Obrazy na stronie
PDF
ePub

metropolitanorum jura imminui querebatur, majora- A clarior exstitit Leo, quam legatione ad Attilam eodem

que Ecclesiæ ex importuno episcopi hujus honorum
appetitu mala præsagiebat (a). Interim ad litteras
episcoporum ex synodo Chalcedonensi ad eum dire-
clas, quibus quæcumque acta fuerant significaverant,
nihil rescripsit; unde apud nonnullos decreta illius
in suspicionem adducta sunt, et de orthodoxia eo-
rum, utpote quibus episcopus Romanus refragaretur,
ambigi cœpit. Sed ubi irrita hac ex parte sua studia
vidit, et imperatores potius urgerent ne ultro de-
creta Chalcedonensia confirmare differret, in tantum
illorum auctoritati cessit, ut ipsum obsequii sui non
pœniteret, adeoque omnia, quæ fidei negotium con-
cernerent, assensu suo confirmavit, illos autem de
honore sedis Constantinopolitana canones penitus
reprobavit. Quid quod ab omni cum Anatolio litte- B
rarum commercio abstinuit, ac novo prorsus exem-
plo tamquam minus fidei catholicæ intento custodem
ex suis addidit, et gestorum ejus speculatorem Julia-
num episcopum Coensem (6)? Et licet postea instante
Marciano, et Anatolio quoque flagitante, in gratiam
cum eo redire se simularet, ipsa tamen ejus pacis
declaratio adeo in opprobrium et injuriam Constan⚫
tinopolitani episcopi spectabat, adeo captiosa erat et
anceps, ut mirum non sit ab hoc inde tempore Ec-
clesiæ Orientalis episcopum primarium a Romana
sede fuisse alienatum. Post partam de Eutyche vi-
ctoriam suæque formulæ triumphum non alia re gesta

(a) Singulare Balleriniorum acumen est, conten-
dentium, non idcirco a legatis Romanis canoni 28 C
contradictum eumdemque a Leone improbatum esse,
quod proximus Constantinopolitano episcopo post Ro-
manum honor (τὰ ἶσα πρεσβεῖα τῆς τιμῆς μετὰ τὸν
'Pwμns inisxoxov) decretus, aut illi jus in tres novas
Ponti, Asiæ et Thraciæ dioceses datum esset :
quippe quo utroque nihil neque dignitatis, neque ju-
risdictionis primatui Romani pontificis derogatum
sit, sed solummodo propterea quod privilegia Ro-
manæ Ecclesiæ a Patribus propter imperium concessa
dixisset atque episcopo CP. ob novæ Romæ dignitatem
paria conferre præsumpsisset, cum tamen sedes Ro-
mana non a Patribus nec ob imperii dignitatem Urbi
annexam, sed ab ipso Deo per Petrum apostolum
primatum suum acceperit, adeoque sedes Constan-
linopolitana neque institutione divina neque juris-
dictione cum ea comparari potuerit. Vid. notæ ad
diss. Quesn. de Vita Leonis T. II, p. 514, 515. Sed
hujus offensionis, quæ facile quidem tolli potuis-
set, ne verbo quidem mentio ab iracundo Leone in-
jecta est.

(b) Vulgaris ea est opinio, in hoc Juliani Coensis officio primum apocrisiarii apostolici in aula principum exemplum exstitisse. Sed qui ubique summa cum religione honori sedis Romanæ student Ballerinii monuerunt, Leonem dum Juliano vicem suam in imperatoris comitatu committeret, non eo consilio commisisse, ut Alexandrini episcopi aut aliorum Orientalium insigniorum exemplum sequeretur, sed hac solum de causa, ut is fidei integritati apostolico zelo prospiciens caveret ne quid a Nestorianis vel Eutychianis catholica fides detrimenti caperet; et ut in hanc rem, ubi opus esset, imperatoris patrocinium et opem posce*el. Neque enim tunc Romanam urbem, æque ac Orientales, imperatori Orientis subjectam fuisse observant, ut pro variis causis ac negotiis agendis aliquo ministro indigeret; totamque responsalium et apocrisiariorum Romanæ Ecclesiæ institutionem sub. Justiniano demum, qui non minus Italiæ quam Orienti

