Obrazy na stronie
PDF

Gula

EXCERPTA QUÆDAM È RUBRICIS USUM COMMUNIS SANCTORUM PARTIS VERNA,

SEU TEMPORIS PASCHALIS, CONTINGENTIA.

AD I. V ESPERAS, Psalmi semper dicuntur de Feria occurrente, sub quinque Antiphonis in Duplicibus et suprà, in Semiduplicibus verò, sub prima et unica. De Simplici fit tantùm à Capitulo Vesperarum præcedentis diei.

Post Capitulum , in Duplicibus-majoribus et suprà, dicitur Responsorium, cujus ritus variatur juxta gradum Festi. In Annualibus, dictâ Reclamatione post Glória Patri, resumitur Responsorium à principio usque ad Versum exclusivè. In Solemnibus quibuscumque, omissâ istâ Reclamatione , resumitur tantùm post Glória Patri. In Duplicibusmajoribus, Responsorium dicitur eo ritu qui notatur in quolibet Communi.

In Annualibus et quibuscumque Solemnibus, Antiphona ad Magníficat, duplicatur , id est, dicitur integra ante et post Canticum.

AD COMPLETORIUM quod sequitur primas Vesperas, Psalmi sunt semper de Feriâ occurrente. Antiphonæ verò dicuntur de Festo de quo dicta sunt V esperre , tum integra tùm à Capitulo. Hymnus de Tempore cum suá Doxologia, etiam in Annualibus. Capitulum ut in Feriis Temporis Paschalis , Omnes vos.

AD NOCTURNUM, Invitatorium, in Solemnibus et suprà , bis dicitur ante Psalmum Veníte, et post singulos Psalmi versus repetitur integrum : post Glória Patri, verò cum Sicut erat, repetitur à medio per asteriscum * designatos et posteà integrè adhuc dicitur. In Duplicibus idem servatur ritus , nisi quòd post secundum et quartum Psalmi ver. sum repetitur dumtaxat à medio. In Semiduplicibus et Simplicibus , semel tantùm dicitur ante psalmum Veníte, repetitur integrum post primum Psalmi versum, ut et post

Glória, cum Sicut erat, post alios versus repetitur dumtaxat à medio.

Dicitur unicum Nocturnum, cum tribus Psalmis. In Annualibus et Solemnibus-majoribus Psalmi sunt proprii , prout designantur in Octavario, aut in proprio Ecclesiarum: vel si nulli sunt ejusmodi , sumuntur è tertio Nocturno Dominicæ. In Solemnibus-minoribus et infrà , dicuntur Psalmi Feriales, ut distribuuntur pro quâlibet Feria in Proprio de Tempore.

In Duplicibus et suprà tres dicuntur Antiphone, ut habentur in quolibet Commumi : in Semiduplicibus et Simplicibus , dicitur ultima et unica.

Absolutio et Benedictiones pro Tempore Paschali habentur post Psalterium, vt dicuntur etiam in Festis Sanctorum.

Si Festum sit simplex, prima Lectio fit ex j. de Scriptura occurrente; secunda fit ex ij. et iij ejusdem Scripturæ ; tertia de Festo. Si autem Festum sit Semiduplex aut suprà , nec adsit propria Lectio de Scripturâ, prima erit de Scriptura occurrente, iribus in unam junctis; secunda et tertia erunt de Festo , nisi sit facienda per tertiam Lectionem Commemoratio Officii occurrentis.

In Annualibus dicitur Glória Patri , in tribus Responsoriis , additurque post Reclamationem ; et co dicto, iterùm repetitur Reclamatio : ad tertium Responsorium, factå ultimâ Reclamatione, resumitur Responsorium usque ad Versum. In Solemnibus quibuscumque, duo priora Responsoria ut habentur suo loco : scd tertium Responsorium , omissa Reclamatione post Glória Patri , resumitur integrum usque ad Versum. In Duplicibus et infrà, tria Responsoria dicuntur co ritu qui assignatur in quolibet Communi.

AD LAUDES, in Annualibus et Solemnibus-majoribus, Psalmi de Dominicâ , cum Cantico de Festo, prout habetur in Octavario, aut in Proprio Ecclesiarum : vel si nullum sitejusmodi, dicitur Canticum de Dominicâ, Benedicite. In Solemnibus-minoribus et infrà, Psalmi de Feriâ ; cum Cantico de Psalterio pro Festis. Intra Octavas Festorum Domini , Canticum de octavá , nisi Festum de quo fit officium , proprium habeat Canticum.

In Festis Semiduplicibus et suprà , quinque dicuntur Antiphona : in simplicibus et intra Octuvas (quando fil de Octavá,) dicitur quarta et unica...

In Annualibus et quibuscumque Solemnibús, duplicatur Antiphona ad Benedictus.

AD HORAS, in fine Hymnorum dicitur Dowologia de Tempore, præterquam in Solemnibus et suprâ eorumque Octavis , in quibus dicitur Doxologia de Festo de' quosfit Officium,

i stva Antiphona de Laudibus, quartâ prætermissa í sprum

In Annualibus et Solemnibus-majoribus , Psalmi de Doule micâ : in Solemnibus verò minoribus et infrà, Psalmi del Fcriâ.

AD PRIMAM, Capitulum ut in Feriis Temporis Paschalis Eratis aliquandò. In Responsorio brevi, Versus de Festo de quo fit Officium. Si Festum sit Solemne-minus aut suprà, vel celebretur die Dominicâ , reticetur Suffragium pro Defunctis ; et si festivetur apud populum , prætermittuntur etiam Preces ad opus manuum. Ad Absolutionem Capituli, legitur Canon, ut habetur ad calcem Breviarii. . 1

AD TERTIAM , SextAM ET NONAM, Responsoria brevia toto tempore Paschali cum duplici Alleluia , ut habentuga proprio loco. Simplex Officium terminatur ad Nonam. Po

AD II. V ESPERAS, in Annualibus et Solemnibuss majoribus , Psalmi sunt proprii, ut habentur in Octåvario, aut in Proprio Ecclesiarum : vel si nulli sunt ejusmodi, sumuntur de Vesperis Dominicæ. In Solemnibus-minoribus et infrå , Psalmi sunt de Feria occurrente.

Secundæ Vesperæ omnium Festorum , etiam Semidupla cium, quinque habent Antiphonas. At intra Octavas, quando fit de Octavá , Psalmi dicuntur sub primâ et unică Anul tiphonâ de secundis Vesperis Festi.

* In Annualibus et quibuscumque Solemnibus , post Capitulum dicitur Versus Alleluiaticus, ut habetur in unoquoque Communi, et duplicatur Antiphona ad Magnificat.

AD COMPLETORIUM quod sequitur secundas Vespeut ras ; Psalmi de Feria , exceptis Annualibus et Solemnibus majoribus , in quibus Psalmi dicuntur de Dominicd. An tiphona de Festo. Hymnus de Tempore cum suâ Doxologia. Capitulum ut in Feriis Temporis Paschalis, Omnes vos!! In Solemnibus-minoribus et suprà, nec-non dicbus à powt pulo festivatis', dictis secretò post Completorium Pater, Ave, Credo', fit Suffragium pro Defunctis.' inquisi

[graphic][merged small][merged small]

De B. Maria Virgine, Tempore Quadrages, fiet Commemoratio consueta inter suffragia per singulas Ferias. Tempore verò Paschali fiet Commemoratio ejusdem , ut dicetur infrà initio mensis Aprilis.

FESTA FEBRUARII.

[ocr errors]

tum.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »