Obrazy na stronie
PDF
ePub

Miscuit. O seri studiorum! quine putetis Difficile, et mirum, Rhodio quod Pitholeonti Contigit? At sermo, lingua concinnus utraque, Suavior, (ut Chio nota si commixta Falerni est) 25 Quum versus facias. Te ipsum percontor, an el quum

Dura tibi peragenda rei sit caussa Petillî, Scilicet oblitus patriaeque, patrisque; Latine Quum Pedius caussas exsudet, Poplicola, atque Corvinus; patriis intermiscere petita

30 Verba foris malis, Canusini more bilinguis? Atqui, ego quum Graecos facerem, natus mare citra,

Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus, Post mediam noctem visus, quum somnia vera: In silvam non ligna feras insanius, ac si 35 Magnas Graecorum malis implere catervas. Turgidus Alpinus iugulat dum Memnona, dumque Defingit Rheni luteum caput; haec ego ludo, Quae neque in aede sonent certantia, iudice Tarpa; Nec redeant iterum, atque iterum spectanda theatris.

40 Arguta meretrice potes, Davoque Chremeta Eludente senem, comis garrire libellos Unus vivorum, Fundani: Pollio regum

Facta canit, pede ter percusso: forte epos acer, Ut nemo, Varius ducit: molle, atque facetum 45 Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae. Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino, Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,

Inventore minor: neque ego illi detrahere ausim Haerentem capiti cum multa laude coronam. 50 At dixi, fluere hunc lutulentum; saepe ferentem Plura quidem tollenda relinquendis: age, quaeso Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero!

4

Nil comis tragici mutat Lucilius Accî?
Non ridet versus Ennî gravitate minores?

65

Quum de se loquitur, non ut maiore reprensis? 55
Quid vetat, et nosmet Lucilî scripta legentes,
Quaerere num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos, et euntes
Mollius; ac si quis, pedibus quid claudere senis,
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos 60
Ante cibum versus, totidem cenatus? Etrusci
Quale fuit Cassî rapido ferventius amni
Ingenium: capsis quem fama est esse, librisque
Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
Comis, et urbanus; fuerit limatior idem,
Quam rudis, et Graecis intacti carminis auctor;
Quamque poetarum seniorum turba: sed ille,
Si foret hoc nostrum fato delatus in aevum,
Detereret sibi multa; recideret omne, quod ultra
Perfectum traheretur; et in versu faciendo
Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues.
Saepe stylum vertas, iterum quae digna legi sint,
Scripturus: neque, te ut miretur turba, labores;
Contentus paucis lectoribus. An tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis?
Non ego; nam satis est, equitem mihi plaudere;
ut audax,

Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
Men' moveat cimex Pantilius? aut cruciet, quod
Vellicet absentem Demetrius? aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
Plotius, et Varius, Maecenas, Virgiliusque,
Valgius, et probet haec Octavius optimus, atque
Fuscus; et haec utinam Viscorum laudet uterque:
Ambitione relegata, te dicere possum,
Pollio; te, Messala, tuo cum fratre; simulque
Vos, Bibule, et Servi; simul his te, candide Furni:
Complures alios, doctos ego quos, et amicos

70

75

80

85

[ocr errors]

188

SATYRARUM LIB. I. 10.

Prudens praetereo; quibus haec, sint qualiacumque,

Arridere velim; dohiturus, si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter iubeo plorare cathedras.
1, puer; atque meo citus haec subscribe libello.

[graphic][merged small][merged small]

Fingit se cum Trebatio Iurisconsulto deliberare,
utrum a scribendis satyris abstineat.
Sunt, quibus in satyra videor nimis acer; et ultra
Legem tendere opus: sine nervis altera, quidquid
Composui, pars esse putat; similesque meorum
Mille die versus deduci posse. Trebati,

Quid faciam, praescribe. Quiescas. Ne faciam, 5 inquis,

Omnino versus? Aio. Peream male, si non
Optimum erat: verum nequeo dormire. Ter uncti
Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto;
Irriguumque mero sub noctem corpus habento.
Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude
Caesaris invicti res dicere; multa laborum
Praemia laturus. Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis
Agmina, nec fracta pereuntes cuspide Gallos,
Aut labentis equo describat vulnera Parthi.
Attamen et iustum poteras, et scribere fortem;

10

15

Scipiadam ut sapiens Lucilius. Haud mihi deero, Quum res ipsa feret. Nisi dextro tempore, Flacci Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem: 20 Cui male si palpere, recalcitret undique tutus. Quanto rectius hoc, quam tristi laedere versu Pantolabum scurram, Nomentanumque nepotem: Quum sibi quisque timet; quamquam est intactus, et odit.

Quid faciam? saltat Milonius, ut simul icto 25 Accessit fervor capiti, numerusque lucernis. Castor gaudet equis; ovo prognatus eodem, Pugnis: quot capitum vivunt, totidem studiorum Millia. Me pedibus delectat claudere verba Lucili ritu, nostrûm melioris utroque.

30 Ille, velut fidis arcana sodalibus, olim

Credebat libris: neque, si male cesserat, umquam Decurrens alió; neque si bene: quo fit, ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella

Vita senis. Sequor hunc, Lucanus, an Appulus,

anceps:

35 Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus; Missus ad hoc, pulsis (vetus est ut fama) Sabellis; Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis; Sive quod Appula gens, seu quod Lucania bellum Incuteret violenta. Sed hic stylus haud petet ultro 40 Quemquam animantem; et me veluti custodiet ensis

Vagina tectus: quem cur destringere coner Tutus ab infestis latronibus? O pater, et rex lupiter, ut pereat positum robigine telum; Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille, 45 Qui me commorit, (melíus non tangere, clamo) Flebit, et insignis tota cantabitur Urbe.

Servius iratus leges minitatur, et urnam;
Canidia Albuti, quibus est inimica, venenum;
Grande malum Turius, si quid, se iudice, certoi

« PoprzedniaDalej »