D

anno quo Chalcedonense concilium peractum est, suscepta. Nimirum Attila, redintegratis post acceptam in campis Catalaunicis cladem viribus, per Pannonias Italiam invaserat, summa imperatoris et Aetii ducis socordia ne levissimo quidem præsidio munitam. Quin tanta utriusque ignavia fuit, ut ipsi ex omni potius Italia discedere mallent, quam ad defendendam aliquid moliri. Patuere igitur nobilissimæ provinciæ omni hostilis rapacitatis ac libidinis furori, et primo velut impetu regiæ civitates, Aquileia, Ticinum et Mediolanum, captæ ac direptæ sunt, jamque Hunnus inopinato rerum successu superbus Romam properabat. Tum in extrema omnium trepidatione nullum salubrius principi senatui ac populo Romano consilium visum est, quam ut per legatos pax a truculentissimo rege expeteretur. Concreditum fuit paciscendi negotium Leoni, additis duobus viris consularis et præfectoriæ dignitatis, Avieno et Trigetio. Sed de partibus horum, sicut et de conditionibus quas offerre debebant, silet historia, unius pene Leonis memoriæ celebranda hac in re curiosa. Quid egerint et quomodo, pariter ignoramus; sed solus effecisse dicitur, ut ab hostili animo Attila abstineret et subito discessum pararet. Tola legatione dignanter accepta, ita summi Sacerdotis præsentia rex gavisus est, ut bello abstineret, et ultra Danubium discederet, Prosper narrat, innuens imperabat, incoepisse. Ad hoc autem Leonem commotum fuisse, quia in Anatolio non eum vigorem catholicum, quem circumstantiæ postularent perspexisset. Atque hæc sane tum historiæ, tum Leonis dictis consona sunt. Ad Marcianum enim scripsit (Epist. 111): Illud quoque clementiæ vestræ benevolentiam pelo, ut veneratorem vestrum fratrem meum Julianum episcopum, in vestro, sicut facere dignamini, habeatis affectu; cujus obsequiis præsentiæ meæ vobis imayo reddatur. Nam et de fidei ejus sinceritate confidens, vicem ipsi meam contra temporis nostri hæreticos delegavi; atque propter Ecclesiarum pacisque custodiam, ut a comitatu vestro non abessel, exegi; cujus suggestiones, pro concordia catholicæ unitatis, tamquam meas audire dignemini, placentes Deo qui vobis præler regiam coronam etiam sacerdotalem conferat palmam. Juliano autem mandat (Epist. 113): studeat dilectio tua, frater charissime, piam et necessariam curam sollicitudini apostolicæ sedis impendere, quæ tibi apud se nutrito catholicam contra Nestorianos et Eutychianos hæreticos actionem malerno jure commendat, ut divino fultus auxilio, speculari de Constantinopolitanæ urbis opportunitate non desinas; ne prædictorum dogmatum impius usquam turbo consurgat. Et quia tanta est gloriosorum principum fides, ut confidenter eis possis quæ sunt insinuanda suggerere, pietate ipsorum ad utilitatem Ecclesiæ universalis utaris. Consulente autem dilectione tua de his in quibus putaveris ambigendum, non deerit relationibus tuis meæ responsionis instructio : ut sequestrata eorum actione causarum quæ in quibusque Ecclesiis præsulum suorum debent cognitione firmari, hanc specialem curam vice mea functus assumas, ne hæresis vel Nestoriana vel Eutychiana in aliqua parte revirescat, quia in episcopo Constantinopolitano catholicus vigor non est, nec multum aut pro sacramento salutis humanæ, aut pro sua æstimatione sollicitus : cum si quid illi inesset spiritualis industriæ, ita et a quibus ordinatus sil, et cui viro successerit, cogitare deberet, ut magis beatum Flavianum quam sui honoris sequere

tur auctores.

