Obrazy na stronie
PDF
ePub

non novit, Sanctus Oswaldus armatus, præfato Cædwalæ obvius in loco qui dicitur Deniseburna occurrit ; traditumque à Domino in manus suas fidei Cristianæ insectatorem credentiumque populatorem in ore gladii percussit: et non solum fratris Ænfridi successor Berniciorum, sed quasi Edwino avunculo suo ab intestato succedens, per novem annos utramque in unam Nordthanymbrorum gentem redigens, summâ cum æquitate rexit. Tandem post regum apostatarum, Osrici scilicet et Ænfridi, mortem elapso decennio, à Pendâ Merciorum rege pagano in loco qui Maresfeld dicitur, Sanctus Oswaldus discrimini patuit, et gladii animadversione ad cælestia regna translatus est; successitque ei in regnum frater ejus nothus Oswi juvenis, tricesimum jam agens annum, regnumque susceptum per annos duo de triginta laboriosissimè tenuit. Tempore autem quo Cædwala tyrannicâ clade vastavit, vel Sanctus Oswaldus regiâ æquitate tam Deyrorum quam Berniciorum gentem moderavit, Sanctus Oswinus exul agens, Cristianæ religionis pietatem juvenis excoluit; omnique morum nobilitate generosos natales ornavit. Erat enim virtute strenuus, mente senex, affatu humilis, sapientiâ sublimis ; quam pii cordis venerabatur continuata devotio : et, ut dicitur, mentis pariter et corporis integritatem Domino intus in animo consecrans, alterum se Joseph, et decorus aspectu et, castus, inter cives Ægyptios exhibuit. Observansque tempus congruum redeundi ad patriam, ecce tandem post actum in exilio decennium, audivit regem Oswaldum de medio in ore gladii sublatum, fratrumque ejus Oswi pro eo in regnum sublimatum : initoque cum suis consilio, Deyrorum provinciam revertitur, ibique cum summo honore ab omnibus suscipitur : parvoque temporis intervallo, principes primatesque regni illius convenerunt in unum, communicatoque unanimiter consilio, Beatum Oswinum hæreditarii juris successione Deyrorum dominum in regem sublimantes, regiâ purpurâ ornaverunt. Erat autem Sanctus Oswinus, ut refert Venerabilis Bæda presbiter, et aspectu venustus, et staturâ sublimis, et affatu jocundus, et moribus civilis, et manu omnibus nobilibus simul atque ignobilibus largus. Erat enim piissimus et omni suavitate conspicuus, atque ita inter divites et pauperes medius, ut pauperes illum quasi parem aspicerent ; divites vero quasi superiorem sibi divitem estimarent. Corpore integer, ingenio optimus, consilio magnus, opere sanctus. Unde contigit, ut ob regiam ejus et animi et vultûs meritorumque dignitatem ab omnibus diligeretur, et undique ad ejus ministerium de longinquis quoque provinciis, viri etiam nobilissimi concurrerent: summæque cultor religionis, provinciæ Deyrorum septem annis in maximâ rerum omnium affluentiâ, et ipse amabilis omnibus præfuit. Nec rerum terre

A 2

narum exuberantia, ut assolet, animum ejus abstractum illexit ; quia divitiis affluentibus cor non apponens, usum ex eis semper quæsivit, non luxum in eis. Cumque justæ legis moderamine subjectas regeret plebes, ipse Dominicâ lege regi et erudiri omni sollicitudine studebat. Terrenis

rebus ad votum affluens, sed cor non apponens, eâdem se humilitatis lineâ modificabat jam in regnum sublimatus, quâ consueverat exilio relegatus; et conditionem naturæ similem, et regii gradûs dissimilem semper attendens, hominem se hominibus bonis ac modestis, regem verò feris ac indomitis, in regimine exhibebat; et illorum modestiam præibat modestiâ, et horum feritatem feritate premebat; atque ad omnia spiritualis exercitii studii se accingebat, sed opibus misericordiæ diligentiùs se totum effundebat. O plenum pietate virum! diademate dignum! Eo tempore Nordthanymbrorum provinciam curâ pastorali regebat beatissimus Aidanus pontifex; quem Scottum genere, fide catholicum, Sanctus Rex Oswaldus in pontificium sullimaverat, ejusque prædicatione, divina gratia gentem non modicam ad Cristi fidem converterat. Hujus viri sanctissimi ex consuetudine officium erat, plebem sibi commissam non solum in ecclesiâ docere, sed etiam propter nascentis fidei teneritudinem provinciam circumeundo fidelium domos intrare, verbique divini semina pro captu singulorum in agro cordis eorum cominùs spargere. Hic itaque tantæ in commissum sibi gregem sollicitudinis vir ad Sanctum Deyrorum regem Oswinum ob religionis ejus fragrantiam venire sæpius, et apud eum manere, consuevit; ipsumque in bonis actibus perseverantem, ad meliora et perfectionis ulterioris summa proficere semper commonuit; et quia per martyrium ad cæleste regnum transiturus esset, Spiritu Sancto edoctus prædicebat. Siquidem rex illum ut virum sanctum suscipiens, verba vitæ prædicantem diligenter audiebat; et ut dilectissimo patri piè subditus, ad illius oris imperium etiam malè gesta si quando reprehendebatur, corrigere satagebat. Episcopus verò regis humilitate et obedientiâ nimium delectabatur; et cum illo sæpe de contemptu mundi, de cælestis vitæ dulcedine, de gloriâ Sanctorum, familiariter sermocinabatur. Rex autem verbi Dei nequaquam obliviosus auditor, sed studiosus operator effectus, secundum quod à bono magistro didicerat, omnium curam paternâ caritate gerens, pauperes et maximè peregrinos benignè recipiebat; esurientes alens, nudos vestiens, et omnibus ejus beneficia postulantibus hilariter impendens. Factaque est inter eos tanta mutuæ caritatis confederatio, ut Rex sanctum præsulem quasi Dei angelum haberet : ejusque monitis tanquam cælitùs mandatis obtemperaret. Pontifex vero Regem tanquam animæ ejus portionem diligeret; et nunc, si quid in rebus sæculi ut assolet éxcederet, quasi filium corriperet; nunc in rebus spiritualibus suspensum quasi socium sermonum dulcedine foveret et accenderet.

