Obrazy na stronie
PDF
ePub

VITA

SANCTI EATE

HAUGUSTALDENSIS

EPISCOPI.

INCIPIT VITA SANCTI EATE

HAUGUSTALDENSIS EPISCOPI,

ANNO ab incarnacione Domini nostri Jesu Christi DC. XXXIII, interfecto in pugna Eadwyno rege Northanymbrorum nobilissimo, suscepit pro illo regnum Berniciorum filius Ethelfridi; qui de illa provincia generis et regni originem duxerat, nomine Eanfridus. Siquidem, tempore toto, quo regnavit Edwynus, filii præfati regis Ethelfridi, qui ante illum regnaverat, cum magna nobilium juventute apud Scottos sive Pictos exulabant; ibique ad doctrinam Scottorum catezizati et baptismatis gratia sunt renati. Qui ut, mortuo rege inimico, patriam sunt redire permissi; ac cepit primus eorum, quem diximus Eanfridus, regnum Berniciorum. Qui, ut terreni regni infulas sortitus est, sacramenta cœlestis regni, quibus iniciatus erat, anathematizando perdidit; ac se priscis idolatriæ sordibus polluendum perdendumque restituit. Nec mora: Rex Brittonum, Ceadwalla, illum impia manu sed justa ulcione peremit. Quo occiso, frater ejus, vir Deo dilectus, Oswaldus, adveniens, cum parvo quidem exercitu, sed fide Christi munito, infandum Brittonum regem, fratris sui interfectorem, cum inmensis illis copiis, quibus nil resistere posse jactabat, delevit; regnumque Berniciorum simulque Deirorum, Deo autore, adeptus est. Qui, ubi regnum suscepit, desiderans totam, cui præesse cœpit, gentem, fidei Christianæ gratia imbui, misit ad majores natu Scottorum, a quibus ipse exulans baptizatus erat, petens ut sibi mitteretur antistes, cujus doctrina ac ministerio gens Anglorum, quam regebat, Dominicæ fidei sacramenta susciperet. Neque aliquanto tardius, quod peciit, impetravit. Accepit namque pontificem Aydanum, summæ mansuetudinis et pietatis ac moderaminis virum, cui ad se venienti rex Oswaldus locum sedis episcopalis in insula Lindisfarnensi, ubi ipse petebat, tribuit,

M

atque ejus ammonicionibus humiliter ac libenter auscultans, ecclesiam Christi in regno suo multum diligenter edificare ac dilatare curavit. Construebantur ergo ecclesiæ per loca; confluebant ad audiendum verbum populi gaudentes; donabantur regio munere possessiones et territoria ad instituenda monasteria. Ac vero episcopus Aidanus, inter alia vivendi documenta, saluberrimum abstinenciæ vel continencia clericis exemplum reliquit; cujus doctrinam id maxime commendabat quod non aliter quam vivebat [ita cum suis ipse docebat [ita]. Nichil enim hujus mundi quærere nichil amare solebat. In tantum autem vita illius a nostri temporis segnicie distabat, ut omnes, qui cumeo incedebant, sive attonsi sive laici, meditari deberent, id est, aut legendis scripturis aut psalmis dicendis operam dare. Iste igitur reverendissimus episcopus, inter cætera doctrinæ sanctæ et operum illustrium insignia præcocia, eciam duodecim pueros de nacione Anglorum, in Christo erudiendos, primo sui episcopatus tempore suscepit. Ex quibus unus extitit Eata, puer bonæ indolis, natura docilis, ac mansueti animi valde. Qui eruditoris sui sanctis monitis et exemplis sedulus auditor, menteque totus inhærens, brevi omni morum honestate conspicuus enituit. Itaque, ubi perfectioris ætatis metas attigit, acceptus Deo et hominibus, monachus factus, monachi nocte et die vigilavit in actus. Erat namque vir paciencia virtute præcipuus, castitate mundus, affabilis et jocundus omnibus, et, ut reverentissimus Beda presbiter de eo testatur, præ omnibus hominibus mansuetudinis et simplicitatis gratia decoratus. Crescente itaque eo magis ac magis in sacris virtutibus, crevit et in eo gratia cœlestis, suis illum sullimando karismatibus. Post non multum enim temporis, Abbas dignissimus effectus ecclesiæ Mailrocensis, multo majoris humilitatis ac caritatis exempla, quam antea, fratribus præstitit. Unde eum omnes monachi fragrantissimo amore diligentes, non quasi minacem magistrum metuebant, sed ut pium patrem affectuose complectebantur. Non solum autem monachis et clericis merito sanctitatis et exemplo tocius religionis venerabilis, sed et potentibus et divitibus hujus seculi in tantum honorabilis extitit, ut ipsi eciam reges illum, ut patrem, colerent, et ad construenda monasteria terras et possessiones ei liberali animo largirentur. At ille gaudens, pro devocione principum erga Dei cultum, ecclesias et monasteria diligenti studio locis opportunis instituebat. Discipulos quoque bonos sanctæque conversationis studiis operam dantes in ipsis aggregare studuit; inter quos, et præ quibus speciales et insignissimi, erant Boisilus et Cuthbertus; ambo viri miræ sanctitatis nitore lucentes, ambo spiritu prophetico magnifice pollentes. E quibus

« PoprzedniaDalej »