Saint Thomas et le Thomisme

Przednia okładka
V. Lecoffre, 1883 - 159

Z wnętrza książki

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 115 - Et hoc quidem necessarium est: eo quod intellectus intelligit indifferenter rem absentem et praesentem, in quo cum intellectu imaginatio convenit; sed intellectus hoc amplius habet, quod etiam intelligit rem ut separatam a conditionibus materialibus, sine quibus in rerum natura non existit; et hoc non posset esse nisi intellectus sibi intentionem praedictam formaret.
Strona 58 - Quia igitur voluntas est activum principium non determinatum ad unum, sed indifferenter se habens ad multa, sie Deus ipsam movet, quod non ex necessitate ad unum determinat, sed remanet motus eius contingens et non necessarius, nisi in his, ad quae naturaliter movetur
Strona 41 - Alio modo dicitur natura quaelibet substantia vel quodlibet ens; et secundum hoc illud dicitur esse naturale rei quod convenit ei secundum suam substantiam, et hoc est quod per se inest rei. In omnibus autem ea quae non per se insunt reducuntur in aliquid quod per se inest sicut principium. Et ideo necesse est quod hoc modo accipiendo naturam, semper principium in his quae conveniunt rei, sit naturale.
Strona 128 - Alio modo potest considerari contingens, ut est in sua causa. Et sic consideratur ut futurum, et ut contingens nondum determinatum ad unum: quia causa contingens se habet ad opposita.
Strona 63 - Et pro tanto necesse est quod homo sit liberi arbitrii ex hoc ipso quod rationalis est.
Strona 14 - DiCENDUM quod proprium liberi arbitrii est electio: ex hoc enim liberi arbitrii esse dicimur, quod possumus unum recipere, alio recusato, quod est eligere.
Strona 66 - Deo vicinissima, non solum habet inclinationem in aliquid, sicut habent inanimata, nee solum movens hanc inclinationem, quasi aliunde eisdeterminatam, sicut natura sensibilis, sed ultra hoc habet in potestate ipsam inclinationem, ut non sit ei necessarium inclinari ad appetibile apprehensum, sed possit inclinari vel non inclinari : et sic ipsa inclinatio non determinatur ei ab alio sed a seipsa.
Strona 113 - Deus in seipso potest omnia propria cognitione cognoscere. Propria enim natura uniuscuiusque consistit, secundum quod per aliquem modum divinam perfectionem participat. Non autem Deus perfecte seipsum cognosceret, nisi cognosceret quomodocumque participabilis est ab aliis sua perfectiq: nec etiam ipsam naturam essendi perfecte sciret, nisi cognosceret orhnes modos essendi.
Strona 147 - Quandoque enim sunt causae multae ordinatae, effectus ultimus non sequitur causani primam in necessitate et contingentia, sed causam proximam; quia virtus causae primae recipitur in causa secunda secundum modum causae secundae. Effectus enim ille non procedit a causa prima nisi secundum quod virtus causae primae recipitur in secunda causa: ut patet in floritione arboris cuius causa remota est motus solis, proxima autem virtus generativa plantae. Floritio autem potest impediri per impedimentum virtutis...
Strona 14 - Nam hoc dicimus esse violentum, quod est contra inclinationem rei. Ipse autem motus voluntatis est inclinatio quaedam in aliquid. Et ideo sicut dicitur aliquid naturale quia est secunduin inclinationem naturae, ita dicitur aliquid voluntarium quia est secundum inclinationem voluntatis.

Informacje bibliograficzne