Obrazy na stronie
PDF
ePub

potuisset. Catervatim igitur de remotis partibus populi cum devoto episcopo ad locum veniunt sanctæ requietionis ; ibique concionante sub morosa devotione pontifice, universitas hominum qui aderat præsulis hortatu prostrata est in oratione, gratiamque inveniendi quibus animum quærendi preciosum thesaurum Deus dederat, unanimi rogant precamine. Surgente itaque populo ab oratione, ministri ad hoc deputati in oratorio ecclesiæ fodere satagunt ; et omne tempus à primâ usque ad horam sextam, in fodiendo alternatim transigunt, sed nichil proficiunt. Rimantur terræ viscera, et terræ commissa non reperiuntur pignora. Caperuntque pariter nonnulli cum summâ indignatione abire, qui cum summâ devotione convenerant. Porrò Ædmundus magis confusus de Sancti injuriâ, quam de propriâ contumeliâ, fidei facibus succensus, arrepto ligone inibi fodere cæpit, ubi foderant qui jam nichil reperientes discesserant. Cùmque iterato nisu ligonem fortiùs terræ incussisset, ferro tinnitum reddente in aliquod saxum offendisse se credidit; et ad spem meliorem lapidis repercussio fidelis viri animum confortavit. Et tunc spe refocillatâ incumbit operi cæpto vehementiùs, et ejecto pulvere à fossâ, sarcophagum lapideum invenit, in quo recondita erat margarita præfulgida. Fortè quia passim et indiscretè justi et injusti admittebantur ad cælestis secreti conspectionem, dilata est et reservata sancti corporis inventio, donec se absentarent qui irreverenter et injusti advenerant. Episcopus verò discedentibus impatientum turbis cum domesticis suis remanserat, ut rei finem videret sollicitus præstolator. Cum autem sarcophagum inventum respiceret, statim solo prosternitur ipse et paucitas fidelium qui aderant, et lacrimis præ gaudio abortis orantes intentiùs et prolixiùs, auxilium Divinitatis invitant et Sancti Martyris. Et accedentes propiùs revolvunt lapidem superpositum, et statim refertur omnis ecclesia miri odoris fragrantiâ, et omnes qui aderant tanta suavitas affecit, ut in paradysi deliciis se positos certissimè affirmarent. Videntes autem diu desideratum, et jam tandem inventum thesaurum super aurum et topazion preciosum, universi præ læticiæ magnitudine lacrimas lacrimis cumulabant, genua flectebant, gratias agebant, sed tangere sacratissimum corpus nullus præsumebat. Habitaque est aliquandiu de reverentiâ orta contentio inter clericos et laicos quis accederet ad tactum, dum unusquisque de meritis suis minus præsumens habeat se excusatum ; tandem unanimiter in episcopum intendunt, et ejus esse meriti pariter et officii, ut solus vel saltem prior tangat sanctum asserunt. Ille vero morosâ reluctatione se excusans quòd non semper præeminent aliis merito, qui prælati sunt officio, tandem victus importunitatis tædio, accedit ut tangat, et sullevet de sarcophago. Lavatur autem á

[ocr errors]