namque

CAP. II.-Qualiter Rex Sanctus à Sancto Aydano episcopo cor

reptus, verba illius in corde suo conservans, in spiritum humi

litatis ante pedes ejus solo tenus jacuit, ut veniam mereretur. Vitam namque suam omni virtutum honestate rex informaverat, et quæ in pauperibus rara, in divitibus vero nulla esse consuevit humilitas, in regiæ mentis penetrali domicilium sibi sanccierat. Sed quantum humilitas omnium virtutum mater et fundamentum esse cognoscitur, dicendum est cujns humilitatis vir iste fuerit, qui tot in se virtutes habuisse dicitur. Qui enim sine humilitate virtutes congregat, quasi in ventum pulverem portat. Ejus igitur inter cæteras virtutis et modestiæ, et, ut ita dicam, specialis benedictionis glorias, etiam maxima fertur fuisse humilitas, ut uno probare sat erit exemplo. Donaverat, inquit Venerabilis Bæda presbyter, Sanctus Rex Oswinus antistiti Aydano equum optimum, in quo ille quamvis ambulare solitus, vel amnium fluenta transire, vel si aliqua necessitas insisteret, viam peragere posset. Cui cum parvo interjecto tempore, pauper quidam elemosinam petens occurreret, desiliens ille præcepit equum ita ut erat stratus regaliter, pauperi dare. Erat enim multum misericors et cultor pauperum, ac velut pater mi

Hoc cum esset regi relatum, dicebat episcopo, cum fortè die quidam ingressuri essent ad prandium, “ Quid voluisti, domine antistes, equum regium quem te conveniebat habere proprium, pauperi dare? Num quid non habuimus equos viliores plurimos, vel alias species quæ ad pauperum dona sufficerent, quamvis illum ei non dares, quem tibi specialiter possidendum elegi?” Cui statim episcopus ; “ Qnid loqueris” inquit “ rex ? num tibi carior est ille filius equæ quam filius Dei ?” Quibus dictis, intrabant ad prandium, et episcopus quidem, residebat in loco suo. Porro rex venerat de venatu, et cæpit consistens ad focum calefieri cum ministris, et repentè inter calefaciendum recordans verbum quod dixerat illi episcopus, discinxit se gladio et dedit illum ministro, festinúsque accedens, ante pedes episcopi corruit, postulans ut sibi placatus esset, “quia nunquam” inquit 66 deinceps loquar de hoc aut judicabo, quid aut quantum de pecuniâ nostrâ filiis Dei tribuas." Quod videns episcopus multum pertimuit, ac statim exurgens levavit eum, promittens se multum illi esse placatum, dum modo ille residens ad epulas tristitiam deponeret; cumque rex jubente ac

serorum.

A 3

postulante episcopo lætitiam recepisset, cæpit è contra episcopus tristis usque ad lacrimarum profusionem effici. Quem cum presbiter suus linguâ patriâ, quam rex et domestici ejus non noverant, quare lacrimaretur interrogasset, “scio," inquit, quia non multo tempore victurus est rex. Nunquam enim ante hæc, vidi humilem regem, unde animadverto, illum citiùs ex hac vitâ rapiendum. Non enim digna est hæc gens, talem habere rectorem.Nec multo post, dira antistitis præsagia tristi regis funere completa sunt. Et certè superioris potestati inferiorem voluntariè subdi, æquitatis exigit stricta ratio. Æqualem nichilominus æquali non nunquam supponi, ulterioris justiciæ facit profectio. Sed superiorem inclinari inferiori, non facit nisi justiciæ consummatæ profectio. Unde creator superior inclinans se ad baptismum creaturæ inferioris, id ipsum expavescens ait, “ Sine modo, sic enim decet nos implere omnem justiciam,” sic videlicet humiliando se coram inferiori. Hujus justiciæ perfectionem Beatus Rex Oswinus edoctus non litteratoriâ professione sed Spiritûs paracliti unctione, regiæ majestatis oblitus, pedibusque pontificis advolutus, non solum effrenis gentis cui præerat feritatem suspendit in admiratione, sed etiam adultæ religionis patres, sui exemplo accendit ad humiliationem. Nec erant tunc temporis pontifices ut nunc, vel divitiarum affluentiâ insolenti, vel vestium preciosarum pomposo fastu, etiam divitibus secularibus præeminentes, sed pauperes spiritu, pauperes etiam facultatibus erant, et ideo contemtui facile patebant. Eratque eo virtuosius, eis reverentiam impendere.