I. SERMONES.

IV. De Natali ipsius, habiti in die ordinationis suæ et anniversario ejusdem. Apud Quesn. I-IV. nam primus a Balleriniis in duos est divisus, quorum prior capite 1, posterior capitibus 2 et 3, constat.

- X.

[ocr errors]

VI-XI De Collectis. Apud Quesn. V
XII-XX. De jejunio decimi mensis. Apud Quesn.
XI − XIX.

XXI-XXX. De Nativitate Domini. Apud Quesn.
XX XXXVII.

XXXI

[ocr errors]

XXXVIII. In Epiphania Domini. Apud

Quesn. XXX - XXXVII.

XXXIX L. De Quadragesima. Apud Quesn.
XXXVIII XLIX.

dragesimæ de Evangelio secundum Matthæum: In illo temporis assumpsit Jesus Petrum, etc. Apud Quesn. XCIV, inscr, de Transfiguratione Domini. LII LXX. De Passione Domini, apud Quesn. L-LXVIII.

LXXI LXXII. De Resurrectione Domini. Apud
Quesn. LXIX LXX.

quasi ab oris atque corporis Leonis augustiori spe- A cie id profectum esse, quod Attila animum frangeret. Alii eloquentiæ ejus hanc vim asserere maluerunt; et licet haud difficulter animadverti possit, ad Hunni animum movendum fortiores existere debuisse causas, nec desint etiam in historia expeditionis ejus quæ sat probabiles dici queant (a), fuere tamen quibus tota res a miraculo non aliena videretur, iidemque commentis suis effecerunt, ut et apud eos quibus tum ob longinquitatem, tum ob aciem hebetiorem virtutes ejus occulerentur, nomen illustre esset. Econtrario alia ejus ad Gensericum Vandalum occursio, multo licet utilior, parum inclaruit. Nam cum a. 455, Valentinianó imperatore perempto, Maximus imperium Occidentis invasisset, Eudoxiamque uxorem ejus parricidii nesciam matrimonio sibi jun- B LI. Homilia habita ante secundam Dominicam Quaxisset, illa mox sceleris Maximi in marito perpetrati certior facta necem ulcisci statuit atque iræ nimio studio totam Urbem excidio devovit,Genserico Vandalorum rege ex Africa arcessito. Illico enim Vandalus ingenti cum exercitu in Italiam trajecit Urbemque ab omni præsidio vacuam aggressus occupavit jamque totus ad cædes atque incendia se dedisset, nisi Leo extra portas ei obviam factus supplicatione sua impetrassét, ut direptione contentus a cæde atque incendio abstineret. Certe hoc quidquid fuit miseræ opis, totum Leonis erat. Neque enim hic Attila erat superstitiosis terriculamentis vexatus inter eundum et redeundum fluctuans, aut attritis lue atque inopia copiis hostilem occursum metuens; sed hostis cuncta jam in potestate tenens, cui præter insitam ferociam ipsa religio iræ stimulos adderet, cujusque sævitiam adeo nulla nisi orationis vis frangere aut flectere potuit. Postremam ipsi sollicitudinem attulerunt turbæ in Alexandrina Ecclesia a Timotheo Eluro a. 457 excitatæ, per quas concilii Chalcedonensis auctoritas haud leve in discrimen adduci videbatur. Res omnis sub novo imperatore Orientis Leone et per Constantinopolitanum episcopum transacta, episcopi autem Romani studiis et prudentia plurimum adjuta est, qui postquam denuo causæ suæ victoriam et expulso Timotheo Eluro alium Timotheum (Solophaciolum) rite sedem Alexandrinam occupare viderat, non diu inter mortales versatus, ultimum curæ suæ pro Ecclesia monumentum, litteras ad novum episcopum, ejusque ordinátores et clericos Alexandrinos gratulatorias reliquit, nec integro anno post, die 10 Novembris 461 ad superos migravit.

CAPUT II.

De Scriptis S. Leonis.

Scripta Leonis M. Sermonibus et Epistolis constant. Utrumque genus juxta Balleriniorum editionem enumerabimus, addito Quesnelli et anteriorum editionum ordine.