præsule corpus sacri sanguinis effusione Deo dicatum, et lotum primò mundissimis involvitur lintheis, deinde palliis preciosis ; et in mausoleo cum magno honore reconditum in eminentiori ecclesiæ loco collocatur. Lavacrum igitur, quo ablutum est corpus sanctissimum, in angulo oratorii ad aquilonem episcopo ex industriâ præcipiente transfusum est. Quod multis postea profuit, non solùm hominibus, sed etiam animalibus, variis morborum generibus laborantibus. Nam quotiens sontico vel interpolato morbo gravabatur vel hominum vel animalium natura, pulvis sacro lavachro conspersus, modico aquæ injectus, et à languente aquâ mediante haustus, citissimam conferebat sanitatem et collatam protractiùs conservabat. Facta est autem hæc inventio Sancti Regis et Martyris Oswini, anno à passione ejus quadringentesimo quarto decimo, videlicet anno incarnationis Dominicæ millesimo sexagesimo quinto, quinto idûs Martii. Et quia prædictus Comes Thostius interesse sanctæ inventioni in ditione suâ factæ noluit, eodem anno culpis suis exigentibus ab Anglorum regno expulsus, apud Baldewinum Flandrensem Comitem, cujus filiam sibi matrimonio copulaverat, exulavit. Et sequenti anno Haraldi regis Angliæ et fratris sui gladio cum Norreganorum rege Haraldo, in loco qui tunc Stanfordebrigge, nunc vero Pons Belli dicitur, de medio sublatus est. His ita gestis, episcopus Ægelwinus Comitissæ Judith non immemor, capillos sancti verticis apud sequestrum inter lavandum posuit, quos putredo non consumpserat, vetustas non corruperat, vermis denique in nullo læserat, et peracto convenienter translationis officio, secum ad Comitissam cum summâ reverentiâ detulit. Porro Sancti corpus utrum repertum sit totum corruptionis alienum, an carne putredinis debito consumptâ, ossium et capillorum integritas sit dignatione supernæ gratiæ reservata, non legitur, et ideo definiri nostro stilo non præsumitur. Capilli tamen sine dubio incorrupti, corpore in pulverem redacto, inveniri potuerunt. Vidimus quippe boni testimonii viros, qui vidisse se perhibuerunt corporibus mortuorum consumptis, capillos eorum incorruptos, de quorum tamen sanctitate nihil audierunt. Eapropter multò credibilius est, idem contigisse in Sancto de cujus gloriâ certissimè constat, licet de corporis ejus incorruptione non omnimodis constet. Igitur præpotens et devota femina, visis Sancti Regis capillis incorruptis, admirata est vehementiùs, sed devotiùs gavisa. Vidensque turbam non modicam, quæ pontificis iter comitata fuerat, et sanctorum capillorum indemnitatem audierat, voluit eos solidare in fide et Sancti Oswini devotione. Præcipiens itaque copiosum ignem accendi in medio aulæ regiæ, capillos lateri superpositos voraci flammæ injecit; sed flamma sanctis capillis nil molestiæ intulit. Quod videns veneranda Comitissa et plebs igni circunstans innumera, de Martyris merito certior est effecta, et in gratiarum prosecutione devotissimè revoluta. Thostio Comite proscripto, hæreditas ejus devoluta est ad fiscum regium. Subactâ vero Anglià Normannis, et Willelmo Normanorum duce in regem Anglorum consecrato, accepto tempore comitatus Nordhanymbrorum regis munificentiâ datus est Roberto de Mulbray, viro stematum longâ serie generoso, staturâ quidem procero, et militaris probitatis elegantiâ glorioso. "Hic coepit Sanctum Regem et Martyrem Oswinum eximiæ devotionis diligentiâ excolere, et ecclesiam in quâ sanctissimum ejus corpus requiescebat, quia infra ambitum castri ejus in Tynemudiha continebatur, fundorum et prædiorum copiâ ditavit, et viros monastici ordinis, de monasterio Sancti Albani Anglorum pro. thomartyris assumptos, inibi collocavit, qui nomine Priorum præfuerunt monasterium, in quo modò requiescit Sanctus Rex et Martyr Oswinus. Cujus tamen fundamenti initia, ut dicitur, Comes Thostius jecerat, å fundamentis ædificaverunt. Consummato vero monasterii novi ædificio, gloriosus Martyr ab antiquâ ecclesiâ, in quâ celebrato martyrio humatus fuerat, et ab Ægelwino præsule inventus, translatus est in monasterium novum, et scrinio novo tanto Martyri digno solemniter reconditus, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo tercio, decimo Kalendarum Septembrium, die vedelicet passionis ejus. Interfuerunt autem venerandæ translationi huic Dunelmensis episcopus Rannulfus, abbas monasterii Sancti Albani Ricardus, abbas Salesberiensis Hugo, et innumera promiscui sexûs et ætatis diversa multitudo, quæ de remotis et vicinis partibus ad diem convenerat, tracta celebrandæ translationis devotione. Jocundemur itaque in Domino dilectissimi, et iterata Sancti Regis et Martyris Oswini solemnia propensiori curâ celebremus. Omne tristiciæ proscribamus nubilum, ubi cuneus virtutum multiplicis instaurat leticiæ serenum. In sereno posita Martyris gloria, ad paradisi serenum suo invitat exemplo divitum milia. Non enim sanctitatis aggressus est viam, paupertatis coactus necessitate, vel, ut fieri assolet, ægritudinis invalitudine ; sed solâ creatoris gratis dilecti tractus contemplatione, vixit in purpurâ more David, pauper et dolens; pauper spiritu, divitiis et deliciis regiis affluebat ; sed dolens in spiritu, rebus affluentibus cor non apponebat. Quanto enim magis copiis affluebat, tanto minus desideriis effluebat. In medio circumstrepentis familiæ, quæ erat ei multa nimis, elongavit fugiens; et mansit mentis in solitudine, frequentatum subjectarum sibi plebium multitudine. Sicut regni dignitas exigebat, foris se agebat ; sed affectus suos intus regens, viriliter in humilitatis et paupertatis amore exercebat. Ad omnia spiritualis exercitii studia se accingebat, sed opibus misericordiæ diligentiùs se totum effundebat. Sua satagebat copia, miserorum supplere inopiam. Divitum quippe superflua, reputabat pauperum necessaria. Auctoritate officii regii credebat se plurimum debere his qui minimum poterant; plurimam exhibere justiciam his, qui gravabantur plurimum. In humilitatis regiæ commendatione Venerabilis Beda exemplum proposuit omnibus imitandum, sed à nullis regibus usque in hodiernum diem plenè executum. Humiliari quippe sub excellentioris imperio, debiti est exactio. Humiliari verò sub socialis fæderis officio, meriti est promotio. Humiliari tandem sub inferioris dignitatis obsequio, profectionis est consummatio. Hac perfectæ humilitatis gratiâ præditus enituit Sanctus Rex et Martyr Oswinus, qui pontificis Aydani provolvitur pedibus, in mediis primorum suorum agminibus supplicat pro veniâ, qui de culpâ trepidat non commissâ, et interrogationis suæ discretionem, redundare formidat in præsulis læsionem. Regiam magestatem pontificali dignitati prælatam esse novimus, tam ex spiritualis unctionis singulari sacramento, quam ex temporalis principatûs præcellenti dominio. Quæ tamen humiliavit se coram ordine inferiori, non in conclavi, sed in palatio ; non coram domesticis tantum, sed coram passim adstantibus multis tam servis quam liberis, tam ignotis quam cognitis. Horâ prandii non ollas carnium versat in animo, sed recogitat amariùs se lapsum in verbo, et otior procumbit ad satisfactionem, quam ad refectionem recumbit. Ciborum etiam ingurgitationem anticipat crapula lacrimarum, et prius scindit cor contritione, quam corpus farciat pastu lautiore. Videt et contremiscit Aydanus pontifex, et ad mensam residens usque ad lacrimarum suffusionem compungitur, ubi etiam de instante regis martyrio in spiritu edoce

