Obrazy na stronie
PDF
ePub

IN FESTO S. KATHERINE VIRGINIS.

subdenda rotarum machinamento virgo deum clamat celum tonat angelus astat. Ecce repentinam dant plebs roteque ruinam. y Tanquam caldeis quondam fornax babylonis. Ecce. Lec. viij. Postera autem die maxentius beatam katherinam sibi jubet presentari. Cui sic ait. Ne nos o malefica deceptrix amplius protrahas: quod vis e duobus elige: aut maturius diis offer libamina aut hodie capitali plecteris sententia. Cui virgo. Te inquit protrahere diutius tyranne non quero: fac quecunque animo cepisiti. Tunc tyrannus jussit eam extra portam decollari. Que cum ad locum passionis duceretur: elevatis in celum oculis dixit. Gratias tibi ago bone Jesu: qui me intra collegium ancillarum tuarum connumerare dignatus es. Obsecro ergo ut quicunque in laudem et gloriam nominis tui passionis mee memoriam egerit1: sive in exitu anime sue: aut in quacunque necessitate me invocaverit 2: celerem obtineant propitiationem. Re. Percussa gladio dat lac pro sanguine collo. Quam manus angelica sepelivit vertice syna. y Membris virgineis olei fluit unda salubris. Quam maLectio ix.

nus.

et necessitatibus te invocaverint.
optata presidia promitto de celis.
Facta ergo hac voce: Christi
virgo lacteam cervicem proten-
dens a spiculatore decollata est:
et lac pro sanguine effluxit. An-
geli quoque assumptum corpus
per altum aera subvehentes: in
monte synai deposuerunt. De
cujus sepulchro rivus olei inde-
ficienter manare videtur ad lau-
dem ipsius martyris et domini
nostri Jesu Christi. Re. O ma-
ter nostra.
Prosa Eterne virgo. ut in com-
muni unius virginis. ps. Te deum.

Jam Christo.

Specie tua. In laudibus añ. Passionem gloriose virginis

katherine devote plebs celebret fidelis que sui memores deo commendat meritis et juvat beneficiis. ps. Dominus regnavit. Añ. Post plurima supplicia martyr alma ad decollandum est ducta: ad celum manus oculos tendens 3 collum sub jugulo orans dat gloriam deo. pš. Jubilate. An. Expecto pro te gladium Jesu rex bone tu meum da paradiso spiritum et fac misericordiam meam agentibus memoram. ps. Deus deus meus. An. Vox de celis insonuit veni dilecta mea jam veni 5 intra in thalamum sponsi tui: quod postulas impetrasti pro quibus oras

Necdum orationem comple- salus erit. ps. Benedicite. Añ.

verat: et ecce vox ad eam de celo venit dicens. Veni dilecta mea veni: ecce tibi beatitudinis aperta est janua: et ne soliciteris de donis que postulas. Nam hiis qui passionein tuam celebraverint: et qui in periculis

1 egerint: W.S.
memoriam: W.S.

Quia devotis laudibus tui me-
moriam pie recolimus o beata
katherina ora pro nobis que-
sumus. ps. Laudate. Cap. Sa-
pientia. Hymnus. Jesu co-
rona virginum. y Adducentur
regi. In evange. an. Benedictus

2 invocaverint: W.S.
dil. mea jam veni' om. : S.

s tendentes: W.
in' om. W.

S. LINI PAPE.

727

dominus rex celestis qui per merita beate katherine virginis medelam languidis prestat sanitatis ipsius corporis oleo fideliter perunctis. ps. Benedictus. Oratio. Deus qui dedisti. Ad horas antiphone de laudibus. Cetera de communi cum oratione. Deus qui dedisti. Ad vesperas antiphone de laudibus cum psalmis ferialibus. Si festum fuerit duplex dicitur Responsorium. O mater nostra. sine prosa. In evang. an. Prudens et vigilans virgo qualis es cum sponso illo qui te elegit de mundo quam pulchra quam mirabilis quanta luce spectabilis intus syon juvenculas et hierusalem filias thalamo gaudens regio conjuncta dei filio. ps. Magnificat. Oratio Deus qui dedisti. Memoria de3 Lino papa et martyre. añ. Hic est vere. Gloria et honore. Oratio. Presta quesumus ut in

communi.