C

LXXIII LXXIV. De Ascensione Domini. Apud
Quesn. LXXI — II.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

(a) Vid. ill. Heyne d. de Leone M. Autilæ et Genserico supplice facto in T. III Opusculor. Academicor.

127 sqq.

XIV. In Cathedra S. Petri a Quesnello primum A XXXVI. Ad Flavianum CP. (Q. 32, A. 16). XXXVII. editus inter genuinos num. XCVI, sed ipsius postea judicio remotus. Suppletus est a Balleriniis ex Vatt. codd.

XV. In Annuntiatione B. Virginis Mariæ.
XVI. In Natali SS. apostolorum Petri et Pauli.
XVII. In Natali B. Pauli apostoli.

XVIII. De S. Petro, quomodo de carcere eductus

est.

XIX. In Natali SS. septem fratrum Machabæo-
rum, nunc primum in Appendice collocatus et
S. Augustino restitutus. Apud Quesn. Sermo
LXXXII.

XX. De Transfiguratione Domini.

II. EPISTOLÆ (a).

Ad Theodosium Aug. (Q. 33, A. 17). XXXVIII. Ad Flavianum CP. (Q. 34, A. 20). XXXIX. Ad eumdem (Q. 38, A. 21). XL. Ad episcopos Arelatensis provin cia (Q. 36, A. 106). XLI. Ad Ravennium Arelatensem (Q. 37, A. 90). XLII. Ad eumdem (Q. 38, A. 107). XLIII. Ad Theodosium Aug. (Q. 39, A. 24). XLIV. Ad eumdem (Q. 40, A. 25). XLV. Ad Pulcheriam Augustam (Q. 41, A. 26). (g) XLVII. Ad Anastasium Thessalonicensem (Q. 43, A. 29). XLVIII. Ad Julianum Coensem (Q. 44, A. 30). XLIX. Ad Flavianum CP. (Q. 42, A. 27). L. Ad clerum et plebem CP. (Q. 45, A. 22). LI. Ad Faustum el cæteros archimandritas CP. (Q. 47, A. 28). (h) LIV. Ad Theodosium Aug. (Q. 23, A. 9). (i) LIX. Ad clerum et pleB bem Constantinopolitanam (Q. 46, A. 23). LX. Ad Pulcheriam Augustam (Q. 48, A. 31). LXI. Ad Martinum et Faustum presbyteros (Q. 49, A. 32). (j) LXVI. Ad Gallicanos episcopos sedi Arelatensi faventes responsio (Q. 50, A. 109). LXVII. Ad Ravennium Arelatensem (Q. 57, A. 110). (k) LXIX. Ad Theodosium Augustum (Q. 52, A. 33). LXX. Ad Pulcheriam Augustam (Q. 54, A. 35). LXXI. Ad archimandritas CP. (Q. 53, A. 31). LXXII. Ad Faustum presbyterum (Q. 57, A. 98). (1) LXXIV. Ad Martinum presbyterum (Q. 55, A. 36). LXXV. Ad Martinum et Faustum presbyteros (Q. 56). (m) LXXVIII. Ad Marcianum Augustum (Q. 58, A. 38). LXXIX. Áð Pulcheriam Augustam (Q. 59, A. 39). LXXX. Ad Anatolium CP. (Q. 60, A. 40). LXXXI. Ad Julianum Coensem (Q. 61, A. 41). LXXXII. Ad Marcianum Âugustum (Q. 62, A. 42). LXXXIII. Ad eumdem (Q. 63, A. 44). LXXXIV. Ad Pulcheriam Augustam (Q. 64, A. 45). LXXXV. Ad Anatolium CP. (Q. 67, A. 48). LXXXVIII. Ad Paschasinum Lilybetanum (Q. 68). LXXXIX. Ad Marcianum Aug. (Q. 69, Á. 49). XC. Ad eumdem (Q. 73, A. 43). XCI. Ad Anatolium CP. (Q. 70). XCII. Ad Julianum Coensem (Q. 71). XCIII. Ad synodum Nicænam, postea Chalcedonem translatani (Q. 72, A. 47). XCIV. Ad Marcianum Aug. (Q. 74, A. 50). XCV. Ad Pulcheriam Augustám (Q. 75, A. 51). XCVI. Ad Ravennium Arelatensem (Q. 76, A. 111).

