Obrazy na stronie
PDF
ePub

Unde ad indignationem motus non modicam, Anglorum rex ferocissimus, congregato exercitu, venit ad Novum Castellum, quod super Tynam fluvium situm est. Scotti quippe universam Nordthaymbrorum provinciam vastando peragrantes, Dunelmum venerant; et cum non esset qui resisteret, non pepercit oculus eorum ulli sexui vel conditioni: sed audientes regem Angliæ adventare, fugæ præsidio animas suas satagebant salvare. Rex itaque ut dictum est, videns mala quæ suæ genti intulerant, vehementius indoluit, et eos insequi otius properavit. Naves vero numero quinquaginta quas apud Occiduos Anglos triticeis mercibus onustas, Scotiam dirigi præceperat, in brevi in ostio Tynæ fluminis applicuerunt. Viri autem qui navibus inerant, quia rege proficiscente non erat qui eos cohiberet, regionem prædando percurrunt; nec rebus in præsidio Sancti Regis et Martyris Oswini depositis parcunt. Quædam quippe vetula, quæ gressus aniles baculo sustentabat, telam modicam texuerat, et omnem spem annuæ exhibitionis sibi in eâ constituerat. Hanc ei nauticus prædo de manibus ereptam abstulit, et navi secum intulit. Quæ flens et ejulans, ob reverentiam Sancti Patroni sui Oswini, sibi reddi telam suam multâ prece et miserabilibus lacrimis rogavit; sed eam et patronum prædo superbus despexit. Illa verò monasterium Sancti Martyris quo potuit annisu pervenit, et ibi Sanctum importunitate anili petiit, quæsivit, pulsavit, quatinus telam sibi redderet ; et de cætero ei vindictam, ut hosti, retribuet commendavit. Deus autem, qui viduarum lacrimas non despicit, sed ab earum maxillâ dixit eas conscendere, meritis Sancti Martyris exaudivit lacrimosos vetulæ singultus. In crastino itaque, flante vento secundo, nautæ Coket perveniunt, videlicet insulam modicam, à Tynemudthâ quasi viginti milibus distantem. Quæ insula Coket fluminis ostio præjacens, ab eodem nomen accepit. Res mira, et meritis Sancti Regis et Martyris Oswini attribuenda: In summâ tranquillitate aeris cœperunt naves universæ in scopulos offendentes, sese invicem collidere, et fluctus absque ventorum turbine jam jam sævientes cœperunt nautas summergere, et omnes ferè absorbere. Et eodem die non solum corpora mortuorum, sed etiam omnia quæ rapuerant, infra fines de Tynemudthâ jactu maris ad idem litus revecta sunt. Incolæ tandem provinciæ qui ob Scottorum vel ob Normannorum occursus, declinando latuerant in terrarum seu silvarum abditis, securitate qualicumque receptâ, egrediuntur ;. et per litora casu dispersi, reperiunt omnia quæ amiserant. Nullo itaque nisi quod suum erat præsumente, prædo qui vetulæ telam diripuerat, in sabulo complexus ipsam telam, tam diù jacuit, donec ipsa vetula licet tardior adveniret. Quam lætior et alacrior tollens, insultavit mortuo prædoni dicens ; " Hesterno die rogavi

te, o hominum crudelissime, et non audisti me: rogavi Dominum et Patronum meum, et audivit me. Ecce enim nesciens reddis, quam sciens rapuisti, telam meam ; et quas vivus meruisti, mortuus luis pœnas gehennales, ipso Sancto jubente, quem in me contempsisti." Sic sic non nunquam mirabilius Sancti pulsantibus aperiunt, cum aures avertere à desiderio pauperum estimantur. Heri importunis singultibus pulsavit vetula, et dissimulavit Sanctus Oswinus. Hodie desperatæ pauperi reddita est tela, et cæteris omnibus quæ perdiderant ; et gloriosè magnificatus est, qui tam mirabilia operatus est. Per totam quippe provinciam, rege peracto negotio redeunte, celebri sermone vulgatum est verbum istud, et regi et omnibus primoribus ejus, Martyrque in condignâ reverentiâ habitus est.

CAP. XI.-Qualiter die translationis ejus de veteri in novam ecclesiam, equus cujusdam hominis de scopulo in scopulum lapsus, non solum mirabiliter de immanissimo, quod subtererat, præcipitio salvatus, verum etiam mirabiliùs, ut erat pedes vinctus, sursum sit revocatus.

Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo decimo, temporibus Henrici regis Angliæ præcellentissimi, filii regis Willelmi, qui Anglos Normannis in manu forti subdidit, dominus Ricardus, abbas ecclesiæ Sancti Albani Anglorum prothomartyris, preciosas Beatissimi Regis et Martyris Oswini reliquias, cum magno cleri tripudio in novam Sanctæ Mariæ transtulit ecclesiam de Tynemudthâ, ab ecclesiolâ ejusdem Virginis, in quâ corpus ejus sanctissimum inventum est; et de veteri feretro, quo diu continebatur, in novum honorabiliter sublimatum est, terciâ decimâ kalendarum Septembrium, die quâ et passus est. Interfuere etiam hujus jocundæ festivitatis jam duplicatis ut ita dixerim gaudiis, Ranulfus Dunelmensis Episcopus, dominus Hugo abbas Salesberiensis, non sine religiosâ monachorum vel clericorum multitudine. Quantum autem promiscui sexûs ac diversæ ætatis populum, ad tantæ solemnitatis celebrationem famosa Beati Martyris gloria invitaverit, invitatos de diversis partibus congregaverit, parvitas nostra referre non sufficit. Ut enim Sancti Martyris merita gloriosa tunc etiam ex solito propalarentur, non sine divino nutu tot ac tantorum testimonia hominum affuisse credendum est. In quorum omnium fermè præsentiâ divinitùs declaratum est, quænam sint apud Dominum ejus merita, cur ipsâ die celebrantur festa duplicia. Cum enim jam dicti patres illud summæ devotionis et pietatis studio officium exultantibus animis peregissent, celebratisque missarum solemniis, plebs

gratulabunda ad mansionem quisque suam reverti haberent, hujusmodi miraculum contigit fieri, à nobis utcunque referendum. Quidam igitur indigena, qui et ipse ad festivitatem devotissimus advenerat, domum rediturus, properat, ad locum præter monasterium scilicet, est enim ibi planities herbis admodum vel flosculis læta, ubi equum suum cum aliis pascentem dimiserat, eidemque anteriores pedes (ut moris est) torti viminibus ne longius diverteret, firmiter præpedierat. Equus vero dum uberiores herbas detonsis prioribus quasi fugientes decerpendo avidè prosequitur, subito ruit de scopulo. Ruit inquam sed eruitur, sed de ruinâ non læditur. O mirum miraculum! Neque enim aminal illud non solum aliquid pertulerat læsionis, verum etiam securum gratos quos indoctè quæsierat pastus, supra quoddam ipsius scopuli labium in mare protensum, carpebat. Quem cum dominus ejus inter alios pascentem minimè repperisset, stat attonitus; ac diligentiùs huc illucque requirens oculis, timet ne fortè dum colligatis pedibus ad inferius prospecta malè descenderet pascua, lapsus ad ima perisset. Sunt namque ibi, ut nescientibus loquar, scopuli altissimi, horribiliter ruinosi et ardui. Accedit igitur, et ad infima tremebundus et anxius speculator despiciens, videt equum super molem quandam ut præmisi stantem, et nullam omnino tantæ ruinæ passum læsionem. Quo viso, miratur vehementer et dolet, videns enim quadrupedem suum procul à se in immani præcipitio sepositum, rehabendi penitùs humanum desperat auxilium. Mox igitur rediens, ad se vir talia fatur. "Deus omnipotens, quia tui solius est omnia posse, redde mihi equum, restitue mihi jumentum meum." Et conversus ad monasterium, vociferans hæc dicebat; "Sancte Oswine, Martyr Dei preciose, succurre mihi hodie, et meritorum tuorum suffragiis, equum meum ab imis revoca, à periculo mortis imminentis libera. Tu siquidem, Beate Martyr, eum meritò habes reddere, a te illum requiro, quem ad limina tua ob honorem geminatæ lætitiæ sollennitatis devotus adduxeram. Fac igitur et extrahe potentialiter sursum, quem constat tuis meritis inter pendentes scopulos mirabiliter esse retentum. Alioquin, tristis hodie vado, jam non amplius, quod tuâ pace dixerim, ad tua festa regressurus, nec electum Dei te Martyrem deinceps professurus." Нес autem illo simpliciter prosequente, videntibus multis qui audito eo illuc accurrerant, et equo funibus injectis frustra subveni nitebantur, equus ille nescio quo indicibili modo vel ordine, ut erat vinctus pedes, ad superiora revocatus, et domino suo illæsus redditus est. Quo recepto, laudes et gratiæ Deo Sanctoque Martyri ab universis multiplicantur.

CAP. XII.-De subitâ ægritudine cujusdam famuli, quam ex præsumptione meruerat; qualiter ab eâ per ejus merita sit sa

natus.