CAP. III. Quomodo post multas persecutiones, cum ad ultimum

in bello, vel adversæ partis sanguinis effusione, vel suæ gentis detrimentum, pro regno terreno cernere horreret, ut cæleste regnum lucraretur, intuitu pacis in domum Hunwaldi cujusdam familiaris Comitis sui receptus, ab eodem Comite regi Oswi proditus, innocens interfectus est.

Multa sunt et alia humilitatis exempla, quâ decenter et abundanter illa Deo devota anima vernabat, sed annumerare longum est, videbiturque protractior in ejus commendatione mora ceteris virtutibus ejus damna laudis inferre. Præeminuit namque in eo æquâ proportione, vel elemosinarum largitio, misericordiam viri exercens; vel oppressis subveniendi compassio, caritatem exprimens ; vel subjectis parcendi dulcedo, pietatem promens ; vel rebellibus resistendi acredo, libertatem exercens. Igitur vigiliis, jejuniis, orationibus, insistens, et tot et tantis virtutum prærogativis insignitus egregius Rex Oswinus, ei adversarius suus Oswi Berniciorum, invidiæ de suis successibus fomitem ministravit. Doluit namque Oswi regnum, quod frater ejus ex integro possederat, per Beatum Oswinum divisum fuisse, et à ditionis suæ terminis, Deyrorum regnum sequestratum esse. Sanctus enim rex Oswaldus, cæso Cædwalâ, Berniciorum Deyrorumque nationes et populis et moribus distinctas, in unam convocans dominationem, de duobus unum fecerat regnum. Quam ob causam Oswi in suæ exhæredationis contumeliam redundare credebat Sancti Regis Oswini imperium, quod susceperat, equidem non quasi siiccessor Sancti Oswaldi, sed patris sui regis Osrici, qui, ut dictum est, hæreditario jure Deyrorum regno præerat, sed apostasiæ culpis exigentibus, regno vitâque pariter privatus fuerat. Hæc itaque causa invidiæ odiique principium fovit, sed aliis ex causis cumulus non modicus accrevit. Maloque cupiditatis suæ jam dictus tyrannus Oswi satisfaciens, callidis machinationibus, Sancto Regi Cswino insidias tendebat; ut dolo vel quoquomodo tentum morti traderet, regnique sui damna resarciret. Sanctus vero Oswinus, quia ab omnibus amabatur, ut erat amabilis valdè, insidiantis dolos præcavebat ; aliquando cogitatus malignos recogitandi solertiâ, aliquando ex consciorum consilii ipsius Oswi præmuniente gratiâ. Factumque est ut regnum quod septem annis in successuum gloriâ cum summâ pace possederat, duobus sequentibus annis minus quietè teneret.

Reverentia tamen Aydani episcopi, qui pacem inter reges conciliare satagebat, malitiam regis Berniciorum per septennium repressit, sed nullo sacri verbi ymbre ad plenum extinguere potuit. Quod quidem Sanctum Regem Oswinum non latuit, et ideo nunquam paci, quam rex Oswi similabat, se credidit. Videns itaque rex Oswi, quod simulatione suâ circumvenire non potuit Sancti Regis Oswini solertiam, indoluit, et odii venenum quo latenter nocere innocenti proposuit sed non potuit, evomere disposuit. Cum igitur draconis insidias nichil sibi prodesse persensit, leonis rugientis feritatem induit; et collectâ undecumque potuit infinitâ bellatorum multitudine, Beato Regi Oswino in manu forti occurrere, ipsumque nephandâ nece perimere anhelavit.

Præclarus itaque Deoque acceptus Rex Oswinus, sciens quod vim vi repellere, omnes leges omniaque jura permittant, suorum circundatus acie, loco qui Wilfaresdun* dicitur, ei obvius venit. Sanctissimus autem Rex Oswinus, videns suos cuin adversariis unanimiter volentes non solùm contendere, verùm etiam rege paratos occumbere, volvens in animo discriminis horrendum facinus, seque solum homicidii hinc inde passim committendi in

pro suo

* See the brief topographical notice appended to the preface.

« PoprzedniaDalej »