et ignis pabulum nobis sufficiens portabo." Acceptoque messoris fasciculo, exiit in arvis, et cyrpos viridantes messuit, quos referens fabro sic intulit. "Credo in Christo quod materiam ad artem fusoriam satis ydoneam attuli." Videns igitur faber fidem pueri, mox cyrpos viridantes arripuit, in struem composuit, ignemque subrogavit. Mirabile quidem visu, et quod dulcius est auditu, totum pro pueri meritis declarandis Christi virtus et clementia effulsit. Nam faber, fornace composita, ære jam liquente, tintinnabulum fudit; et juxta vota utriusque quale desiderabant in medium protulit, et signum integrum puero consignavit.

[CAP. XII.]

Est civitas permaxima in Hybernia, quæ lingua Hybernensium Kenanus dicitur, regionis vero illius provincia media vocatur, quæ ditissima feris et frugibus paschuis et nemoribus rivulis et fluminibus copiose illustratur; civitatem et prenominatam Mana fluvius alluit, qui piscibus multimodi generis habundantissime redundare consuevit. In hac urbe, tam deliciosa quam opulenta, puer iste sacer natus asseritur, ubi etiam ab incolis locus illius nativitatis ostenditur, et sanctimonialium cœnobium ex antiquis adhuc ruinis a multis cognoscitur; quod pueri boni pietatis recordatione a comprovintialibus in honoris gloria frequentius excolitur. Hæc Episcopus Eugenius Hardionensis se vidisse et legisse in hystoriis Hybernensium asseruit; in quibus partibus ipse natus et a primæva ætate usque in virum perfectum educatus extitit. In cujus Episcopatus sede Sanctus

« PoprzedniaDalej »