Obrazy na stronie
PDF
ePub

VISITATIONIS B. MARIE VIRGINIS.

747 imbecillitatis est opus sed immense manifestatio potentie. Sic enim quod infirmum est dei, fortius est hominibus. Nam per infirmitatem mortis superavit superbos principes et potestates tenebrarum harum. Spoliansque inferos et resurgens destruxit tandem simulacra et omnem superbam ydolatriam. Nec minus. potentes tyrannos ydolatras deposuit de sedibus et regnis. atque clementes principes christianos sublimavit. Esurientes implevit bonis quod qui esuriunt et sitiunt justiciam illa gloria satiabuntur cujus nullum est fastidium. Ubi divites seculi evadent inanes. nam dormierunt somnum suum et nichil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Portans quoque ulnis filios israel id est videntes deum et salutem ab eo implorantes suscepit in summa recordatione clementie et misericordie. Et sicut locutus est patribus et patriarche abrahe promiserat suam piam benedictionem hanc nunc perfecit per virginem in uno semine suo. qui est Christus Jesus redemptor et salvator et idem verus eternaliter in secula seculorum. Amen. Tu autem domine miserere nostri. Re. nonum.2 Regalis stirps virginem ob sui pulchritudinem rex summus adamavit. Clandestinum connubium infans per matris uterum exultans revelavit. In tempore pasche Alleluya. Joseph noli metuere quod est in conjuge de spiritu manavit. Clandestinum connubium. Gloria patri et filio. Infans per matris. ◄ In3 quadragesima repetatur responsorium. sed in tempore paschali tunc psalmus. Te deum laudamus.

sus sacerdotalis. Ora pro nobis sancta dei genitrix. Ut digni efficia

[merged small][ocr errors][merged small]

748

In

mur promissionibus Christi. tempore pasche. Alleluya. In laudibus aña. Scandit montes aurora gratie, luce fulgens celestis glorie justis ferens solem justicie diem monstrat nove leticie. In tempore pasche Alleluya. cum sequentibus antiphonis. Ps. Dominus regnavit.an. In concursu matrum cum gaudio preco parvus carens eloquio servus regem noscens in utero puer infans colludit puero. ps. Jubilate. an. Senex plena celesti munere rorem fusum cernens in vellere flammam ignis rubum non urere jesse virgam clamat florescere. ps. Deus deus meus. aña. Salvatoris conceptus panditur virgo pura mater efficitur benedicta predigne dicitur in qua vite fructus exoritur. ps. Benedicite. añ. Mater pia plena virtutibus deurn laudat fervore spiritus ipsi psallens cum sacris vocibus quia respexit ancillam dominus. ps. Laudate dominum de celis. Capitulum Ego mater pulcre dilectionis. ut supra.

salutaris fulgens stella [Hymnus.

maris generans prolem veritatis solem mater bonorum clemens famulorum suscipe votum. Congratulamur et tuas conamur canere laudes que deo congaudes sed non condignis prevalemus ympnis dicere totum. Quam veterana traxit in montana gressu festina rosa matutina tibi jubilamus concelebramus hec tua festa. Vocem rachelis exaudi de celis que te nunc orat filiosque plorat potens regina gratia divina pellere mesta. O mediatrix orbis reparatrix laus angelorum salus infirmorum spes feminarum hostem animarum reprime sevum. Sit benedicta trinitas invicta per quam beata virgo coronata meruit frui fructus ventris

[blocks in formation]
[blocks in formation]

suo.

Re.

In tempore pasche. alleluya. an. Redemptor rex israel venit in virgine repletur elezabeth sacro spiramine prophetat puerulus in rerum ordine miranda fit novitas laus tibi domine. In tempore pasche. alleluya. ps. Benedictus. Oratio ut supra. Deus qui sacratissimam. Memoria ut contingit. Ad primam. añ. Scandit. ps. Deus in nomine tuo. añ. Gratias. ps. Quicumque vult. Jesu Christe.2 sus Qui de virgine. In tempore pasche. alleluya. Etiam ad horas. Ad terciam añ. In concursu. ps. Legem pone. Cap. Ego mater. ut supra. Re. Diffusa est gratia. ysus Specie tua. Oratio ut supra. Ad sextam an. Senex. ps. Defecit. Cap. Surge propera amica mea columba mea formosa mea veni jam enim hyems abiit et recessit flores apparuerunt in terra nostra tempus putationis advenit. Re. Specie tua.