2

Sancti Lini pape et martyris. Lectio j. Passionem fratres charissimi beati et gloriosi lini pape omni mente celebremus: quia magnis est honorandus laudibus in ecclesia: qui fideliter Jesu Christi imitatus est vestigia. Ipse enim mundum pro celestis regis amore omnino contempsit: et Christo fide syncera adhesit 1: sed et corpus suum vitiis et concupiscentiis habuit crucifixum. Vestiebatur enim amore dei et calore Christi: quia mundus erat a dilectione mundi. Lec. ij. loriosus vero martyr iste papa linus eterna obtinuit

Glori

[ocr errors]

728

premia: quia in certamine ejus victoria Christus fuit et gloria. Ille autem de pena glorianter transivit ad coronam: persecutor ejus de brevi felicitate ad perpetuam raptus est penam. Et quia in ejus mente erat digna spirituisancto habitatio nulla adversus eum prevaluit furens emulorum persecutio. Lectio iij. oc autem solum attendebat. hostem vinceret et Christo placeret. Dominus autem ei gratie sue exhibuit beneficia et totum evacuavit quod implere disponebat adversariorum audacia. Miles Christi iste papa linus ita congratulabatur in sancta hominis conscientia : ut nunquam satiari ejus valuit dulcedine cujus desiderium semper habuit in mente. Cetera de communi unius martyris.

Sancti Saturnini martyris.

Deus qui nos beati [Oratio.

5

saturnini martyris tui concedis natalicio perfrui: ejus nos tribue meritis adjuvari. per dominum. Lectio j. Tempore quo maximianus augustus rediens de partibus affrice ad urbem romam volens placere diocliciano augusto: ut in nomine ejus termas solis edificaret: cepit in invidia christianorum omnes milites sive romanos ad afflictionem operis et laboris compellere: et per varia loca: alios ad lapides: alios ad arenam fodiendam damnavit. Tenti sunt ergo a militibus paganis ciriacus et sisinius diaconi ecclesie romane: ac perducti sunt ad tribunum exuperium. Quos

1 lucet: S.
2 inter: W.S.
'et Christo fi. syn. ad.' om. S.

'sancto' add: S. $ diocleciano: S.

Erat

729

suscipiens tribunus retrudit in custodia publica. Lectio ij. rat autem inter eos quidam senex saturninus nomine. Et quia senectute fuerat maceratus: ceperunt eum ad portandum adjuvare. Hoc cum viderent custodes fieri: quia ciriacus et sisinius sarcinas suas et alias adjuvante Christo portarent: mirati sunt et nunciaverunt tribuno exuperio. Tunc tribunus nunciavit maximiano dicens: quod cum hymnis et laudibus dei et omni veneratione Christo gloriam redderent. Lectio iij.

unc iratus maximianus tradidit eos laodicio1 prefecto. Atque laodicius jussit retrudi in carcerem senem saturninum atque sisinnium diaconem.

loadicio: S. (passim).

Et

730

veniebant ad eos multi gentiles et baptizabantur cum omni fiducia. Post dies vero quadraginta duos misit et exhibuit saturninum et sisinnium. Qui post di- ! versa supplicia depositi de eculeo: ducti sunt via numentana: miliario ab urbe roma plus minus! secundo: et ibi capite truncati migraverunt ad Christum. Quorum corpora collegit trason una cum beato johanne presbytero. sub die tertio kalendas decembris: regnante domino nostro Jesu Christo: cui est honor et gloria cum deo patre in unitate spiritussancti per omnia secula seculorum. Amen. Cetera de communi unius martyris cum oratione. Deus qui nos. etc.

2'deus' add: S.

Breviarium secundum morem et consuetudinem sancte ecclesie Eboracensis anglicane: ad laudem et gloriam sanctissime trini tatis: intemerate quoque genitricis dei virginis marie: totiusque hyerarchie celestis: Ipsiusque sacrosancte ecclesie Eboracensis cleri devotissimi reverentiam et honorem: Singulari cura ac diligentia impensisque Friderici egmundt bene revisum emendatumque: feliciter est explicitum. Impressum venetiis per Johannem hamman de Landoia dictum hertzog: limpidissimis: ut cernitis: caracteribus: Anno salutis post millesimum quaterque centesimum nonagesimo tertio. Kalendas madii.

[graphic][merged small][merged small]

APPENDICES.

VOL. II.

3 B

« PoprzedniaDalej »