Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quare ego

causâ esse, suis potius quam sibi parcendo, piè consulens, sic eos alloquitur. “ Congratulor quidem, o fidissimi principes et strenuissimi milites, vestræ militiæ et probitati, et gratias ago bonæ erga me vestræ voluntati. Sed absit à me, ut mei solius causâ, belli discrimen periculosè quidem omnes incurratis, qui me quamquam jure dominum, pauperem tamen et exulem regem vobis constituistis. Malo itaque sicut hactenus ubi ubi cum paucis, vel solus, exulare ; immo potius diligo mori, quam vos tot et tales mei solius causâ contingat quoquo modo periclitari. Impius enim et inhumanus est, qui cum Dei judicium nullo modo possit avertere, plures sui causâ conatur evertere. divinam super me sententiam pacificus, non belligerando, libenter amplectens, cum per os Sancti pontificis Aydani per martyrium ad cælestis gaudia regni me transiturum agnosco, quo ordine et tempore Cristus voluerit, vitam temporalem finire non recuso. Scriptum quippe est, “Constituit Dominus terminos ejus, qui præteriri non poterunt:" Unde poeta canit, “ Stat sua cuique dies.” Nemo diem mortis anticipare valet. Præterit et nullus, sed quâvis quis obit, dicitur esse suâ.” Videns autem exercitus Sanctissimi sui Regis et domini mentem à proposito revocari non posse, quin dissolvi cuperet et cum Cristo vivere, alto cordis vulnere sauciati unanimiter ejus genibus provolvuntur, talia dicentes, Sanctum cum fletibus orant. “O rex insignis, o regis nomine dignus, nobis indignis petimus nunc esto benignus. Nunquid nos ignavos aut degeneres aliquando repperisti? an apparuimus alicubi in conflictu bellico tardiores? hostium profecto cuneos securi, persæpe penetravimus. Liceat ergo nobis cum hostibus instantis certaminis inire conflictum, et in ore gladii perversæ ætatis rimari viscera ferro; si fortasse nobis in pugnâ sinistrè cesserit, melius est nobis mori in bello, quam apud vulgus domini desertores in proverbio cantitari. Si vero fugam inire delegeris, degenerabis. Si nos dereliqueris, nos tanquam rei majestatis proscriptione damnabimur. Nunc autem quia salva sunt tibi præmia tua, in hoc nostri petimus miserearis ne nos deseras."

Sanctus ad hæc. 66 O fidissimi milites, vestræ quidem probitati congratulor, quantum vos fortes in bello et strenuissimos persæpe reperi, et nichil est in vobis tarditatis aut ignaviæ quod possit aut debeat reprehendi. Sed vos hostis non persequitur. Ego sum causa discriminis. Expedit ergo ut unus moriatur pro populo, quàm ut populus tantæ multitudinis deleatur pro uno : præsertim cum mihi scierim mercedem plenam esse repositam, coronam scilicet martyrii, quam mihi reddet in instanti certamine justus judex. Quia igitur Dei providentia in sui dispositione non fallitur, Deus quod statuit de me, sine me deliberat ipse. Nolo ipsius voluntati aliquatenus contraire, sed per martyrium, ut providit, ad gaudia regni cælestis anhelo.” Hæc effatus Sanctissimus Rex, hujusmodi fudit orationem. “ Pater miseriarum et totius consolationis Deus, cujus Filius magni consilii angelus, cujus Spiritus in pressuris paraclitus, da mihi in tantæ angustiæ instantiâ meliorem eligere viam. Quia si bello conflixero, fundendi sanguinis coram te reus appareo. Si fugam iniero, et propriæ dignitati et parentum nobilitati degener appareo. Et hominibus fugiens displiceo, et Tibi dimi

cans.

Hæc et in hunc modum similia Deo confidens, tandem consilii sui anchorâ in Deo fixâ qualiter Deo placeret, nec hominibus displiceret, mentem subiit. Remittendumque in domos suas populum, bellumque importunius ad tempus suspendendum, seque secessum aliquod petiturum, primatibus priùs, deinde toti exercitui suggessit, hujusque consilii rationem exposuit dicens. “ Me solum ad perdendum quærit adversarius, quem si ab exercitu declinâsse audierit, furoris ejus impetus reprimetur, revertentemque exercitum non persequetur. Sed si me in revertentium comitatu esse didicerit, instabit atrocius, eritque è duobus unum ex necessitate eligendum, aut viriliter resistendi animositas, aut terga vertendi degenerositas. Terga ergo vertere non consuevimus; et ideo ecce seorsum ab exercitu declino, fido comitatus Tondhere Tylsii filio, comitisque mei Hunwaldi domum de nocte adeo; quem etiam mihi fidum credo, quia id me promeruisse recolo." Quibus dictis, athleta Cristi exercitum suum domum remisit, et cum uno tantum sibi caro milite, nomine Tondher Tylsii filio, in Gethlingum secessit ; domumque Hunwaldi sui ducis, cui etiam prædictum vicum et multa alia prædia donaverat, quem et ob hoc sibi fidum autumabat, pacem suis et vitam præoptando ut ante consueverat revisit, juxta verbum Domini ad discipulos suos dicentis, “ Si vos persecuti fuerint in unâ civitate, fugite in aliam ;” unde et Paulus ait, “ Date locum iræ.” Constitit igitur de illo manifestè, quia si pro populo suo mori noluisset, nequaquam eo dimisso proximam sui ducis Hunwaldi domum presertim inimicis circundatus solus adisset. Alias autem sui compos liberandus divertisset, si piâ caritate pro suis velut aries de grege electus solus occumbere non maluisset. Decrevit itaque vir beatissimus sic, vel ad modicum mortis protelare sententiam, cui tamen ferventissimus amor inerat, liberato populo pervenire citius ad coronam. Et bene sibi conscius, domum sui traditoris cum uno tantum milite imperterritus adiit; imitans illum qui mundum redempturus non invitus, sed spontè locum suæ passionis appetiit. " Qui enim," inquit Johannes, “ vult in Cristo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.” Felix itaque discipulus, felicem imitatus est magistrum, dum et magister ortum petiit quo traderetur, et discipulus domum in quâ moreretur. Constat igitur quia pro suis exemplo Domini libens mortem subierit ; cum patet quia sicut Dominus suâ sponte locum passionis adierit. Sed heu nusquam tuta fides. Nulla pestis efficacior est ad nocendum, quam familiaris inimicus. Hunwaldus regis inimicus erat, sed regem latebat. Dumque ei rex secretum suum committebat, ille proditionem in animo volvebat. Si quæris inimicandi causam, non extat alia nisi pura malitia. Nam eum rex in nullo unquam offenderat, sed ut dictum est, possessionibus ampliaverat. Nec aliunde ejus iram meruerat, nisi quod honoribus cumulaverat. Hunwaldus itaque quasi pacis filius, in interioris diversorii conclavi Sanctum Regem introducens, pacisque securitatem promittens, quieti se aptare commonuit. Et ne ipse quiescenti tumultus fieret, in aliam se officinam recepit: et velut inopinatè thesauro invento tripudians, moræ nesciens Berniciorum regem adiit, ipsique dominum suum Sanctum Regem Oswinum prodidit. O dolus et nequitia! O alterius Judæ perfidia! Pius namque rex domum Hunwaldi confidenter adiit, et eum nequissimus hospes interimendum adversario sceleratissimè tradidit. Quid facis Hunwalde proditor maligne ? Nunquid Deum non times, nec homines revereris? Numquid si Deus filium suum prodi permisit, proditio ei placuit ? Nonne tradendus traditori prædixit; “ Væ homini per quem filius hominis tradetur?" Quod sive gehennale non attendis, vel attendere te dissimulas, attende saltem quod in oculis hominum nil proditione sit abjectius, nil infestius, nil scelestius. Proditio scelus scele. rum, crimen criminum; legis transgressio, juris confusio; nequitiæ professio, malitiæ protestatio. Proditio, res gratiæ nescia, tam ejus cui fit, quam ejus in quem fit, tollit dilectionem. Quod si communis proditio talis est, domini proditio qualis est ? Si scelus scelerum est, socium vel vicinum prodere, dominum prodere quantum scelus est ? Jam tanti sceleris immanitas, sermonis excedit angustias. Jam sermo non explicat, quod usus ignorat. Quod si emolumentum ex proditione expectas, non comparet. Si enim prodis ut ditescas, fraudis tuæ muscipulâ caperis ; quia nunquam te tantis cumulabit honoribus hostis cui tradis, quantis jam cumulavit dominus quem tradis. ut placeas, falleris ; quia proditio facit ne ipsi placeas, cui placet proditio tua. Vitium proditionis non placet, nec proditione vitiosus placet, cui tamen actus proditionis placet. Nec est in hac re cui magis noceas, quam tibi ipsi, qui malitiæ insitæ stimulo prodis innocentiam, et per mortis intempestivæ compendium, domino regi acceleras martyrii gloriam, et nobis ejus obsequio mancipatis corporis ejus gratiosam præsentiam. Berniciorum itaque rex crudelis ad verbum proditionis exultans, et labiis proditorem Hunwaldum honorans, intempestæ noctis silentio

Si prodis Edelwinum domûs suæ procuratorem armato globatum milite direxit, Regem Oswinum Beatissimum teneri, et incontinenti ferro transfodi precibus imperio subnixis, sub debitæ fidei attestatione præcepit. Igitur Edelwinus in manu forti Hunwaldi domum clam ingressus, innocentem Regem Oswinum tenuit, eique sui domini et regis nephandi Oswi edictum exitiale innotuit. Preciosus vero agonista Dei primùm ex inopinati casûs eventu turbatus, sed statim viribus fidei comfortatus, et à turbatione expergefactus, in mortis imminentis necessitate consilium communicavit cum virtute, et necessitatem inevitabilem commutans in virtutem voluntariam, Cristi signo muniens pectus et linguam, misso spiculatori tale fertur dedisse responsum.

" Edictum regis tui pendet ex permissione Dei regis mei, nec est in permissionibus divinis aliquid vel injustum vel inordinatum. Et ideo licet innocentiæ mihi scius sum, nec fecerim teste conscientiâ et conscientiarum conscia......

