Obrazy na stronie
PDF
ePub

5

10

15

20

ODE XXIV.

AD P. VIRGILIUM MARONEM

Deflet Quinctilii mortem.

METR. XVIII.

Quis desiderio sit pudor, aut modus,
Tam cari capitis? Praecipe lugubres
Cantus, Melpomene, cui liquidam Pater
Vocem cum cithara dedit.

Ergo Quinctilium perpetuus sopor
Urget? cui pudor, et iustitiae soror
Incorrupta fides, nudaque veritas,
Quando ullum invenient parem?

Multis ille bonis flebilis occidit:
Nulli flebilior, quam tibi, Virgili.
Tu frustra pius, heu! non ita creditum
Poscis Quinctilium Deos.

Quod si Threicio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus fidem;
Non vanae redeat sanguis imagini,
Quam virga semel horrida,
Non lenis precibus fata recludere,
Nigro compulerit Mercurius gregi.
Durum! Sed levius fit patientia,
Quidquid corrigere est nefas.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

ODE XXV.

AD LYDIA M.

Insultat ei, quod, iam vetula, merito ab amatoribus spernatur.

METR. XVII.

Parcius iunctas quatiunt fenestras
Ictibus crebris iuvenes protervi;
Nec tibi somnos adimunt; amatque
Ianua limen,

Quae prius multum facilis movebat
Cardines. Audis minus, et minus iam:
Me tuo longas pereunte noctes,
Lydia, dormis?

Invicem moechos anus arrogantes
Flebis in solo levis angiportu,
Thracio bacchante magis sub inter-
lunia vento:

Quum tibi flagrans amor, et libido,
Quae solet matres furiare equorum,
Saeviet circa iecur ulcerosum;

Non sine questu,

Laeta quod pubes hedera virenti
Gaudeat, pulla magis atque myrto;
Aridas frondes hiemis sodali

Dedicet Hebro.

5

10

15

20

ODE XXVI.

AD MUSAM DE AELIO LAMIA.

Non decet Musarum cultores curis, et moeroribus esse obnoxios. Poetam suum Lamiam Musae Pimpleidi commendat.

METR. XVI.

Musis amicus, tristitiam, et metus
Tradam protervis in mare Creticum
Portare ventis: quis sub Arcto
Rex gelidae metuatur orae;
5 Quid Tiridatem terreat, unice
Securus. O, quae fontibus integris
Gaudes, apricos necte flores,
Necte meo Lamiae coronam,
Pimplei dulcis. Nil sine te mei
Prosunt honores. Hunc fidibus novis,
Hunc Lesbio sacrare plectro,
Teque, tuasque decet sorores.

10

ODE XXVII.

AD SODALES CONVIVAS.

Ne inter potandum rixentur, et poculis ipsis pugnent Barbarorum more.

METR. XVI.

Natis in usum laetitiae scyphis

Pugnare, Thracum est. Tollite barbarum
Morem, verecundumque Bacchum
Sanguineis prohibete rixis.

Vino, et lucernis Medus acinaces
Immane quantum discrepat! Impium
Lenite clamorem, sodales,

Et cubito remanete presso.
Vultis severi me quoque sumere
Partem Falerni? Dicat Opuntiae
Frater Megillae, quo beatus
Vulnere, qua pereat sagitta.

Cessat voluntas? non alia bibam

Mercede. Quae te cumque domat Venus,
Non erubescendis adurit

Ignibus; ingenuoque semper

Amore peccas. Quidquid habes, age,
Depone tutis auribus. Ah miser!
Quanta laborabas Charybdi,
Digne puer meliore flamma!

Quae saga, quis te solvere Thessalis
Magus venenis, quis poterit Deus?
Vix illigatum te triformi
Pegasus expediet Chimaera.

ODE XXVIII.

NAUTA ET IMAGO ARCHYTAE
TARENTINI.

Inducitur Archytas Philosophus, et Geometra,nautae cuidam, vel potius magistro navis, respondens, quod omnibus sit moriendum; petensque ab illo, ne sinat corpus suum iacere in littore insepultum.

METR. VIII.

N. Te maris, et terrae, numeroque carentis arenae Mensorem cohibent, Archyta,

5

10

15

20

Pulveris exigui prope littus parva Matinum
Munera? nec quidquam tibi prodest

5 Aerias tentasse domos, animoque rotundum
Percurrisse polum, morituro?

10

A. Occidit et Pelopis genitor, conviva Deorum, Tithonusque remotus in auras,

Et lovis arcanis Minos admissus; habentque

Tartara Panthoiden, iterum Orco

Demissum; quamvis clypeo Troiana refixo
Tempora testatus, nihil ultra

Nervos atque cutem morti concesserat atrae;
Iudice te, non sordidus auctor

15 Naturae, verique. Sed omnes una manet nox,
Et calcanda semel via leti.

20

Dant alios Furiae torvo spectacula Marti:
Exitio est avidum mare nautis.

Mixta senum,ac iuvenum densentur funera; nullum
Saeva caput Proserpina fugit.

Me quoque devexi rapidus comes Orionis,

Illyricis Notus obruit undis.

At tu, nauta, vagae ne parce malignus arenae
Ossibus, et capiti inhumato

25 Particulam dare: sic, quodcumque minabitur Eurus

[ocr errors]

Fluctibus Hesperiis, Venusinae
Plectantur silvae, te sospite: multaque mérces,
Unde potest, tibi defluat aequo

Ab love, Neptunoque sacri custode Tarenti.
Negligis? immeritis nocituram

Postmodo te natis fraudem committere! Fors, et
Debita iura, vicesque superbae

Te maneant ipsum: precibus non linquar inultis;
Teque piacula nulla resolvent.

35 Quamquam festiras, non est mora longa: licebit Iniecto ter pulvere curras.

« PoprzedniaDalej »