sus

Adjuvabit eam. Oratio ut supra. Ad nonam aña. Mater pia. ps. Mirabilia Capitulum. Veni columba mea in foraminibus petre in caverna macerie ostende michi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis est et facies tua decora. Re. Adjuvabit eam.1 versus. Elegit eam deus. Oratio ut supra. Ad secundas vesperas. añ. Scandit. ps. Dixit dominus. Et ceteri psalmi de sancta maria cum ceteris antiphonis de laudibus. Cap. Ego mater. Re. Regalis stirps. Hymnus O salutaris. Elegit eam deus. añ. Exultat virgo virginum in deo salutari confortans semen abrahe gratia singulari quod patribus promissum est fide regulari verbum de celo missum est radio solari. In tempo: e pasche. alleluya. ps. Magnificat.

1 contingat: S2.

2 'cum all'a' add S2.

3 'etiam ad hor.' om. S2.

'cum all'a' add S2.

750

Completorium

Memoria ut contingit.
Memoria ut contingit.
ut supra post primas vesperas.
Admissam.

Officium Gaudeamus omnes in domino diem

festum celebrantes sub honore marie virginis de cujus visitatione gaudent angeli et collaudent filium dei. In tempore pasche. alleluya p Eructavit cor meum verbum bonum: Oratio.

dico ego opera mea regi. Deus qui sacratissimam virginem

mariam unigeniti tui matrem mutue consolationis gratia beatam elezabeth visitare fecisti. concede propicius nobis famulis tuis ut ex ejus visitationibus assidue consolemur. et a cunctis adversitatibus tuo munimine protegamur. Per eundem. Memoria ut contingit. Epistola. Lectio libri sapientie. Canticorum secundo. Ego flos campi et lilium convalli

um sicut lilium inter spinas. sic amica mea inter filias. Sicut malus inter ligna silvarum. sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desiderabam sedi. Et fructus ejus dulcis gutturi meo. Introduxit me rex in cellam vinariam ordinavit in me caritatem. En dilectus meus loquitur michi. Surge propera amica mea. columba mea. formosa mea et veni. Jam enim hyems transiit ymber abiit et recessit flores apparuerunt in terra nostra ficus protulit grossos suos. vinee florentes odorem dederunt. Surge propera amica meå. columba mea in foraminibus petre in caverna macerie ostende michi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis. Vox enim tua dulcis. et facies tua decora. Gradale. Benedicta et venerabilis. ut in commemoratione post festum trinitatis. Si in quadragesima evenerit. Tractus. Magnificat anima mea dominum deum patrem in excelsis. Et exultavit spiritus meus in deo Jesu

[blocks in formation]

VISITATIONIS B. MARIE VIRGINIS.

731

salutari meo. Quia paraclitus respexit humilitatem ancille sue ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Versus Dei ergo genitrix beata virgo maria intercede pro nobis. Vel ille sequens tractus dicatur si placet.sus Visitante me virgine maria visitat nos oriens ex alto. Versus Visitante te virgine maria. visitat nos deus in salutari suo. sus Visitante te virgine maria visionem speramus perpetuam. Visitatrix ergo nostra fac nos tantam videre gloriam. In tempore paschali. Alleluya. Versus Mater mirifica summa per gratiam dona multiplica ditans ecclesiam sacris virtutibus tollens dissidium. confer petentibus tuum presidium. ij. Alleluya. sus Surgens dominus et occurrens mulieribus etc. Ut in feria quinta ebdomade pasche. vel si placet ij. Alleluya. ut sequitur. Alleluya. sus Mariam matrem. Sic creditur Jesus salutasse. salve sancta parens, cum virginem visitavit a mortuis resurgens. Sequentia.