Est etiam aliud laudabile miraculum, quod eodem referente, in quo vel de quo tunc per Beatum Regem et Martyrem Oswinum factum est, verum esse dicimus. Posterâ namque festivitatis translationis die, venientes duo famuli ad locum ubi in antiquâ Sanctus pausaverat ecclesiolâ de Tynemudtha, jubente edituo et cooperante, quasdam ligneas columnas asportare debebant, quæ preciosæ margarita dulce pondus sustentaverant. Cumque Frater ille et famulus, qui natu major esse videbatur, suppliciter orâssent, quatinus id operis dignè et absque laboris gravamine perficere possent, accedunt; genua flectentes, et pro Martyre loco ipsi reverentiam exhibentes. Alter vero famulus indiscretè agens, ut assolet illa ætas, erat enim junior, quemadmodum alii fecerant, supplicare ac humiliter eos coadjuvare neglexit. Arrepto itaque ligno terræque altius infosso, præsumens de vigore proprio irreverenter jocabatur, et satis incassum abstrahere luctando conabatur. Nec mora: præsumptionis suæ percellitur pœnâ, subitâ enim valitudine tactus, corruit in terram, dicens se ad mortem infirmari, nec jam amplius posse operari. Et adiciens astantibus loqui, " merito," inquit, "hoc patior, utpote præsumptor insulsus, nullumque Sancto Martyri honorem deferens. Unde fit, ut tanquam malleo frontem percussus à capite usque ad pedes, totum corpus miserabilis doleam. Sed orate quæso mihi, supplicantes Deo et Sancto Martyri ejus Oswino, ut insipientiæ meæ venia, et corpori sanitas tribuatur." Fratribus itaque pro eo Deum et gloriosum Martyrem deprecantibus, homo ille paterno correctus flagello cum lacrimis pœnitens, ipsâ die sanatus est, et cum aliis operans opus incœptum alacriter exegit.

CAP. XIII.-Quomodo quædam femina Dunelmi officia omnium membrorum dextræ partis per eum receperit, quæ ex diutiná infirmitate prius amiserat.

Sequenti vero anno, quædam femina, quæ in Dunelmi civitate multis annorum curriculis mansisse, et ab omnium dexteræ partis membrorum officio destitutam fuisse dinoscitur, meritis Sancti Regis et Martyris Oswini ab infirmitate suâ tali ordine liberata est. Licet enim oculos satis vegetos ac clarè videntes habere videretur, unius tamen lumine omnino privata, nichil inde

secura esset.

per decem et septem annos viderat. Manûs quoque valitudinem adeo perdiderat, ut nec digitos extendere posset, nec pugni ejusdem vola à molestiâ unguium eam miserabiliter perforantium Nec jam solùm non auxiliabatur corpori suo manus illa præmortua, verum etiam sibimet ipsi graviter nocebat. Pede nichilominus arefacto ac deformiter recurvato, ita toto corpore mulier hæc inutilis facta erat, ut nequaquam sola se de loco movere, nusquam nisi baculis sustentantibus progredi posset. Quâdam igiter nocte post solitas preces lacrimasque Domino fusas, in lecto suo dormitanti, quidam miræ pulchritudinis homo purpuram vestesque regias indutus, prout sibi videbatur, astitit dicens. 66 Surge mulier, mane facto, et ad villam usque, quæ Tynemudtha dicitur, quomodo poteris pervenire labora. Übi in ecclesiâ Beatæ Virginis Mariæ requiescit Sanctus Rex et Martyr Oswinus, cujus venerandæ passionis et translationis festa post tres ebdomadas annuâ devotione reiterandæ sunt. Ibique meritis ac precibus ejusdem Deo digni Martyris habes sanari, nisi credere et ad festum venire tardaveris." Nec plura locutus, disparuit. Evigilans itaque femina, et ob hujusmodi vocem exhilarata, utpote recuperandæ salutis cupida, orto sole facta est omnis moræ nescia. Cumque bacillis innixa vultu cernuo, illo suo more repere potius quam procedere pararet, ilico divinitus ut fatendum est adjuta, solito se alacriorem, et ad pergendum firmiorem fuisse asserebat. Nequaquam tamen ad præfatum monasterium, quod non multo plus duodecim miliariis a Dunelmo civitate distat, ante tres septimanas incommodi nimietate detenta, pervenisse valuit. Cumqe vix peracto itinere ad Tynam fluvium pervenisset, vidit hominem in litorali naviculâ residentem, et tanquam eam diligenter ibi præstolantem. Qui dicit illi. "Visne hac transire ?" Cui illa, "volo" inquit, "ac supplex id deposco." Et accedens, intrat lembum et transeunt. Quæ cum audisset Beatissimi Regis et Martyris Oswini solemitatem in crastino die esse celebrandam, non mediocriter gavisa ad monasterium properat. Et ne à multitudine hominum, gratiâ festivitatis eo undicumque affluentium, premeretur vel inquietaretur, factâ oratione ad sepulchrum Sancti Martyris, prudenti consilio secessit in locellum quendam ecclesiæ; ibique separatim orationi vacans, et Dei misericordiam cum silentio expectans, suspiriis ab imo pectore ductis, plorabat, geminas tendens ad sydera palmas. Populus autem innumerabilis circumastabat, et Domino supplicabat, ut eam sui Martyris precibus et meritis sanare dignaretur. Quid moror in multis. Tempore jam vespertino propinquante, cœpit mulier sanitatem recipere. Mox ergo Dei virtute mirabili mirabiliter operante, corpus diu contractum ossibus et nervis perditam vim recipientibus, mirum

« PoprzedniaDalej »