Obrazy na stronie
PDF
ePub

modio recluserunt. Porro ne nos consimili impetiti crimine, damnationis justæ percellamur sententiâ, si tacuerimus quæ vidimus, vel quæ veridico relatu audivimus Sancti miracula, ecce in unum corpus colligimus, tam quæ scripta sunt ante nos, quam quae scripsimus nos, Sancti Regis signa: ut sicut è speculo non nunquam representatur prius minimè visa imago, sic ex mirabilibus per Sanctum immutatis innotescat Sancti meritum, nullius scripturæ beneficio plenè ad nos devolutum. Multa quippe et magna celebri laude digna meruit, qui multa et inaudita laudabilia cotidiè facit. Sancti Melchisedech frequens est in prophetis mentio, et sanctis sacerdotibus proponitur ordinis forma, cujus vita nullo legitur calamo exarata; et qui morum est disciplina, de moribus ejus nulla est instituta disciplina. In nullo tamen derogat ejus auctoritati raritas scripti, cum Deus Pater juraverit dicens Filio, "Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech." Magnus quippe fuit, cujus ordo ordinis Cristi forma fuit, et in ordinis observantiâ omnibus antiquis patribus prælatus est, qui omnibus Sanctis in Cristo præpositus est imitandus. Sic magnus est et laudabilis nimis, cujus meritum etsi dispendia laudis senserit antiquorum silentio, experimento sui tamen exhibet, efficaci signorum et prodigorum eloquio. Igitur lectorem monemus, quatinus vitæ metiatur sullimitatem signorum innumerabilium celsitudine, et magis credat oculo signa videntis, quam calamo scribæ per neglectum incuriæ non nunquam vera dissimulantis. Oculus quippe si simplex fuerit, non poterit vel fingere quæ non viderit, reticere vera quæ viderit. Scriba verò qui in corde et corde locutus fuerit, quia inconstans est animo, mendax est in calami officio, vel invidus in silentio, vel utrumque in utroque, et ideo credendus est in neutro.

CAP. VI.-Incipiunt miracula quæ post revelationem sacri corporis ejus per eum facta memorantur. In primis, qualiter capilli ejus in igne probandæ virtutis suæ gratiâ positi, nichil corruptionis inde sustinuerint.

Cumque per universam Nordhanymbrorum provinciam revelandi Sancti corporis gloriosi Deyorum Regis et Martyris Oswini, in ecclesiâ beatæ Dei genetricis Sanctæ Virginis Mariæ de Tynemudtha fama percrebuisset, Thostiumque comitem ejusdem provinciæ, filium Godwini ducis Cantiæ, quomodo decentiùs id fieret, Ægelwinus Dunelmensis episcopus consuluisset, multi fidelium ad locum requietionis ejus festinantes, tanto spectaculo votis omnibus interesse cupiebant. Contigit autem ut Comitissa

præfati Comitis uxor, Judith nomine, pontifici ad ecclesiam jam properanti secreto mandaret, quatinus si, donante Deo, corpus Sancti Martyris eum invenire contingeret, quantulamcunque portionem inde pro benedictione reservaret, ut quia pro suo desiderio una cum aliis præsens esse non poterat, haberet saltem quod pro amore Sancti postmodum venerari potuisset. Venerabilis igitur Episcopus, cum sacratissimum corpus abluens ad caput pervenisset, devotæ petitionis Comitissæ non immemor, de capillis sancto vertici adhærentibus, piè præsumens, paucos accepit; quos eidem mulieri postea daturus, donec officium compleretur, devotissimè recollegit. Peracto itaque ministerio, Episcopus post psalmos et letanias Omnipotenti Deo gratias agens, populumque circumstantem benedicens, capillos sancti capitis, quod nunquam inpingnaverat peccatoris oleum, discessurus abstulit, quos Comitissæ nil aliud magnopere desideranti, adventumque suum hac de causâ sollicitè præstolanti, congaudens attulit. Quos summâ cum devotione et debitâ veneratione suscipiens, quantâ lætitiâ gestierit quantasque Deo gratias egerit, quantumque lacrimarum mulier devota præ gaudio fuderit, quis unquam mortalium linguâ seu calamo explicare poterit. quia juxta Pauli vocem, "Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentum," prædicta mulier capillos Sancti nullo loco conclusit, sed ignis purgatione prius probare disposuit, non ut in aliquo de ipsis dubitaret, sed ut Martyris meritum circumcirca per hoc latius...

