Obrazy na stronie
PDF
ePub

III.

DECLAMATIONES PHILIPPI MELANTHONIS.

[blocks in formation]

In select. Decl. T. III. p. 787 sqq., Servest. T. III. P. 696. et Richard. T. III. p. 564. Etiam separatim edita. Cf. Strobelii bibl. Mel. Nr. 396.

Oratio, in qua refutatur calumnia Osiandri, reprehendentis promissionem eorum, quibus

tribuitur testimonium doctrinae.

Initio tibi omnipotens Deus, aeterne pater Domini nostri lesu Christi, conditor coeli et terrae, et hominum et aliarum creaturarum, una cum filio tuo coaeterno Domino nostro lesu Christo, et Spiritu sancto, sapiens, verax, bone, iuste, caste, iudex, misericors et liberrime, gratias ago, quod hactenus inter nos tibi colligis Ecclesiam, et non sinis extingui lucem tuae doctrinae, teque toto pectore oro, ut propter filium, et per eum deinceps queque, inter nos Ecclesiam colligas, et docirinae studia gubernes. Haec mecum ardentibus volis et veris gemitibus omnes petite.

Semper autem Deus voluit Ecclesiis adiunctos esse docentium et discentium coetus, qui maiore assiduitate colerent doctrinae studia, quam reliqua multitudo aliis occupata negociis, vult enim conservari libros propheticos et apostolicos, literas, linguas, artes quae Ecclesiae utiles sunt, et sunt lumen vitae humanae. Hi coetus bene merentes de toto genere humano, omnibus officiis fovendi sunt, sed Ate Homerica multos incendit, ut ne quidem fideliter servientibus in hac militia parcant, quos utinam Litae nostrae, quarum moesti

tia non ignota est, placare possent, res quidem ipsa calumnias refutat. Cum autem Deo qui est zapdioyvάorns, voluntates nostrae notae sint, oramus ipsum, ut et regat nostros labores, nosque faciat vasa misericordiae, ac organa salutaria nobis et aliis, et leniat aerumnas publicas ac privatas.

Nunc vero de venenata quadam Osiandri calumnia dicam, non tam defensionis nostrae causa, qua in re manifesta non opus est, quam ut iuniores vetera honesta exempla audiant et considerent, quomodo vetustas obligaverit access uros ad munus docendi,

Vociferatur enim Osiander scelus esse, quod in renunciatione publici testimonii petimus, ut hi, quibus tribuimus testimonium, adfirment se amplecti incorruptam Evangelii doctrinam, et eam sic intelligere, ut in symbolis Apostolico, Niceno et Athanasiano commemoratur, et ut in Confessione, quam Ecclesiae nostrae exhibuerunt Carolo imperatori in conventu Augustano, anno 1530. recitatur, et promittant in ea sententia, se Deo iuvante, constanter perseveraturos esse, et fideliter facturos officium in Ecclesia.

Item si incident controversiae novae, de quibus non extant perspicua indicia, ut deliberent cum aliis senioribus in nostra Ecclesia et coniunctis.

Hanc nostram consuetudinem reprehendit Osiander, extenuat symbola, postea inquit constitui tyrannidem et seditiosas coniurationes, cum nolumus docentes a confessione nostra dissentire, item cum non concedimus singulis ιδιοβουλεύειν, et pronunciare suo iudicio de novis controversiis.

Ministerium vocatus est, prohibeat Nuptias, an improbet secundum coniugium priore coniuge mortua, et esum carnium. An post lapsum redeuntes ad poenitentiam recipiat. An originale malum iudicet esse peccatum. An ulli homines extra Ecclesiam sint haeredes vitae aeternae. tam multis rebus expressae asseverationes postulatae sunt, Et Graecus Canon usus est verbo àvazovéodwoar, quod significat severam inquisitionem.

