Eclogae ex Q. Horatii Flacci poematibus [ed. by A.W. Zumpt]. |
Co mówią ludzie - Napisz recenzję
Nie znaleziono żadnych recenzji w standardowych lokalizacjach.
Kluczowe wyrazy i wyrażenia
ablative according addressed ancient Apollo appears atque Augustus Bacchus battle begins belongs bring Caesar called Carm CARMEN celebrated common Compare Connect consequently considered consists construction Construe death epistle expression fame father fortune give given goddess gods Gram Greek haec hence honour Horace inter Italy Jupiter keep kind king Latin lived Maecenas mare means mentioned merely mihi multa namely neque nunc omne particularly person poem poet poetical poetry praises properly quae quam Quid quis quod Quum refers regard represented Roman Rome Satires says scil sense sibi sine Sive supply taken tamen thee thou tibi town virtus whole wine wishes write written young Zumpt
Popularne fragmenty
Strona 192 - Beatus ille qui procul negotiis, Ut prisca gens mortalium, Paterna rura bobus exercet suis...
Strona 315 - Laudavere sales : nimium patienter utrumque, Ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos Scimus inurbanum lepido seponere dicto Legitimumque sonum digitis callemus et aure.
Strona 156 - Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex. Dicar qua violens obstrepit Aufidus Et qua pauper aquae Daunus agrestium Regnavit populorum, ex humili potens, Princeps Aeolium carmen ad Italos Deduxisse modos. Sume superbiam Quaesitam meritis et mihi Delphica Lauro cinge volens, Melpomene, comam.
Strona 309 - Impiger, iracundus, inexorabilis, acer, Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis ; Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, Perfidus Ixion, lo vaga, tristis Orestes.
Strona 247 - ... sermo oritur, non de villis domibusve alienis, nee male necne Lepos saltet ; sed quod magis ad nos pertinet et nescire malum est agitamus : utrumne divitiis homines an sint virtute beati ; quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos ; 75 et quae sit natura boni summumque quid eius.
Strona 101 - Linquenda tellus et domus et placens Uxor, neque harum, quas colis, arborum Te praeter invisas cupressos Ulla brevem dominum sequetur.
Strona 51 - O navis, referent in mare te novi fluctus ! o quid agis ? fortiter occupa portum ! nonne vides ut nudum remigio latus et malus celeri saucius Africo 5 antennaeque gemant ac sine funibus vix durare carinae possint imperiosius aequor?
Strona 113 - ODI profanum vulgus et arceo : Favete linguis : carmina non prius Audita Musarum sacerdos Virginibus puerisque canto.
Strona 280 - Lycamben. 25 ac ne me foliis ideo brevioribus ornes quod timui mutare modos et carminis artem, temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho, temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar, nec socerum quaerit quem versibus oblinat atris, 30 nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.
Strona 308 - Descriptas servare vices operumque colores Cur ego, si nequeo ignoroque, poeta salutor? Cur nescire pudens prave quam discere malo ? Versibus exponi tragicis res comica non vult; Indignatur item privatis ac prope socco 90 Dignis carminibus narrari coena Thyestae. Singula quaeque locum teneant sortita decenter.