Obrazy na stronie
PDF
ePub

VII.

FRAGMENT OF A MISSAL OF THE USE

OF LINCOLN.

The following is a fragment of a Missal "secundum usum Lincoln," taken from a MS. in the Bodleian Library. (Tanner MS. iv. 133). Sæc. XV.

DOMINICA PRIMA IN ADVENTU.

Notandum quod si in Adventu Domini Festum novem Lectionum contigerit in Dominica, in crastinum reservetur; Gloria in excelsis non cantetur; Te Deum laudamus omittatur; et in ejus loco nonum Responsorium repetatur; Ite missa est dimittatur. In dedicatione tamen Ecclesiæ competenter non omittimus.

Ad Missam. Officium.

Ad te levavi animam meam : Deus meus, in te confido, non erubescam neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui te expectant non confundentur.

Psalmus.

Vias tuas, Domine, demonstra mihi: et semitas tuas edoce me.
Gloria Patri. Sicut erat.

Repetatur Officium.

In Duplicibus vero Festis tantum dicatur ter Officium, scilicet bis ante Gloria Patri, et semel post.

Oratio.

Excita, Domine, potentiam tuam et veni: ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis, te mereamur protegente eripi, te liberante salvari. Qui vivis et regnas.

Lectio* Epistolæ beati Pauli Apostoli ad Romanos (xiii. 11-14). Fratres: Scientes quia hora est usque ad induimini Dominum Jesum Christum.

Gradale. Universi qui te expectant non confundentur, Domine. V. Vias tuas, Domine, notas fac mihi et semitas tuas edoce me. Alleluya.

:

V. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam et salutare tuum da nobis.

Sequentia.

Salus æterna, indeficiens mundi vita,

Lux sempiterna, et redemptio vere nostra,

Condolens humana perire sæcla per tentantis numina,

Non relinquens excelsa adisti ima propria clementia.

Mox tua spontanea gratia assumens humana,

Quæ fuerant perdita omnia salvasti terrena, quærens mundo gaudia.

Tu animas et corpora

Nostra, Christe, expia, ut possideas lucida

Nosmet habitacula:

Adventu primo justifica,

In secundo nosque libera ;

Ut cum, facta luce magna, judicabis omnia,

Compti stola incorrupta nosmet tua subsequamur mox vestigia quocunque visa.

* In margin (same hand), " Nulla memoria fiat ad Missam hac die."

Et sciendum est quod in omnibus Festis novem Lectionum et in quibus chorus regi debet, sicut post Pascha, secundum usum Lincoln cantari debet Sequentia nisi a Septuagesima usque ad Pascha. Tamen infra istud tempus, scilicet in Annuntiatione beatæ Mariæ virginis, et in Purificatione jusdem cantatur, si infra Septuagesimam evenerint.

Evangelium secundum Matthæum (xxi. 1-9).

In illo tempore, Cum appropinquasset Jesus Hierosolymis usque ad Benedictus, qui venit in nomine Domini.

Offertorium.

Ad te Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque irrideant me inimici mei, etenim universi qui te expectant non confundentur.

Secreta.

Hæc sacra nos, Domine, potenti virtute mundatos, ad suum faciant puriores venire principium, Dominum nostrum Jesum Christum. Communio.

Dominus dabit benignitatem : et terra nostra dabit fructum suum. Postcommunio.

Suscipiamus, Domine, misericordiam tuam in medio templi tui: et reparationis nostræ ventura sollemnia congruis honoribus præcedamus. Per Dominum.

Feria secunda, tertia, et quinta quando de feria cantatur:
Epistola Dominicalis legatur * *
Initium sancti Evangelii secundum Marcum. Principium Evangelii,

et cetera.

*

Notandum quod in omni Missa feriali cantatur Gradale et Alleluya a pueris ceroferariis sive ab aliis pueris in Albis vel Superpelliceis, et ex quo Sanctus canitur, omnes in choro jaceant prostrati, quousque dicatur Per omnia ante Agnus Dei. Iste ordo tenendus ad magnam Missam in omnibus festis diebus per annum, nisi a Cena Domini usque ad Deus omnium,* scilicet quando cantatur Missa de Feria.

FERIA QUARTA.

Lectio Epistola beati Jacobi Apostoli (v. 7-10).

Carissimi: Patientes estote usque ad locuti sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi.

Secundum Matthæum (iii. 1-6).

In illo tempore, Venit Johannes usque ad confitentes peccata sua.

Epistola Dominicalis.

FERIA SEXTA.

Evangelium secundum Lucam (iii. 7-18).

In illo tempore, Dicebat Joannes ad turbas usque ad evangelizabat populo.

* The second Responsory of the 1st Nocturn of the Third Sunday after Pentecost.

Gloria Patri.

[Oratio.]

Excita, Domine, corda nostra ad præparandas Unigeniti tui vias: ut per ejus adventum purificatis tibi mentibus servire mereamur. Qui tecum vivit et regnat Deus.

Memoria de beata Maria.

Oratio.

Deus, qui de beatæ Mariæ.

Oratio.

Memoria de omnibus Sanctis.

Concede, quæsumus, omnipotens Deus, ut inter.

Lectio* Epistolæ ad Romanos (xv. 4-13).

Fratres: Quæcumque scripta sunt usque ad et virtute Spiritûs Sancti.

Gradale.

Ex Sion species decoris ejus: Deus manifeste veniet. V. Congregate illi sancto ejus : qui ordinaverunt testamentum ejus super sacrificia.

Alleluya. V. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.

Sequentia.

Regnantem sempiterna
Per sæcula susceptura
Concio devote concrepa,
Auctori reddendo debita :

Quem jubilant agmina cælica, ejus vultu exhilarata :
Quem expectant omnia terrea, ejus nutu examinanda,
Districtum ad judicia,

Clementem in potentia.

Tua nos salva, Christe, clementia, propter quos passus es dira.
Ad poli astra subleva nitida, †qui sorde tergis sæcula.†
Influat salus vera; effuge pericula.

Omnia ut sint munda, tribue pacifica;

Ut hic tua salvi misericordia
Læti regna post adeamus supera,
Quo regnas sæcula per infinita.

Secundum Lucam (xxi. 25-23).

In illo tempore, Dixit Jesus discipulis suis, Erunt signa in sole usque ad verba autem mea non transient.

Offertorium.

Deus, tu convertens vivificabis nos: et plebs tua lætabitur in te: ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.

* At side (same hand), "In Adventu nulla Præfatio dicatur, nisi quotidiana, nisi in Festis Apostolorum et beatæ Virginis."

† MS.-qui sorde tergis crimina.

« PoprzedniaDalej »