Obrazy na stronie
PDF
ePub

permittas, quominus cibo expleatur coelesti quatenus sit semper spiritu fervens, spe gaudens, tuo semper nomini serviens. Perduc eum, Domine, quaesumus, ad novae regenerationis lavacrum, ut cum fidelibus tuis promissionum tuarum aeterna praemia consequi mereatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Exorcizo te, immunde spiritus, in nomine Patris †, et Filii †, et Spiritus sancti †, ut exeas, et recedas ab hoc famulo Dei N. Ipse enim tibi imperat, maledicte damnate, qui pedibus super mare ambulavit, et Petro mergenti dexteram porrexit.

Ergo, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo et vero, da honorem Jesu Christo, Filio eius, et Spiritui sancto, et recede ab hoc famulo Dei N., quia istum sibi Deus et Dominus noster Jesus Christus ad suam 'sanctam gratiam et benedictionem, fontemque Baptismatis vocare dignatus est.

8. Hic pollice in fronte signat infantem, dicens: Et hoc signum sanctae crucis †, quod nos fronti eius damus, tu, maledicte diabole, nunquam audeas violare. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

9. Mox imponit manum super caput infantis et dicit: Oremus. Aeternam ac iustissimam pietatem tuam deprecor, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, auctor luminis et veritatis, super hunc famulum tuum N., ut digneris illum illuminare lumine intelligentiae tuae; munda eum, et sanctifica; da ei scientiam veram, ut dignus gratia Baptismi tui effectus, teneat firmam spem, consilium rectum, doctrinam sanctam. Per Christum Dominum nostrum, R. Amen.

10. Postea sacerdos imponit extremam partem stolae super infantem, et introducit eum in ecclesiam, dicens:

N. Ingredere in templum Dei, ut habeas partem cum Christo in vitam aeternam. R. Amen.

11. Cum fuerint ecclesiam ingressi, sacerdos procedens ad fontem cum susceptoribus coniunctim clara voce dicit:

Credo in Deum, Patrem omnipotentem, Creatorem coeli et terrae. Et in Jesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus; descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis; inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum sanctum, sanctam ecclesiam catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

12. Ac deinde, antequam accedat ad baptisterium, dicat:

Exorcismus. Exorcizo te, omnis spiritus immunde, in nomine Dei Patris omnipotentis †, et in nomine Jesu Christi, Filii eius, Domini et Judicis nostri †, et in virtute Spiritus sancti †, ut discedas ab hoc plasmate Dei N., quod Dominus noster ad templum sanctum suum vocare dignatus est, ut fiat templum Dei vivi, et Spiritus sanctus habitet in eo. Per eundem Christum Dominum nostrum, qui venturus est iudicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. R. Amen.

13. Postea sacerdos digito accipiat de saliva oris

sui, et tangat aures et nares infantis; tangendo vero aurem dexteram, et sinistram, dicat:

Ephpheta, quod est adaperire; deinde tangat nares dicens: In odorem suavitatis. Tu autem effugare, diabole, appropinquabit enim iudicium Dei. 14. Postea interrogat baptizandum nominatim dicens:

[blocks in formation]

Pathe: Ich widerfage.

ner Pracht?

15. Deinde sacerdos intingit pollicem in oleo catechumenorum, et infantem ungit in pectore, et inter scapulas in modum crucis dicens:

Ego te linio † oleo salutis in Christo Jesu Domino nostro, ut habeas vitam aeternam. R. Amen.

16. (Hic deponit stolam violaceam, et sumit aliam albi coloris.)

17. Subinde pollicem et inuncta loca abstergit bombacio, vel re simili, et interrogat expresso nomine baptizandum, patrino respondente:

N. Credis in Deum, Pa- Priest.: Glaubst du an trem omnipotentem, Crea- Gott, den allmächtigen Vater, torem coeli et terrae?

R. Credo.

Credis in Jesum Chri

Schöpfer des Himmels und der Erde?