De

Haec sunt capita atrocissimae criminationis, in | nominatim praecipitur inquisitio, an is, qui ad qua non ut Pericles tonat et fulminat, sed ut Cleon aut Hyperbolus, arroganter et impudenter convicia et calumnias coacervat. Gloriatur se libertatem retinuisse, nec admisisse haec vincula. Hi clamores in tanta licentia et avagxía huius temporis plausibiles sunt apud multos, qui infinitam licentiam sibi sumunt fingendi opiniones, et Pyrrhonio more labefactandi omnia recte tradita. Sed pii et prudentes non sine magno dolore vident, quid moliatur haec furiosa reprehensio, videlicet, ut ne admoneantur quidem iuniores et saniores de modestia. Nam homines feri, petulantes, inflati admiratione sui, zai terugwuévoi, nec his promissionibus, nec aliis vinculis coherceri possunt.

Primum autem de autoribus nostrae consuetudinis et de eorum consilio dicam. Non recens Non recens a nobis excogitata est haec promissio, sed instituta ab hoc collegio ante annos fere viginti, videlicet, a Luthero, Iona, et pastore huius Ecclesiae Doctore Pomerano. Hos integerrimos viros magna iniuria adficit Osiander, cum serit suspicionem, quod voluerint tyrannidem constituere, cum honestissima causa consilii in conspectu sit. Et tunc vagabantur multi fanatici homines, qui subinde nova deliramenta spargebant, Anabaptistae, Servetus, Campanus, Stenckfeldius et alii. Et non desunt tales furiae ullo tempore. Quantum igitur humana diligentia cavere potuit, voluit hic Senatus bona ingenia de modestia commonefacere, et metas ostendere, extra quas non temere erumpendum esset, voluit et frenare, quantum posset, minus quietos. Hic mos fuit et Ecclesiae veteris, in qua nondum tyranni dominabantur, et adhuc fontes doctrinae puri erant. Petebatur subscriptio in Synodis piis. In Nicena Synodo non Episcopi tantum, sed etiam Constantinus imperator, sua manu decretis eius Synodi subscripsit.

Nec ad ministerium Evangelii admittebantur ulli, nisi praecessissent doziuaoía, seu examen, et expressa professio, in qua vocati ad docendum adfirmabant se amplecti incorruptam Evangelii doctrinam, et promittebant se eam non abiecturos esse. Extant adhuc capita examinis in Decretis ex Augustino descripta, dist. vicesima tertia, ubi post commemorationem Symboli petitur etiam expressa condemnatio errorum, qui eo tempore a fanaticis hominibus, Manichaeis, Arianis, Novatianis et Pelagianis passim circumferebantur, ac

Haec diligentia et tunc Ecclesiae necessaria fuit, et semper necessaria est, non est tyrannis, quanquam deinde aliquot saeculis Romani Episcopi et alii addiderunt iniusta onera et corruptelas. Sed nos abiectis impiis oneribus, tantum petimus verae doctrinae adseverationem, sicut vetus Ecclesia petivit, necessariam ad veram Dei agnitionem et invocationem, ad Ecclesiae concordiam, ad frenandam audaciam fingendi nova dogmata: hac ipsa adseveratione etiam propter Osiandrum opus fuit, qui aliquoties monstrosas opiniones genuit, quae tamen sapientia et pietate Senatus Noribergensis, cum a collegio nostro iudicatae essent, repressae sunt. Unde et has odii flammas ortas esse existimamus. Sed haec omitto.

Quid est autem aliud haec nostra promissio, nisi confessionis repetitio, quam extare oportet, ut vera Ecclesia ab aliis gentibus discernatur. Denique non differt hic ritus ab exemplo Iosuar, qui vocavit populum in Sichem, et promissionem postulavit, ut verum Deum agnoscerent et recte colerent.

