Obrazy na stronie
PDF
ePub

Per hanc scriptura vinditionis nostre, vindimus tibi villa una nostra propria que dicunt ad ipsa Canale. Et advenit nobis per genitorum nostrorum; et est ipsa villa cum ipsas terras vel cum ipsos ortales, in kastrum Kastdrona vel in cius terminos et afrontat de parte strada publica, et de alia in ipso torrente, que discurrit, de tercia vero parte in terra de chomite Borrello, de quarta vero parte in terra de me emtore, vel de fratrem meum nomine Wisado episcopo. Quantum in istas afrontationes includunt, sic vindimus tibi ipsa omnia ab integrum, cum exio vel regressio suo, in precium solidorum VI. in rem valentem. Quod si nos vinditores, aut ullus homo aut ulla persona, que contra hanc vinditione venerit per inrrumpendum, non hoc valeat vindicare, set componat aut componam tibi ista haec omnia in duplo cum omnem suam inmelioracione, et hac vindicio firma permaneat omnique tempore. Facta vendicione VIII. Kalendas Marcii, anno XX. regnante Eleutario rege, filium Lodovici. Signum Elo. = Sig†nnm Auria, que hanc vindicione fecimus, et firmare rogaviSignum Eldesindus. = Signum Goddemare. Signum Giscafredus. S....... sacer scripsit.

mus.

[ocr errors]
[ocr errors]

XVII.

Restauratio et dotatio ecclesiae S. Christophori prope castrum Salinuas, anno DCCCCXLIX. (V. pag. 103.)

Ex schedis Iacobi Pasqual canon. Praemonstr., cuius autogr., ut ipse testatur, extabat ap. D. Cluet in villa Uliana.

In nomine Dei summi regis aeterni, et indivi

duae sanctae Trinitatis. Anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi DCCCC. XLVIIII, Indicione VII, veniensque vir reverentissimus WisaAus Urgellitanae sanctae Mariae sedis episcopus ad consecrandam ecclesiam Dei, qui est in aiacentias de castro Salinuos, qui vocatur sancti Christophori, qui fuit antiquitus constituta, et propter infestationem paganorum fuit destructa, quam corde contrito et nutu divino restaurare conati sunt, videlicet, Gulfinus et Melandrus non meriti vocati abbates simul cum fratribus de cenobio sancta Cecilia; et rogaverunt eandem ccclesiam pontifici Wisadoni predicti episcopi consccrare, sicuti et fecit. Et donamus nos iam supra nominati...... describuntur singulae donationes. Et in aiacentias de Lordano, et de Isona, et de Covezeto terras &c...... Et de vasa vini cupas VIIII, galletas que dicitur sive kannatas IIII, copas XIIII; anapos X, et alia vasa lignea, conchas XX. Et ministerio ecclesiastico antiphonario, missale, lectionario, psalterio, ymnorum,

T. X.

17

homeliario, et alium librum qui dicitur Flores evangelii, cum lectiones omnium sanctorum, sive et de dedicatione ecclesiae, et de libris moralie Iob in uno codice libros II, albas II, planetas II, stolas II, manipulos III. Haec omnia superius nominata...... donamus....... ad iam dictam ecclesiam sancti Christophori, sive ad cenobium sancte Cecilie, ab omni integritate, propter remedium animarum nostrarum, sive et de Suniefredo comite, qui fuit condam, et parentorum suorum, sive nostrorum...... Nam ego Wisadus episcopus consecro et confirmo ipsa ecclesia in honore sancti Christophori martyris, necnon et titulum sancti Benedicti abbatis, et trado ibi parrochia castro Salinuas cum suis aiacenciis, et ipsa spelunca de Olivane, et que dicitur Paracollus, cum illorum aiacenciis. Et per singulos annos reddat ad sancta Maria sedis Orgellitensis argenzadas de cera in episcopali censura, et concilium sinodalis, et crismam accepcionis...... Facta dote X. Kalendarum Iulii, anno XIII. regnante Ludoyco rege filio Karuloni. = Sequuntur subscriptiones.

XVIII.

Restauratio et dotatio monasterii de Pino-sancto, anno DCCCCLXVII. (V. pag. 108.)

Ex transl. in arch. episc. Urgell.

Anno incarnationis Domini nostri Ihesu Christi DCCCC. XL, ino VII. mo (a), anno XI. regnante Lotario rege, convenerunt omnes viri religiosi inter Orgellitense et Cerritania, in loco vocitato Pino saucto. Fuerunt ibi dompno Wisallo sanctae Mariae sedis episcopus, et dompno Seniofredo inclito comite (b), et Olibane comite, et Deilane vicecomite, et Bernardo vicecomite, cum caeteri, quorum nomina haec sunt: archisacer Gumilus, archilevita Salla, Bonifilius archilevita, Quiricus archilevita, Ermemirus archisacer, et doinnus Seniofredus sancti Laurentii praelibato monasterii abbas, cum Centullus monachus, et Maiolus monachus, et Suniarius presbyter, et multi plures tractantes negocia ecclesiastica. Advenit Seniofredus abbas, clamavit se Dei misericordia, et tanti patres ibi adunati, quod non abebat in illo terminio ospicium, unde ad sido

(a) Qui translatum hoc (unde et nos descripsimus) confecit, notas XL. inverso ordine pro LX. scripsit. Cuius ea ratio est quod anno 947 ́ nondum Lotario regni ius datum erat, qui anno labente 954 eius habennas accepit.

(b) Barcinonensi, scilicet, qui paulo post e vivis, пи la relicta prole, excessit. Ei erat frater Oliva comes: ambe Mironis comitis filii.

[ocr errors]

num (certe synodum) nec ad ullum consilium stare possit. Responderunt demini et incliti comiti: Nos, ego Seniofredo comiti, et Olibane comite damus Domino Deo et sancto Laurencio et domno Seniofredo abas. et caeteri fratres, omni tempore in ipso monasterio perpetim mansuri, alaudem nostrum, et ospicium, quod habemus in isto termino, idest, ipso manso cum ipsa ecclesia sancti Vincentii, id sunt, kasas, kasales, ortis, ortalibus, terras, vineas, arboris pomiferis vel impomiferis, silvis, et defensas, garricis, aquis aquarum, cum molinis, et exaquatario, et capud aquis, et piscatoriis, palumbarios, balneos, vie itibus et reitibus, petris, et aquis, omnia quicquid dici nec nominari potest, sicut nos tenemus, et nostri genitores tenuerunt, sine ullo blandimento, omnem ius comitale, et cum omnem libertatem, quod nostri genitores de domno papa Romae, et Lotario rege, omnem nostram dominacionem, et nostras voces, cum ipsas, quos ullo modo fecerunt illorum vice et nostra, quos illi et nos debemus abere de isto Pino sancto, usque in Grado de Arestot, et de illa serra sicut aqua vertit de ipsa serra de Arcegal, usque in castro Carcolde, omnes nostros directos damus, et tradimus in potestate sancti Laurentii in perpetuum...... Et ego Wisaldo episcopo, cum ceteri mei clerici, laudo et confirmo vestrum donum, et dono omnem vice episcopale de istos términos iam dictos, ut si quis de rebus suis aliquid fraudaverit, nec rapuerit, nec inter istos terminos aliquam evasionem fecerit, nisi resipuerit, et abbatis absolucionem ac

« PoprzedniaDalej »