Et

[ocr errors]

enim de talibus scriptum, "Et capillus de capite vestro non peribit." O benigna temeritas, et temeraria benignitas! Nec mora. Accensus est itaque copiosus ignis in atrio, et impositis ignito lateri capillis, ab omnibus unanimiter ad Deum devotè funditur oratio. Mira res. Nil quippe citius pilo ignis odore consumitur; et tamen immissus à fervente undique incendio pilus non læditur. O mira rerum conversio! Neque enim ignis deficiente materiâ frigescebat, sed potius injectâ lignorum congerie magis ac magis exardescebat. Quid ergo dicemus-capillum durioris substantiæ virtutem assumpsisse, an ignem suæ naturæ ardore caruisse? minimè. Sed qui tres pueros camino Babylonis sanos et incolumes incedere fecit, ipse fidelis sui merito capillos ab igne protexit. Comitissa quoque rei magnitudine perterrita, solo prosternitur; lacrimosisque singultibus Deum Sanctumque Martyrem diutius exorans, quandoque tremens erigitur. Represso itaque incendio, populus, qui convenerant, Omnipotentem Deum mirabilem in Sanctis suis prædicans, ad propria rediit. Venerabilis vero femina capillos Sancti Martyris de loco incendii sublatos, in novo locello quem ad hoc

B 2

præparaverat, dictante pontifice, honore condigno recondidit, et maximam venerationem jugiter exhibuit.

CAP. VII.-Quomodo quidam capellanus qui in turri ecclesiæ ejus jacere minus religiose præsumpsit, ejusdem præsumptionis pœnam mirabiliter in eodem loco præsensit.

Thostio Comiti prænominato fuit quidam capellanus, quem non singulariter unum, sed præ cæteris à secretis suis specialiter solum diligebat. Hic nonnunquam cum de more provinciæ instructa essent convivia apud Tynemudham, quia villula modica erat, et ad tot hominum genera, quæ Comitem comitabantur, suscipienda hospitio minus sufficiens, jussit sibi sterni lectum sub turri ecclesiæ in quâ Sancti Regis ac Martyris Oswini requiescebat reverentissimum corpus. Crapulatus itaque à vino revertens à curiâ Comitis in noctis crepusculo, sub turri jam dictâ ad venereos usus cum meretriculâ obscenè exercendos se accingebat; cum ecce in ecclesiâ concussio parietum facta est, ut incontinenti omnis ecclesiæ machina ruitura formidaretur. Erat autem tunc temporis ante sepulchrum Beati Martyris vir benè religiosus vigilans et orans, qui capellano, timens ne dormiens ruinâ jam imminente opprimeretur, accurrit, ut excitet eum a sommo, et ex insperato invenit ad commiscendum cum scorto jam paratum. Et execrans stuprum, mulierculam zelo Finees succensus ab ecclesiâ ejecit continuò, et presbiterum increpatione duriori quod nec Deum timeret nec homines revereretur, spiritu Danielis castigavit. Et statim cessavit omnis tempestas. In hoc tam stupendo facto innotuit Sanctus Rex et Martyr Oswinus, quantum sit justus quantumque misericors, qui ex justicia rigore totam ecclesiæ machinam, quasi ad ruinam concussit; sed ex misericordiæ lenitate, stupri flagitium ab operis executione prohibens, ruinam imminentem suspendit. autem Domini qui meretriculam ab ecclesiâ projecerat, postea Dunelmi monachus factus, hoc miraculum sæpius narrare consue

verat.

Vir

CAP. VIII.-De equo cujusdem militis in furiam verso, sed per pallam super feretrum ejus positam mirabiliter liberato.

Quodam tempore cum Rex ille victoriosissimus Willelmus, qui Normannis Angliam in manu forti subjugavit, cum exercitu valido a Scociâ reverteretur, circa locum qui nunc Novum