Non adferam huc aliarum politiarum exempla, etsi notum est, in omni honesta societate aliqua esse foedera, quibus ad certorum officiorum communicationem homines obligati sunt, ut apud Xenophontem dicitur: avrazoù év vỷ étλáði vóμος κεῖται, τοὺς πολίτας ὀμνύναι ὁμονοήσειν. Haec primum dixi de autoribus nostrae consuetudinis, et de eorum consilio, nunc videte singula capita. Rabiosissime exagitat, quod in controversiis difficilioribus iubemus, ut deliberent cum senioribus in hac Academia et coniunctis Ecclesiis. Hic tantum deliberationis mentionem facimus, non praecipimus ut quisquam adsentiatur, praesertim si dissentiendi causam habet.

Utrunque periculosissimum est, praecipitanter iudicare, et ιδιοβουλεύειν. Nola sunt enim dicta: Ad poenitendum properat, cito quí iudicat.

Et unus vir non videt omnia. Minus severe de nostris cogitationibus iudicamus, et nobis ipsis blandimur. Quare melius est nos diffidentes nostris iudiciis, aliorum peritorum consilia quoque audire. Traduntur ergo haec praecepta in Syracide cap. 6. Si libenter audies, accipies sapientiam. In multitudine Seniorum consistito, et si quis est sapiens, ei te adiungito. Si videris virum intelligentem, mane festines ad eum, et fiant attriti gradus ianuae eius tuis vestigiis. Ac Paulus manifeste inquit: Si fuerit sedenti revelatum, taceat prior. Et vult Episcopum non esse avlády. Haec omnia verissime congruunt cum hac nostra commonefactione, quae deliberare cum aliis iubet, non iubet esse zwчòν лоóошлоv, et pedibus ire in alienam sententiam, ut haec accumulat homo et avgáns et amans calumniarum iste Cleon.

lubent, inquit, deliberare cum aliis, ergo cogunt aliis adsentiri. Hoc attexit calumniose ragà tò éлóuevov, ut alia multa. Nec cogitemus παρὰ ἑπόμενον, nobis adsentiri quenquam, nec his adversamur, qui testimonia Spiritus sancti habent, sed in iudicando diligentiam, contationem, modestiam, addo etiam consociationem flagitamus. Nolumus audacia et av9ɑðɛíɑ iuniorum deleri Ecclesiae indicia, in qua etiam cum uni alicui fit revelatio, tamen accedunt testimonia, quibus flectuntur aliqui ad agnitionem veritatis, ne desint suffragatores.

An talem vult esse Ecclesiam iste Cleon, ut describit Silenus Cyclopas interrogatus, qualis sit gubernatio, cum ait:

νομάδες, ἀκούει οὐδεὶς οὐδὲν οὐδενός. Si quis talem confusionem amat, cogitet scriptum esse, Deus non est autor ἀκαταστασίας. Item omnia decore et ordine fiant. Quam multa dici possent de vitanda praecipitantia in iudicando, et de utilitate deliberationum cum aliis, si opus esset longiore oratione. Sed in re manifesta non ero prolixior. Tantum hoc peto, ut hunc praestigiatorem propius consideretis, ac perversitatem detestemini, qua contra conscientiam suam sophistice depravat morem pio et utili consilio institutum, et multis viris optimis probatum, quorum salutaris est gubernatio passim in Ecclesiis et Academiis. Si voluit esse tot Ecclesiarum censor, candidiorem animum ad alios docendos adferre debuit, sed naturam suam pingit, cum adeo saepe ea quae a nobis recte dicta aut acta sunt, suspicionibus et calumniis flectit in deterius, malevolentiae suae morem gerens.