Celebremus in hac die festum

Quam

domus zacharie laudibus leticie. Contemplemur ibi gestum et de festo fiat festum jam domus ecclesie. Thema jam solennitatis copiose caritatis gratia recolitur. elezabeth beata senectute fecundata suscepisse scribitur. Orbis totus gratuletur corde toto veneretur dulcis visitatio. Compassivi cordis benignitas excessivi status humilitas sacra consolatio. In introitu marie prolem matrem prophetie spiritus illuminat. Confortata gemitum roborata debitum felix terminat.

parens

Ergo festi hanc auctricem lauda dei genitricem syon ex precordiis. Quicquid dicas de benigna minus est a laude digna debitis preconiis. Visitatrix in montanis visitatrix in his planis sis matris ecclesie. Medicina christiana quod non valet vis humana fiat dono gratie. Benedicta mulierum sydus maris lumen verum mestum consolare clerum, populum

752

iradia. Benedicto ventris tui fructu dona nobis frui sicque simus semper sui in perenni gloria. Amen. Evangelium secundum Lucam. In

in illo tempore exurgens maria abiit in montana cum festinatione in civitatem juda : et intravit in domum zacharie et salutavit elizabeth. Et factum est ut audivit salutationem marie elezabeth, exultavit infans in utero ejus. Et repleta est spiritu sancto elizabeth, et exclamavit voce magna et dixit. Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc michi ut veniat mater domini mei ad me. Ecce enim ut facta est vox salutationis tue in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo. beata que credidisti, quoniam perficientur in te ea que dicta sunt tibi a domino. Et ait maria Magnificat: anima mea dominum: Et exultavit spiritus meus in deo salutari meo. Credo in unum deum. Officium. Ave maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. In temporale paschali Alleluya. Secreta. Ecclesie tue quesumus domine

Et

oblationem propicius intuere et intercedente gloriosa virgine dei genitrice maria, unitatis ac pacis eidem semper dona concede. Per eundem dominum nostrum Jesum Christum filium tuum qui tecum. etc. Prefatio. Et te in visitatione. Communio. Beata viscera marie virginis que portaverunt eterni patris filium. In tempore pasche. Alleluya. PostOratio.

communio.

Deus qui mediante beata virgine

maria mundo succurristi perdito. ipsius gloriosis meritis et precibus intervenientibus concede placatus. ut ab ecclesie tue regno omni scandalorum perturbatione remota in tua semper pace tibi debite famuletur. Qui vivis et regnas cum deo patre in unitate spiritus sancti deus Per omnia secula seculorum. Amen.

APPENDIX III.

FESTA TRANSFIGURATIONIS ET NOMINIS JESU.

1

753

Festum transfigurationis domini celebratur octavo Idus augusti. Ad primas vesperas. antiphona. Assumpsit Jesus discipulos et ascendit in montem et transfiguratus est ante eos. ps. Laudate pueri. añ. Dum transiguraretur Jesus moyses et helyas cum domino loquentes discipulis apparuerunt. ps. Laudate dominum omnes gentes. an. Tunc petrus dixit ad Jesum domine si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum moysi unum : et helye unum. ps. Lauda anima mea. an. Adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos. ps. Laudate dominum quoniam. an. De qua vox insonuit. Hic est filius meus dilectus in quo michi complacui ipsum audite. ps. Lauda hierusaCapitulum.

lem.

[blocks in formation]

Salvatorem expectamus dominum Deus qui nos sacrum transfigura

nostrum Jesum Christum qui reformabit corpus humilitatis nostre configuratum corpori claritatis sue secundum operationem qua possit et subjicere sibi omnia. Re. Assumens Jesus petrum et jacobum et joannem fratrem ejus. In montem excelsum cum eis seorsum ascendit: ibi se transfigurans sue glorie claritatem eis ostendit. Ne videntes ejus passionem turbarentur: sed

fortiori soliditate firmarentur In montem. Gloria. In. hymnus.

[ocr errors][merged small][merged small]

tionis tue diem devotis hodie laudibus preire concedis: tribue nobis quesumus ad tue divinitatis contemplationem pertingere qui nostre humanitatis dignatus es fieri particeps. Qui vivis et regnas cum deo patre in unitate spiritus sancti deus Per omnia secula seculorum * amen. Memoria3 de martyribus sixto felicissimo agapito. Oratio. eus qui nos concedis sanctorum martyrum tuorum: sixti: felicissimi et agapiti natalicia colere da

De

2

6

pro 'patre' pie : S. 'seculorum' om. S. sub silentio' add S. "'et' add N.S.

« PoprzedniaDalej »