Í. Ad Aquileiensem episcopum (Q. 6, A. 86), If. Ad Septimum Altini ep. (Q. 7, A. 85). (b) IV. Ad episcopos per Campaniam, Picenum et Tusciam provincias constitutos (Q. 3, A. 1). V. Ad Metropolitanos per Illyricum (Q.,5), VI. Ad Anastasium Thessalonicensem (Q. 4). VII. Ad universos per Italiam episcopos (Q. 8, A. 2). (c) IX. Ad Dioscurum Alexandrinum episcopum (Q. 11, A. 81). X. Ad Viennensis provincia episcopos (Q. 10, A. 89). (d) XII. Ad episcopos Mauritaniæ Cæsarea (Q. 1, A. 87). XIII. Ad Metropolitanos Illyrici (Q. 13). XIV. Ad Anastasium Thessalonicensem (Q.12, A. 84). XV. Ad Turribium Asturicensem de Priscillianistis (Q. 15, A. 93). XVI. Ad episcopos Siciliæ (Q. 16, A. 4). XVII. Ad eosdem Siculos (Q. 17, A. 104). XVIII. Ad Januarium Aquileiensem (Q. 14, A. 13). XIX. Ad Dorum Beneventanum (Q. 18, A. 5). XX. C Ad Eutychem CP. abbatem (Q. 19, A. 6). (e) XXIII. Ad Flavianum CP. (Q. 20, A. 8). XXIV. Ad Theodosium Aug. (Q. 21, A. 7). (/) XXVII. Ad Flavianum CP. (Q. 22). XXVIII. Ad eumdem (Q. 24, A. 10). XXIX. Ad Theodosium Aug. (Q. 26, A. 12). XXX. Ad Pulcheriam Augustam (Q. 30, A. 18). XXXI. Ad eamdem Pulcheriam (Q. 27, A. 13). XXXII. Ad Faustum, Martinum et alios archimandritas CP. (Q. 28, A. 14). XXXIII. Ad synodum Ephesinam (Q. 29, A. 15). XXXIV. Ad Julianum Coensem episcopum (Q. 31, A. 19). XXXV. Ad eumdem (Q. 25, A. 11).

(a) In numeris per parenthesim epistolarum titulis D ascriptis littera Q significat ordinem Quesnellianum, A ordinem editionum anteriorum.

(6) III. Est Paschasini Lilyb. Ep. ad Leonem (Q. post. ep. 2, A. post. ep. 63).

(c) VIII. Novella Valentiniani Augusti contra Manichæos (Q. post. ep. 8).

(d) XI. Novella Valentiniani Aug. adversus S. Hilarium (Q. post ep. 10).

(e) XXI. Eutychis ad S. Leonem epistola, a Balleriniis primum inserta. XXII. Flaviani ep. CP. ad S. Leonem (Q. post ep. 33, A. post ep. 8).

(f) XXV. Petri Chrysologi ep. Ravennatis ad Eutychem (Q. post ep. 23), XXVI. Flaviani ep. CP. ad Leonem (Q. post ep. 21, A. post ep. 6).

(g) XLVI. Hilarii Diaconi postea pontificis Epistola ad Pulcheriam (Q. post ep. 47).

(h) LII. Theodoreti episc. Cyri ad Leonem epistola (Q. post ep. 47). LIII. Anatolii ep. CP. fragmentum

epistolæ ad Leonem de ordinatione sua (Q. post ep. 57).

(i) LV. Valentiniani Aug. ad Theodosium Aug. (Q. post ep. 47). LVI. Placidia Augustæ ad eumdem Theodosium (Q. ib.). LVII. Eudoxia Aug. ad eumdem Theodosium (Q. ib.). LVIII. Placidiæ Aug. ad Pulcheriam Augustam (Q. ib.).