Astute autem Osiander de obligatione et de servitute initio quaestus est, quia hanc orationem scit multis gratam esse, sed ipse haec parerga et prooemia alterius pugnae esse voluit. Dissensit a nostris Ecclesiis non modo de Iusticia, sed etiam de Sacrificio, ut in sermonibus suis saepe significavit.. Et habuit alia quaedam somnia, quae nondum proferre ausus est. Ideo Confessionem Augustanam evertere conatus est. De summa doctrinae bellum movit, non tantum de parergis. Ut autem Demosthenes respondit Aeschini, tunc cum Respub. ante bellum petivit consilium, debuisse eum sententiam dicere, post id tempus perinde eum facere, ut facit medicus accersitus ad aegrotum, cum nihil dedit consilii, deinde sequens funus, ait: Si iste homo hoc et hoc fecisset, non

[blocks in formation]

dicere iussus esset.

Tunc in articulo tantae deliberationis, non debuit Ecclesiae deesse, cum quidem sententiam Ne postea quidem se aperuit annis viginti. Nunc tandem ex longo intervallo velut ex antro Trophonii prodiens nova oracula adfert, et exorditur hanc suam μυσταγωγίαν 2 criminatione Ecclesiarum nostrarum, a venenatis conviciis et calumniis. Et tamen si explicate diceret quid sentiat, audiendus esset. Sed talis est obscuritas in illis oraculis, ut illi etiam qui eurn amant, desiderent explicationes. Possem multa sciscitari, sed ne saucientur verae mentes, Tavтα uoi εvoτoua zεio9w, ut Herodotus dicere solet.

taŭta

lactitat se velut Promethea ignem de coelo attulisse, novam iusticiae definitionem. Iusticia est, quae efficit ut iusta faciamus. Et eius dEUTEpayavíorns iam deducit nos ad Iurisconsultos, monstrat veterem Simonidis definitionem: lusticia est constans et perpetua voluntas suum cuique tribuens. His dictis suus locus sane tribuatur, cum de novitate seu de obedientia dicitur. Sed non pertinent ad dictum: Iustificati fide pacem habemus. In vero agone et sensu irae Dei non hoc disputatur, an iusta faciamus, sed fatemur nos miseram et pollutam massam esse, et quaerit mens quomodo accipiat remissionem peccatorum, ac reconciliationem. In hac lucta Mediator ostenditur,

de quo dictum est: Noticia servi mei iusti iustificabit multos.

Etsi autem cum hac consolatione filius Dei ipse corda erigit et vivificat, ac Spiritum sanctum in hunc qui fide sustentatur, effundit, iam domicilium et templum Dei est homo renatus, tamen anteferenda est obedientia filii Dei, his ipsis divinis actionibus quanquam excellentibus, quales in Elia aut Eliseo fiunt, et retinenda consolatio, propter Mediatorem Deum et hominem, tibi credenti imputari iusticiam. Omitto autem disputationem, praesertim cum et multa miscuerit Osiander aliena a proposito, et consulto quaedam involuta tanquam aenigmata lectoribus tradiderit, quae essent μῆλον ἔριδος.

Hic vero cum genera doctrinarum confero, vicem Ecclesiarum nostrarum doleo, in quas propter duas causas facillime incurrunt homines curiosi, quóvazo, et contentionum avidi, quia et totum doctrinae corpus ediderunt, ac velut integrum aedificium spectandurn ostendunt, et simplicitatem quaesiverunt, ut quasi nudae, non possint se ambigue dictis involvere, cum membra aliqua cavillationibus concutiuntur.

sunt organa Dei. Cum non sunt organa Dei, armis eos excutiendos esse. Etsi subtiliter hoc dici videtur, tamen periculosa est oratio: sed si quis contradiceret, propter ambiguitatem non deessent latebrae et zonoqúzeta.

Cum igitur Osiander nec integrum doctrinae corpus recitaverit, nec se evolverit, et in sermonibus suis significaverit se in multis rebus a nobis dissentire, non moveamur eius censura, ut hoc simplex et perspicuum doctrinae genus, quod multarum Ecclesiarum testimonia habet, quae sunt vox Spiritus sancti, abiiciamus.