Castellum dicitur, quondam vero Moneccestre dicebatur, fixit tentoria super Tynam fluvium. Contigerat enim tunc temporis fluvium ipsum adeo esse dirivatum, ut transvadari nusquam posset, nec pontis qui modo cernitur, adminiculo pateret transitus. Hujus igitur necessitatis occasione, rex inibi nonnullam fecerat moram. Normanni vero de rapinâ vivere assueti, sibi et jumentis suis exhibitionem rapuerunt de locis circumjacentibus. Sed quia tantæ multitudini non sufficiebat paupertas loci, audientes apud Tynemudham depositam esse totius provintiæ substantiam, sub festinatione locum adeunt, ut inde rapiant sibi victui necessaria. Porro rex habebat tribunum militum Robertum nomine; cui fuerat multa turba indomabilium emissariorum. Hic cum vidisset eminus turrim ecclesiæ Beati Regis et Martyris Oswini, et de merito Sancti instructus esset a narrantibus, deferens Sancto, iter reflexit, inhibens omnibus suis ulterius procedere. Porro emissarii ejus eo nesciente, Tynemudham accelerantes, rapinis se onerant, et onusti anathemate ad exercitum regium reportant, et equis suis exinde apponunt ut comedant. Erat autem jam dicto Roberto equus carissimus, in quo residens, militaria exercere solebat, quotiens necessitas exigebat. Cui inter cæteros equos appositum est de rapinâ, ut comederet. Comedebant omnes avidè, quia fame diuturnâ præ ciborum penuriâ cruciabantur. Sed alii incontinenti moriebantur, alii in insaniam vertebantur. Insaniam namque diversis indiciis prodebant. Alii enim membra propriis dentibus sibi discerpebant; alii linguas sibi abscisas expuebant, et adpropinquantes quosque calce et morsu lædebant. Audiens ergo prædictus tribunus equum tam carum cum aliis in insaniam versum, indoluit; et causâ cognitâ, de pacandâ Sancti Martyris indignatione secum deliberavit. Pallam itaque quam habebat optimam sub omni celeritate Sancto destinavit, et super reverentissimum ejus corpus extendi præcepit. Mira res! Sub eodem momento quo palla sepulchro superposita est, et equus pristinæ sanitati restitutus est, et tribunus multimodâ lætitiâ repletus. Qui Sancti meritum prædicare non destitit, et rem gestam narrare omnibus, quibus nactâ oportunitate potuit, non tardavit.

CAP. IX.-Qualiter quidam miles de scopulis ruens cum equo, non solum vivus, sed etiam sanus inventus sit cum equo.

Aliud quoque miraculum prædicti Regis filii tempore contigit, quod ab eo in quo celebratum est, sæpius et pluribus narratum Direxerat rex Willelmus junior nonnunquam Nigellum de Albineio, magno et valido militum stipatum agmine, cum aliis

est.

B 3

magnatibus suis, ad ulsciscendas injurias à Scottis sibi irrogatas. Redeuntes ergo, peracto ad votum negotio, ad Novum Castellum, deficientibus cibariis quæ in sarcinis suis secum detulerant, cœperunt egere. Locus quippe ille et circumjacens regio diebus illis, quia raro colebatur habitatore, ciborum copiam minimè habebat; et parum quod habebat, in præsidio Sancti Regis et Martyris Oswini apud Tynemudham depositum, propter exercitûs regii vitandos incursus latebat. Porro Nigellus prædictus, licet esset miles strenuus, erat tamen rapinam execrans, vir humillimus et timore sancto plenissimus. Deficientibus itaque quæ emi possent vitæ necessariis, ingruente inediâ, invitus permisit suos Tynemudham descendere ut vitalia perquirerent. Quibus illo pervenientibus, servi Dei inibi habitantes, cum corpore Sancti Martyris occurrerunt, in portæ ipsius angustiâ; obsecrantes humilius, ut ob Sancti reverentiam parcerent Sancti deposito. Erat autem quidam miles dictus Nigellus de Wast in comitatu illorum qui ad prædandum descenderunt, vir quidem timoratus, et prædicto Nigello de Albincio propinquus et carissimus. Qui videns Sancti corpus adesse, Sancto deferens, ut erat militaribus instructus, animum prædandi deposuit, et equum in quo sedebat ab introitu portæ reflexit. Tendensque manus ad cælum, vovit se non gustaturum de prædâ illâ dum Sanctus ei ignoceret, quod illuc animo prædandi venisset. Est autem locus arctus et præcipitio immanissimo imminens: præcipitium vero ipsum occeano imminens, multis et magnis scopulis plenum, etiam visui terribile et horrendum est. Rediens autem aliquis de prædonibus de loco sancto oneratus raptu sacrilego, et festinans egredi per portam in quâ Nigellus ex transverso substiterat, ipsum cum equo sui oneris impetu impedit incautiùs, et præcipitavit miserabiliùs. Atteritur clipeus scopulis, hasta proicitur, eques ab equo disjungitur, et sabulo tandem uterque, diversis tamen in locis, suscipitur et operitur. Quid plura? Meritis Sancti Martyris cui venienti miles detulit, illæsus servatus est, et eques et equus ad Sancti gloriam. Et extractus de sabulo, sublato equo impositus, remeavit ad dominum incolumis; narrans cum summâ devotione, quæ in ipso mirabilia gesta sunt, meritis Sancti Regis et Martyris Oswini.

CAP. X.-Quomodo raptores navium, pacem ejus violantes, quæ vim abstulerunt, submersi retulerunt.

Contigit aliquando feritate Scottorum regem eorum cum rege Anglorum Willelmo præscripto, cognominato Flavo, discordare, et ab ejus dominatione se suamque gentem velle surripere.

« PoprzedniaDalej »