(j) LXII. Theodosii Aug. ad Valentinianum Aug. LXIII. Ej. ad Placidiam Augustam. LXIV. Ej. ad Eudoxiam Augustam (Q. post ep. 47). LXV. Episcoporum Arelatensi sedi faventium ad S. Leonem papam libellus seu preces (Q. post ep. 49. A. 108).

(k) LXVIII. Ceretii, Salonii et Verani Gallicanorum episcoporum ad S. Leonem epistola (Q. post ep. 76, A. post ep. 98).

(1) LXXIII. Marciani ad S. Leonem (Q. post ep. 57). (m) LXXVI. Marciani Aug. ad S. Leonem (Q. post ep. 61). LXXVII. Pulcheria Augustæ ad S. Leonem (Q. post ep. 58).

A.

(a) CII. Ad Ravennium Arelatensem aliosque episcopos A CLXII. Ad Leonem Aug. (Q. 133). CLXIII. Ad Ana-

Gallicanos (Q. 77, A. 52). CIII. Ad Rusticum alios-

que episcopos Galliarum (Q. 82, A. 94). CIV. Ad

Marcianum Aug. (Q. 78, A. 54). CV. Ad Pulcheriam

Augustam (Q. 79, A. 55). CVI. Ad Anatolium CP. (Q.

80, A. 53). CVII. Ad Julianum Coensem (Q. 81,

105). CVIII. Ad Theodorum Forojuliensem (Q. 83, A.

91). CIX. Ad Julianum Coensem (Antea inedita). (b)

CXI. Ad Marcianum Aug. (Q. 84, A. 57). CXII. Ad

Pulcheriam Augustam (Q. 85, A. 58). CXIII. Ad Ju-

lianum Coensem (Q. 86, A. 56). CXVI. Ad episcopos,

qui in synodo Chalcedonensi fuerant congregati. CXVII.

Ad Julianum Coensem (Q. 88). CXVIII. Ad eumdem

(Q. 91, A. 80). CXIX. Ad Maximum Antiochenum (Q.

92, A. 62). CXX. Ad Theodoretum Cyri episcopum

(Q. 93, A. 63). CXXI. Ad Marcianum Augustum (Q.

94, A. 64). CXXII. Ad Julianum Coensem (Q. 95, A.

65). CXXIII. Ad Eudoxiam Augustam (Q. 96, A.66).

CXXIV. Ad monachos Palæstinos (Q. 97, A. 83).

CXXV. Ad Julianum Coensem (Q. 98, A. 67). CXXVI.

Ad Marcianum August. (Q.99). CXXVII. Ad Julianum

Coensem (Q. 100, A. 68). CXXVIII. Ad Marcianum

Aug. (Q. 101). CXXIX. Ad Prolerium Alexandrinum

(Q. 103). CXXX. Ad Marcianum Augustum (Q. 104,

A. 69). CXXXI. Ad Julianum Coensem (Q. 102). (c)

CXXXIV. Ad Marcianum Aug. (Q.105,A.70). CXXXV.

Ad Anatolium CP. (Q. 106, A. 71). CXXXVI. Ad Mar-

cianum Augustum (Q. 107). CXXXVII. Ad eumdem

(Q. 108). CXXXVIII. Ad episcopos Galliarum et Hi-

spaniarum (Q. 109, A. 95). CXXXIX. Ad Juvenalem

Hierosolymitanum (Q. 110, A. 72). CXL. Ad Julianum C

Coensem (Q.111). CXLI. Ad eumdem (Q. 113). CXLII.

Ad Marcianum Aug. (Q. 112). CXLIII. Ad Anatolium

CP. (Q.114). CXLIV. Ad Julianum Coensem (Antea

inedita). CXLV. Ad Leonem Aug. (Q. 115, A. 73).

CXLVI. Ad Anatolium CP. (Q. 116). CXLVII. Ad

Julianum Coensem (Q. 117). CXLVIII. Ad Leonem

Aug. (Q. 122, A. 74). CXLIX. Ad Basilium Antio-

chenum (Q.118). CL. Ad Euxitheum Thessalonicensem,

Juvenalem Hierosolymitanum, Petrum Corinthium et

Lucam Dyrrachenum (Q. 119). CLI. Ad Anatolium

CP. (Antea inedita). CLII. Ad Julianum Coensem (Q.