Sed piis mentibus hoc doctrinae corpus tueamur, et filium Dei oremus, qui protulit Evangelium ex sinu aeterni patris, et est doctor et custos Ecclesiae suae, ut ipse nos doceat et gubernet, et Spiritu suo sancto copulet animos docentium, ut in ipso unum simus, nec dissidiis ledatur gloria Dei, nec turbetur invocatio, sed semper inter nos colligat Ecclesiam, cui in omni aeternitate suam sapientiam, iusticiam et laeticiam communicet, et quae vicissim eum vera gratitudine laeta celebret, Amen. Dixi.

Facile est autem integrum aedificium intuentes invenire aliquid quod reprehendi possit. Et No. 133. facilius est cum omnia evoluta et quasi nuda spe

ctantur.

At illi Critici astute cavent, ne totum corpus doctrinae edant, ue de ipsis iudicari possit, deinde etiam si quid dicunt, miscent ambigua et figuras, ut habeant receptus et zonoчúɣeτα. Nos miseri plectimur, quia tales latebras non habemus. Ut autem facilius et tutius est unum aut alteversum in Vergilii Aeneïde reprehendere, quam integram Aeneïdem scribere, ita facile et sine periculo arripiunt alii alia membra ex nostra doctrina, et ea cavillantur, ac saepe horribilia dissidia multarum gentium oriuntur initio a levissimis calumniis, ut haec mala in versu Empedoclis

describuntur:

φοιτὰ δὴ βροτόλογος ἔρις κενεὸν λελακῆς. Edidit ante triennium Osiander scriptum seditiosum, ubi suo more, ut Gorgias aut Hippias initio preco est suae sapientiae, et alios vituperat, inquiens, se legentem aliorum scripta de politico ordine et Magistratibus, vidisse eos nihil intelligere.

Sed se mysteria haec patefacturum esse. Postea inquit, solius Dei esse imperia, et tantisper homines tolerandos esse in gubernatione, donec

De reverentia legum.

In select. Declam. T. IV, p. 101 sqq., et Richard. T. II. P. 467.

an. 1553.

Servest. T. IV. p. 92,

[blocks in formation]

Vero pectore et firma fide adfirmo homines non casu vivere, sed Deum aeternum, qui se patefecit misso filio, Domino nostro Iesu Christo, conditorem generis humani, vere esse fontem et datorem vitae, sicut scriptum est: Ipse est vita tua, et longitudo dierum tuorum.

Huic Deo conditori gratias ago, quod et tantum vitae spacium mihi tribuit, et me vocavit ad agnitionem filii sui Domini nostri Iesu Christi, et ad labores, honestae gubernationi hominum salutares.

Etsi autem multa mea peccata agnosco, et vero dolore deploro, tamen fide Domini nostri Iesu Christi me sustento, et Deum invoco, ac oro, ut hanc senectam meam regat, et faciat, ut mei labo

