Q. HORATII FLACCI VI Τ Α C. SUETONIO TRANQUILLO AUCTOR E. Q. Horatius Flaccus, Venusinus, patre, ut ipse quidem tradit, libertino, et exauctionum coactore, (ut vero creditum est, salsamentario, cum illi qui. dam exprobrasset in altercatione: quotiens ego vidi patrem tuum brachio se emun. gentem?) bello Philippensi, excitus a M. Bruto imperatore, tribunus militum meruit; victisque partibus, venia isoperatá, scriptum quaestorium comparavit; ac primo Maecenati, mox Augusto in gratiam insinuatus, non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Maecenas, quantopere eum dilexerit, satis testatud illo épigrammate: Ni te visceribus meis', Horati, Ninnio videas strigosiorem. Sed multo magis extremis iudiciis, tali ad Augustum elogio: Horatii Flacci, ut mei, esto memor. Augustus epistolarum quoque ei officium obtulit, ut hoc ad Maecenatem scripto significat. IV ante ipse sufficiebam scribendis episto lis amicorum; nunc occupatissimus el infirmus, Horatium nostrum te cupio adducere. Veniet igitur ab ista parasiti. ca mensa ad hanc regiam, et nos in epi. stolis scribendis adiuvabit. Ac ne recusanti quidem aut succensuit quid. quam, aut amicitiam suam ingerere desiit. Exstant epistolae, e quibus argumenti gratia pauca subieci. Sume tibi aliquid iuris apud me, tam quam si convictor mihi fueris: quoniam id usus mihi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri potuisset. Et rursus: Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque nostro audire: nam incidit, vt illo coram fieret a mé tui mentio. Neque enim, si tu su. perbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoğja e úv rute pporoquev. Praetereà saepe eum, inter alios iocos, putissimum:penero, et homuncionem lepi. dissini u řn appetlavit; unaque et altera liberali. tate locupletavit. Scripta quidem eius usque adeo probavit, mąnsuraque perpetuo opinatus est; ut non modo seculare carmen componendum iniunxerit; sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique privignorum suorum; eumque coegerit propter hoc, tribus carminum libris ex longo in. tervallo quartum addere: post Sermones vero le V ctos quosdam nullam sui mentionem habitam ita sit questus: Irasci me tibi scito, quod non in plerisque eiusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris, ne apud posteros infame tibi sit, quod vi. dearis familiaris nobis esse? Expressitque eclogam, cuius initium est: Cum tot sustineas et tanta negotia solus, Habitu corporis brevis fuit atque obesus, qualis et a seniet ipso in satiris describitur, et ab Au. gusto hac epistola: Pertulit ad me Diony. sius libellum tuum, quem ego, ne accu. sem brevitatem, quantuluscumque est, boni consulo. Vereri autem mihi vide. ris, ne maiores libelli tui sint, quam tu ipse es. Sed si tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas, ut circuitus volu. minis tui sit oyxwdéotutos, sicut est ven. triculi tui. Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut Tiburtini, domusque eius ostenditur circa Ti. burni Luculum. Venerunt in manus meas et elegi sub eius titulo, et epistola prosa oratione, quasi commendantis se Maecenati. Sed utraque falsa puto. Nam elegi vulgares, epistola obscura; quo S VI vitio minime tenebatur. Natus est. VI. Idus De cembris, L. Cotta et L. Torquato Coss. Deces sit V. Kal. Decemb. C. Marcio Censorino et C. Asinio Gallo Coss. post nonum et quinquagesi. mum annum, herede Augusto palam nuncupato: cum, urgente vi valetudinis, non sufficeret ad obsin gnandas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Exquiliis iuxta Maecenatis tumulum. |