120). CLIII. Ad Aetium presbyterum (Q. 21). CLIV.

Ad Egyptios episcopos apud Constantinopolim consti-
Tutos (Q.123). CLV. Ad Anatolium CP. (Q. 124, A. 76).
CLVI. Ad Leonem Aug. (Q. 125, A. 75). CLVII. Ad
Anatolium CP. (Q. 126). CLVIII. Ad episcopos catho-
licos ex Egppto constitutos apud Constantinopolim
(Q. 127). CLIX. Ad Nicetam Aquileiensem (Q. 129, A.
79). CLX. Ad episcopos Ægyptios apud Constantino-
polim constitutos (Q. 130). CLXI. Ad presbyteros, dia-
conos et clericos Ecclesiæ Constantinopolitana (Q.131).

[blocks in formation]

65

pantur, exspectat, nos equidem lubenter de manu- ▲ Vitarum sanctorum editione post celebrior, qui ea

scriptorum sermonum ac epistolarum Leonis vicissitudinibus, in quantum ad editionum notitiam collustrandam facerent, ex Balleriniis delibata hoc loco inseruissemus, si quam illi diuturno labore et indefesso studio pararunt doctrinam tam facili negotio et paucis verbis sine totius dispendio complecti licuisset, neque consultius videretur, universa illorum hac in re observata summatim et stylo quantum licet contractiori huic de Leonis scriptis et editionibus commentario appendere; id quod aptius tamen in sequentibus fiet, ubi de codicibus ab editoribus præcipuis consultis sermo institui debet. Ablegatis itaque eodem qui instrui cupiunt lectoribus, ad Operum pontificis hujus, ex quo typis mandari cœperunt, fortunam more nostro enarrandam progrediamur.

dem Leonis Opera ad mss. exemplaria correcta et castigata edidit Coloniæ a. 1561, iterumque a. 1569, nec non epistolas Leonis conciliis a se editis inseruit, sicuti sermones aliquot cum Homiliario doctorum a se aucto denuo repræsentavit; quibuscum pari gressu incedit Canonicorum Reg. S. Martinii Lovaniensis editio e mss. itidem codicibus emendata, Lovanii a. 1575-77, et iterum Antwerpiæ 1583. Interea Epistolæ Leonis aliquod incrementum ceperunt ex Collectione epistolarum decretalium card. Antonii Carafæ quæ Romæ a. 1591, curante Antonio de Aquino, magna cum pompa prodiit, nec non Cæsaris Baronii Annalibus a. 1566, et Gerardi Vossii, Tungrensis præpositi Miscellaneis Patrum, Operibus Gregorii ThauB maturgi Moguntiæ a. 1604 adjectis; quæ omnia fere complectitur ordine justo disposita Collectio conciliorum Severini Binii a. 1606, iterumque et tertio deinde Coloniæ et Parisiis emissa. Epistolas etiam ad Ecclesiam Gallicanam pertinentes ad inss. codices emendatas et unius accessione auctas dedit Jac. Sirmondus in Conciliis Galliæ a. 1629. At Vossius ille, qui loco laudato epistolas e codd. mss. Vaticanis et card. Sirleti proposuit, integram Operum Leonis editionem e mss. eductam et illustratam meditaba. tur apud Michaelem Sonnium Parisiensem bibliopo. lam prodituram, de qua non semel in aliis lucubrationibus mentionem et promissa fecit (a). Sed hæc exspectatio morte viri (a. 1609) irrita facta Leonis studiosos aliam spem inchoare jussit, quæ iterato tamen concidit. Nam cum Parisienses quidam bibliopolæ instituissent Leonis M. Opera una cum Maximo Taurinensi, Petro Chysologo aliisque, in primis homiliarum auctoribus, quorum numerus sensim auctus est, privato consilio excudere, post plures corum editiones a. 1614, 1618, 1623, in quibus Lovaniensis tantum non simpliciter recusa, sed tribus sermonibus ex veteri ms. Nicolai Fabri codice aucta fuit, tandem cura hæc ad Theophilum Raynau dum magni nominis theologum pervenit, qui Heptadem horum scriptorum complevit, in eaque Leonis in primis Opera ad germanam sententiam revocare studuit. Prodiit hæc ejus editio Parisiis a. 1633, denuoque prelo subjecta est annis (1651) 1661 et 1671. Sed cum non tam varietate codicum typis editorum et mss. antiquorum fide quam ingenio suo et doctrina niteretur, provinciam ab eo inchoatam suscepit