CAP. IV.-Qualiter corpus Beatissimi Regis et Martyris Oswini

quinto idús Martii inventum sit.

Anno incarnationis Dominicæ sescentesimo quinquagesimo primo, gloriosus Deyrorum Rex Oswinus, proditione mediante, gladio trucidatus, sed innocentiâ promerente ad cælestia est translatus. Statimque ab his quorum officio discrimini patuit, delatus est ad ostium Tynæ fluminis, locum videlicet ab incolis regionis ob imminentis rupis securitatem ab hostibus celebriùs frequentatum, sed ob reverentiam gloriosæ Virgini Mariæ inibi exhibitam teneriùs amatum, ibique sepultus est in oratorio ejusdem virginis, quod constructum erat ad aquilonem fluminis. Et quia rudis natio illis temporibus, et illis in locis non multum efficiebatur circa sepulchrarum gloriam, reverendum corpus sarcophago lapideo impositum, in abdito sinu terræ reconditum est. Habitaque est in summo honore Regis illustris memoria, circa quos viguit in carne viventis, et diadema regium gerentis reverentia. Familiare quippe usuique est, ut ametur extinctus, qui amabatur vivus; veneretur in mortalitatis stolâ circundatus, qui reverentiâ colebatur, sacco nostræ corruptionis indutus. Porro fides Cristi quæ in Deyrorum regno floruit, Sancto Oswino regnante, et præsulante Sancto Aydano, versâ vice regum et præsule tractu temporis emarcuit. Nam genti prædictæ nunc fideles, nunc infideles principabantur; et juxta principum instituta, varia divinus cultus in subjectarum plebium studiis sensit dispendia. Tali occasione memoria Sancti Martyris Oswini obseleta, et penitùs deleta, funditùs ab hominum notitiâ evanuit. Jacuitque per multa annorum curricula gleba sancti corporis sub abjectiori cespite tumulata, et usque ad tempora Thostii Comitis et Ægelwini præsulis Dunelmi, incuriæ pariter et ignorantiæ neglectu, debità veneratione est fraudata. Erat autem Thostius Ducis Cantiæ Godwini filius, Comes Nord. thanymbrorum Sywardo Comiti succedens, non testamenti beneficio, sed Sancti Regis Ædwardi dono regio. Hujus itaque viri temporibus placuit divinæ pietati Sancti Martyris meritum sub modio ignorantiæ diutiùs absconditum, in lucem proferre, et candelabro ecclesiasticæ notitiæ imponere. Erat autem edituus quidam prædictæ ecclesiæ in quâ Sancti Regis et Martyris corpus humatum fuerit, nomine Edmundus, vir quidem religiosus et timoratus, monachili vitâ insignitus, et habitu ut legitur redimitus, Cristo et Sanctæ ejus Genetrici die ac nocte inibi devotus. Non erat de corpore alicujus monasterii, non titulo professionis, regulari disciplinâ astrictus; erat tamen, etsi non publico voto, voluntario quidem proposito in turbis monachus, in frequentiâ populi solitarius. Hic nocte quâdam cum post nocturnas vigilias in ecclesiâ taxatâ membra sopori dedisset, astitit ei vir quidam coloris vividi, et inexhausti vigoris, staturâ procerus, et cælesti fulgore nitidus. Quem diligenter intuens, et ob angelici vultûs magestatem quis esset interrogare non præsumens, vir angelicus sic eum alloquitur dicens, “ Frater Ædmunde, Ædmunde frater !” Cui Ædmundus cum omni reverentiâ respondit, " Quis es domine ?” " Ego sum,” inquit, “ Rex Oswinus proditione Hunwaldi Comitis mei ab Oswio rege detestandâ nece peremptus, qui in hac ecclesiâ jacio omnibus incognitus. Surgens igitur vade et dic pontifici Ægelwino, quatinus in hujus oratorii pavimento glebam corporis mei quærat; et inventum elevet, et decentius solito in eodem oratorio recollocet. Assis etiam et tu, cum pontifice quæsiturus.” Quibus dictis, disparuit. Expergefactus itaque Ædmundus, et de visione admodum lætificatus, residuum noctis vigil in orationum et gratiarum actione transegit; surgensque summo mane pontificem Ægelwinum concitus adiit, et visionis sanctæ seriem merâ veritate ei ex ordine retulit. Pontifex vero auditâ tantæ dignationis dulcedine, et ad credendum vehementius tractus, referentis notâ sanctitate, ineffabili gestiit gaudio, quia suo ministerio dignatus est reverendus Sanctus Rex et Martyr Oswinus levari a tumulo. Comitissa vero præfati Comitis uxor, devota Deo famula, mandavit fideli suo præsuli secretiùs, quatinus si Deo donante corporis Sancti Martyris eum invenire contingeret, quantulamcunque portionem inde pro benedictione reservaret, ut quia pro suo desiderio una cum aliis præsens esse non poterat, haberet saltem quod pro amore Sancti postmodum venerari

« PoprzedniaDalej »