res communi vitae et posteritati prosint, et ut illi, qui mea voce eruditi sunt, fiant organa salutaria Ecclesiae et Reipublicae. Cum autem iam Dei beneficio agam annum tertium et septuagesimum, et magnos labores in consiliis et in docendo sustineam, et doloribus magnis propter Ecclesiae et imperiorum confusiones excrucier, aequum erat mihi parci in hac tanta senecta, et in hac mea moestitia, et aliqua mihi onera demi. Nec tam languida et moesta senectus idonea est ad dicendum in talibus congressibus, qui postulant et vocem et orationem hilariorem. Sed tamen cum vir doctissimus, et qui mecum annos circiter decem et septem, ut filius vixit, et quem propter ingenium, studia, optimos mores, semper tanquam filium dilexi, Ioannes a Borcken, natus in inclyta urbe Brema, ex patricii ordinis honestissima, clarissima et antiquissima familia, existimaret ad suum honorem hoc in primis pertinere, ut mea voce publicum testimonium sibi decerneretur, meque oraret, ut quanquam me non libenter oneraret labore, tamen curo me tanquam patrem vera pietate coleret. non deessem eius honori tali ipsius tempore, et diceret non solum in testimonio de sese, plus fore autoritatis, si mea voce renunciatio fieret, sed etiam adhortationem ad amandam hanc doctrinam apud multos plus valituram esse, si ipse dicerem, motus sum paterno animo, ut hoc officium reverenter petenti tribuerem. Libentius etiam ideo hanc testimonii renunciationem facio, quod scio eum et recte nosse fontes huius amplissimae sapientiae legum, et amare iustitiam et integritatem in omni officio, et spero eum huius doctrinae propagatorem fore utilem posteritati. Et quod cum patre eius Meimero a Borcken, Consulari, viro optimo ac integerrimo, ante annos plus minus triginta, vetus inihi noticia et amicitia intercessit. Qui quidem una cum aequalibus et collegis suis, Daniele a Beuren, Martino ab Heienburg et loanne Trupen, viris clarissimis, et eximia prudentia, omnique genere virtutis praestantissimis in Republica Bremensi, honoribus et dignitate Consulari tunc maxime floruit, et longo tempore ad annos quadraginta, et amplius in consulatu patriae suae singulari fide ac diligentia ita praefuit, ut merito suo pater patriae habitus vocatusque sit. Quorum temporum, et virorum optimorum, mihique charissimorum, quotienscumque recordor, (recordor autem saepissime) totiens, huius aerumnosi, semperque in peius degeneran

tis seculi mores, miseriasque apud animum meum deploro, ac eiusmodi Rerumpublicarum administratores ac moderatores (quales illi, quos modo nominavi, fuerunt) nobis quoque iterum quamplurimos divinitus dari, ex animo opto, totoque pectore precor.

Huc accedit recens affinitas, quae ut ipsi sponso et sponsae, quam etiam tanquam filiam diligo, fausta et foelix sit, et mihi et meis iucunda, opto.

Postquam autem exposui causas, quare hanc renunciationem testimonii faciam, nunc iuniores alloquar, quos primum adhortor omnes, non solum auditores nostros, sed etiam caeteros, ut se magna cura adsuefaciant ad reverentiam legum, et totius politici ordinis, et veras causas hac de re cogitent, ac furores istorum exccrentur, qui leges, et hanc sapientiam, quae Jurisconsultorum libris continetur, contemnunt. Quae mea sit aetas, videtis. Et cum tot annis, non solum in hoc studio versatus sim, sed etiam deliberationibus maximarum rerum in Republica interfuerim, necesse fuit me intueri hominum vitam, considerare multorum iudicia, videre exitus consiliorum memorabiles, et testimonia legum et iudicii divini. Sic igitur audite hanc meam orationem, non ut iuvenilem declamationem, sed ut veram commonefactionem, quam et nos senes vult Deus sonare in genere humano, ut ipse agnoscatur, et saluti hominum consulatur, et iuniores vult reverenter audire, et propter gloriam Dei et salutem publicam et privatam ei obedire.

Totus hic ordo politicus, leges, discrimen honestorum et turpium, magistratus, coniugia, dominiorum distinctio, contractus, iudicia, poenae, Dei opus est, et ingens beneficium, et illustria de Deo testimonia plurima ostendit. Ideo dicit sapientia divina apud Salomonem: Per me reges regnant, et iudices iusta decernunt. Ipsa Dei sapientia, leges et totum ordinem politicum in genere humano instituit, et non penitus deleri sinit, etiamsi diaboli, et omnia organa diabolorum multas horrendas confusiones efficiunt.

Scio in hac caligine humana, praesertim iuniores minus considerare, quantae res sint, sapientia et iusticia Dei, leges, quae sunt radii sapientiae divinae. Et multi furores impediunt hanc considerationem. Ideo vult Deus senes aliquos esse monitores. Etsi autem non omnes obtemperant, tamen aliquorum pectora Deus ad obedien

« PoprzedniaDalej »