L. B. S. Cum tanta sit munerum sacerdotalium praestantia atque sanctitas, ut nihil augustius, nihil sanctius ac divinius sub sole inveniatur, illud imprimis nobis curandum est, ut spiritu divino animati, tanta illa ministeria ea, qua par est, animi pietate ac reverentia, nec minore gravitate atque decentia externa tractemus. Quodsi desit vel ille pietatis sensus, vel exterior haec decentia actionisque gravitas, nec Deo debitus honor praestatur, nec fidelium aedificationi consulitur. Spiritum autem illum devotionis, quo ad sancta sancte religioseque tractanda animamur, continuo foveri et augeri necesse est, ne paulatim ac fere sensim sine sensu intepescat, vel omnino intereat, neve nos, omnino circumdati infirmitate, ab excelsis cogitationibus sacerdotum Altissimi prorsus degeneremus, laboresque nostri, in Ipsius vinea collocati, benedictione coelesti destituantur. Qua in re ut externis etiam subsidiis nos adiuvaret ecclesia, Spiritu sancto in omnibus ducta, minima maxima ad regulam exaequavit, iis conditis legibus, quas negligere non minus coelesti ipsius sapientiae, quam maternae auctoritati iniuriosum foret. Ministri enim ab ecclesia constituti sumus; ideoque muneris nostri officia non ad arbitrium nostrum, verum ad normam legum ab ipsa conditarum peragere debemus; praesertim quum actionum no strarum valor saepe ab illarum observantia dependeat. Librorum, unde sacerdotes quae tum ad pietatem spiritumque orationis fovendum et augendum conferant, tum in plerisque officii muneribus obeundis adiumento et directioni sint, abunde haurire possint, infinitus quidem fere est numerus; sed alii multis constant voluminibus, quae non facile ubique, nec ab omnibus comparari possunt, alii vero, qui vulgo Manualia dicuntur, quamvis praeclara multa contineant, tamen non omni ex parte R. R. confratrum optatis respondent. Aut enim ea tantum continent, quae ad devotionem spectant privatam, hilque, aut paene nihil ex iis, quae fere quotidie in praxi occurrunt, aut contra ea solummodo, quae ipsum rerum usum spectant, omissis iis, quae devotioni domesticae sunt propria. Plures etiam pios novi sacerdotes diversarum dioecesium, qui librum desiderant, in quo omnia ad manus habeant, quae tum in privatis pietatis exercitiis, tum in Missae celebratione, SS. Sacramentorum administratione et ceterorum muneris officiorum exsecutione usu venire solent. ni Quare hunc in finem ex optimis scriptoribus ecclesiasticis optima quaeque colligere et in commodum usum digerere conatus sum. Quo vero maior libello fides tribuatur, nonnullorum operum, quorum potissimum usus sum verbis et sententiis, in sequentibus paginis adiiciendum duxi catalogum. RR. DD. sacerdotibus demum omni, qua par est, reverentia ac veneratione opusculum meum offerens, per B. M. V., piissimam matrem ac pecu liarem sacerdotum patronam, hanc spero gratiam, ut conatus meus cedat Ad maiorem Dei gloriam. Coloniae Cal. Aug. MDCCCLXI. P. Jos. Schneider, S. J. Praefatio ad alteram editionem. Prima huius libelli editio omni exspectatione benignius accepta celeriusque divendita est; unde conüiciendum mihi videbatur, a reverendis sacerdotibus tale opusculum, quum adhuc defuisset, gratis animis acceptum esse. Animum igitur induxi novae editioni ex divitiis rei sacrae, quae in usum quotidianum descendit, quamquam non omnia, quae aliqui petierant, tamen quaedam adiicere, quae utilia, imo necessaria videbantur. Adiecta itaque sunt plura S. R. C. decreta et multi canones Conciliorum provincialium Viennensis et Coloniensis,,,Monita pro confessariis", ,,Modus practice disponendi poenitentes," ,,Modus agendi cum iis, qui restituere debent," "," ,Collecta pro frugibus terrae," ",Ordo recipiendi processionaliter Legatum, vel Episcopum,“ „De S. Sacramento Confirmationis conferendo," ,,Indulgentiae, quas S. D. N. Pius Papae IX. benedicendo coronas, rosaria, cruces, etc. impertitur,“ „De exsecratione et nova consecratione altarium,“ et demum nonnullae formulae petendi varias facultates. Quae ut adiicerem nec vero pretium augerem, forma fuit augenda. Mutati et aucti sunt tractatus „De conformitate Missae cum officio ecclesiae, in qua celebratur,“ „De casibus reservatis" et,,De Matrimonio". Quod aliae partes contra atque quidam rogaverant, immutatae remanserunt, inde factum est, quod auctorum pondus obstabat. Si cui,,Praeparationes ad Missam" et,,Gratiarum actiones" videntur longiores, is sciat, mentem meam non fuisse, ut quotidie integrum quisque exercitium sumeret, sed posuisse me in uno eodemque exercitio multos variosque actus, ut pro sua quisque devotione animique dispositione modo hos, modo illos eligeret. Indicem auctorum non iterum adieci, tum quia in difficilioribus locis ipsos dixi, tum praesertim, quia spatium in indiculo rerum magis memorabilium, quem permulti expetierant, melius gratiusque adhibitum esse censebam. Divinae gratiae et B. M. V. patrocinio confisus spero, hanc quoque recentem libelli editionem paululum collaturam esse Ad maiorem Dei gloriam. Moguntiae, Cal. Sept. MDCCCLXIII. P. Jos. Schneider, S. J. Praefatio ad tertiam editionem. Votis nonnullorum ut satisfacerem, huic tertiae editioni ea adieci, quae scire iuvat, quando Episcopus occasione visitationis parochiarum Missam solemnem privatamve vel ipse celebrat, vel ad eandem assistit. Pro ecclesiarum rectoribus, qui ob defectum plu fe rium sacerdotum festo Purificationis B. M. V., ria IV. Cinerum, Dominica Palmarum, et ultimo triduo maioris hebdomadae functiones praescriptas peragere non possunt ad amussim Missalis Romani, accessit Memoriale Rituum Benedicti XIII. novissimis S. R. C. decretis illustratum. Ut Manuale etiam in exercitiis spiritualibus R. R. D. D. sacerdotibus possit inservire, ordinem diurnum, qui fere ubique in sacro secessu adhibetur, cum necessariis monitis, precibusque communiter recitandis et materias examinis particularis addere decrevi. Moguntiae, Idib. Dec. MDCCCLXIV. P. Jos. Schneider, S. J. Praefatio ad sextam editionem. Quae in sexta huius libri editione adornanda mutavi, haec sunt:,,Ordo vitae sacerdotalis" multis SS. Patrum dictis exornatus est; capita,,de partibus mobilibus Missae Officio conformis“, „,de Missa in aliena ecclesia" et,,de Missis votivis" mutata, emendata, aucta sunt. In his locis et per totum librum recentiora sacrarum Congregationum decreta adieci, et ubi necessarium vel utile visum est, assignavi tam in contextu, quam in notis fontes, ubi RR. confratres uberiorem instructionem de materia ibi tractata petere possint. Denique capiti,,de reservatione casuum" integram Constitutionem SS. DD. N. Pii PP. IX. d. d. IV. Id. Octob. 1869., qua censurae latae sententiae |