Pathe: Ich glaube.
Priest.: Glaubst du an

stum, Filium eius unicum, Jesum Christum, seinen ein

Dominum nostrum, natum, geborenen Sohn, unsern

et passum?

R. Credo.

Herrn, der geboren wurde

und gelitten hat?

Pathe: Ich glaube.

Credis, in Spiritum san- Priest.: Glaubst du an ctum, sanctam ecclesiam den heiligen Geist, eine heicatholicam, Sanctorum lige katholische Kirche, Gecommunionem, remissio-meinschaft der Heiligen, Nachnem peccatorum, carnis laß der Sünden, Auferstehung resurrectionem, vitam ae- des Fleisches und ein ewiges ternam ? Leben?

R. Credo.

Pathe: Ich glaube. 18. Subinde expresso nomine baptizandi, sacerdos

dicit:

N. Vis baptizari ?

Resp. patr.: Volo.

Priest.: N. willst du ge

tauft werden?

Pathe: Ich will.

19. Tunc patrino, vel matrina, vel utroque (si ambo admittantur) infantem tenente, sacerdos vasculo, seu urceolo accipit aquam baptismalem, et de ea ter fundit super caput infantis in modum crucis, et simul verba proferens, semel tantum distincte et attente dicit:

N. Ego te baptizo in nomine Patris †, fundat primo, et Fili†, fundat secundo, et Spiritus † sancti, fundat tertio. 1)

20. Ubi autem est consuetudo baptizandi per immersionem, sacerdos accipit infantem, et advertens ne laedatur, caute immergit, et trina mersione baptizat, et semel tantum dicit:

N. Ego te baptizo in nomine Patris †, et Filii †, et Spiritus † sancti.

21. Mox patrinus, vel matrina, vel uterque simul infantem de sacro fonte levant, suscipientes illum de manu sacerdotis.

22. Si vero dubitatur, an infans fuerit baptizatus, utatur hac forma:

N. Si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris †, et Filii †, et Spiritus † sancti.

23. Deinde intingit pollicem in sacro chrismate,

1) Vox Amen in fine formulae non reperitur in Rituali Romano et ex decreto S. R. C. d. d. 9. Junii 1853, omittenda est.

et ungit infantem in summitate capitis in modum crucis, dicens:

Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui te regeneravit ex aqua et Spiritu sancto, quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum, (hic inungit) ipse te liniat chrismate salutis + in eodem Christo Jesu, Domino nostro, in vitam aeterR. Amen.

nam.

S. Pax tibi. R. Et cum spiritu tuo.

24. Tum bombacio, aut re simili abstergit pollicem suum, et locum inunctum, et imponit capiti eius linteolum candidum loco vestis albae, dicens:

Accipe vestem candidam, quam immaculatam perferas ante tribunal Domini nostri Jesu Christi, ut habeas vitam aeternam. R. Amen.

[ocr errors]

25. Postea dat ei, vel patrino candelam accensam, dicens:

Accipe lampadem ardentem, et irreprehensibilis custodi Baptismum tuum; serva Dei mandata, ut, cum Dominus venerit ad nuptias, possis occurrere ei una cum omnibus Sanctis in aula coelesti, habeasque vitam aeternam, et vivas in saecula saeculorum. R. Amen.

26. Postremo dicit:

N. Vade in pace, et Dominus sit tecum. R. Amen. 27. Si vero fuerint plures baptizandi, sive masculi sive feminae, in catechismo masculi statuantur ad dexteram, feminae vero ad sinistram; et omnia pariter dicantur, ut supra, in proprio genere, et numero plurali. Verum prima nominis interrogatio, exsufflatio, crucis impressio, seu signatio, tactus aurium et narium cum saliva, abrenuntiationis interrogatio, unctio olei catechumenorum, interrogatio de fide, seu symbolo, et ipse Baptismus, inunctio chrismatis, candidae vestis impositio, atque accensae candelae traditio, singulariter singulis, et primum masculis, deinde feminis fieri debent.

« PoprzedniaDalej »