Prima itaque edendorum scriptorum Leonis auspicia dedit Joannes Andreas episcopus Aleriensis in Sermonibus Romæ per Conr. Sweynheim et Ant. Pannarts a. 1470 impressis, quos eodem aut sequenti anno ibidem, sed sine loci atque anni mentione recudit Ulricus Han, paulo post Veneti typographi 1482, 1485 et 1505, et Joannes Parvus Parisiis 1515, aliique, qui latere quam nomen profiteri maluerunt, quamquam ex innominatis editionibus illæ quas in sequenti indice a. 1475, et numero II prænotavimus, paulisper ab archetypo Aleriensis recedant, una autem nuin. III (IV) insignita plane diversa esse videatur. Per idem tempus varii Leonis sermones in diversis Homiliarii doctorum editionibus evulgari consueverunt. Sed Epistolas primus Jacobus Merlinus C doctor theologiæ Parisiensis protulit in Collectione conciliorum el epistolarum pontificiarum Parisiis a. 1524, repetita ibidem a. 1530 et 1535. Quem mox secutus est Sichardus edita alia quinquaginta epistolarum collectione ad calcem Clementis Romani a. 1536, recusa Parisiis 1568. Jam vero Petrus Crabbeus Mechliniensis de ordinandis epistolis sollicitus fuit, epistolasque a Merlino editas ad consulum ac mensium debitum ordinem constitutas inseruit Collectioni conciliorum Coloniæ a. 1538, paratæ et recusæ a. 1551. Petrus autem Canisius Noviomagensis, clerieus tunc Coloniensis diœcesis, qui postea societati Jesu nomen dedit, primum in conjungendo utroque scriptorum genere experimentum cepit, epistolasque et sermones duobus tomis Coloniæ a. 1546 et 47 im- D primi curavit. Hunc exceperunt Laurentius Surius

(a) Ad calcem Operum S. Ephrem, nec non in nolis ad tr. Leonis contra Eutychem in laudatis Miscellaneis vulgatum, ubi observata sua in recognitione Leonina et ad marginem Epistolarum annotata excitat. Adde Nic. Fabrum in epistola ad eumdem (in Opusculis Fabri p. 113, 114), qua se audisse testatur Michaelem Sonnium Parisiensem typographum exspectare quam citius ipsius Operum S. Leonis editionem. Ac sane Joannes Baptista Marus nactus erat editionem Sermonum Leonis, in cujus marginibus Gerardus Vossius variantes lectiones notaverat, quibus ipse quoque usus est; et Ballerinii (in præf. ad Sermones Leonis pag. 81) suspicantur, codicem Operum S. Leonis collatum a Francisco Pegna cum Romanarum bi

bliothecarum mss. codicibus, quem Quesnellus (in fine præf. gen.) olim post Pegnæ mortem apud Marium Sancti Angeli canonicum vidisse scribit Emericu.n Bigotium, Vossianum fuisse. Ostendunt enim lauda. tum Marium nullum alium esse quam Joannem Baptistam Marum, quem alibi Quesnellus diserte S. Angeli in foro Piscium canonicum appellat, quemque codicem Leonis a Vossio variis mss. librorum lectionibus notatum penes se habuisse dictum est. Errore itaque Bigoti factum esse volunt, ut, quod Vossio esset adjudicandum, Pegnæ tribueretur, eo quod Vossii codex in hujus manus venisset, antequain in Mari bibliothecam transiret.

« PoprzedniaDalej »