Obrazy na stronie
PDF
ePub

THE

WORKS

OF

GEORGE BULL, D.D.

LORD BISHOP OF ST. DAVID'S,

COLLECTED AND REVISED

BY

THE REV. EDWARD BURTON, M. A.

LATE STUDENT OF CHRIST CHURCH.

TO WHICH IS PREFIXED

THE LIFE OF BISHOP BULL,

BY

ROBERT NELSON, ESQ.

VOL. III.

OXFORD,

AT THE CLARENDON PRESS.

MDCCCXXVII.

Clar. Press

1. a. 35..

LECTORI BENEVOLO

S. P. D.

JOANNES ERNESTUS GRABE.

ANNUS excurrit, ex quo amicorum quispiam me compellavit, desiderans, ut novæ operum omnium clarissimi D. Bulli editioni præfationem præmitterem, qua debitis ea laudibus exornare, atque illorum usum iis, quibus forte non satis innotuerint, præsertim exteris, monstrare anniterer. Accessit mox bibliopola, qui, cum inaudivisset, me olim de illis, quæ vir reverendus pertractavit, dogmatibus theologicis quædam in privatum usum conscripsisse, omnino voluit, ut relectis schedis meis, si qua occurrerent, quæ ad ulteriorem illustrationem vel confirmationem eorundem pertinerent, ista parallelis locis vel capitibus subnecterem; siquidem et ipse doctissimus Bullus novum hactenus ineditum librum addere constituerit. Ego utrumque primo detrectabam, tum quod iter in patriam suscipiendum, aut eo aliquantisper dilato alia potius negotia peragenda in animo haberem; tum quod probe nossem, laudati doctoris scripta per omnem eruditum orbem adeo celebrata, ac ipsa ita elaborata esse, ut nullius, multo minus

« PoprzedniaDalej »