Sicut lingua prædicantis arescit, et ab officio suo non nunquam deficit pro auditorum culpâ, sic et magestas justè præsidentis sæpius rapitur ab hac vitâ, pro morum inæqualitate quæ principatur in plebe subjectâ. Sic profectò, sic Sanctus Rex Oswinus, quia gens sua non meruit talem habere rectorem, gladio transfoditur invidorum, et ad Sanctorum transfertur consortia Angelorum. Nullus stilus vitæ ejus sanctissimæ seriem, sicut nec Sancti Melchisedech plenè texuit, vel dignè ut decuit, nisi Venerabilis Beda in Anglorum hystoriâ breviter magna perstringens, et multa constringit ; qui de Sancto non principaliter scribit, sed incidenter mentionem facit. De Sancti Melchisedech vitâ scriptura nec parum quid loquitur, et tamen crebram ejus mentionem faciens sanctissimum regem fuisse insinuando testatur. Sic etsi de vitâ Sancti Regis nostri parum scripturæ beneficio colligamus, invento ejus glorioso corpore

tur.

miraculorum celebratio innumera silenter allegat de meritorum ejus prærogativa. Pace Sanctorum Angliæ dixerim non est in eorum numero, qui crebriùs innovet signa, qui singulariùs inmutet mirabilia, qui districtior animadvertat in discolos, qui propicior bonos exaudiat et modestos. Res igitur et Martyr Oswine, nostris precibus aurem inclina serenissimæ clementiæ tuæ, et ad celebris inventionis tuæ gloriam reconciliationis gratiam hodie mereantur nostræ miseriæ. Passio tua sancta soli tibi concinnet æternitatis domicilium; inventio verò corporis, universæ nationi Anglicæ, tam incliti advocati diffundat patrocinium. Gaudeat Anglia et plenitudo ejus quod de se protulerit arborem in terris quidem secus decursus aquarum plantatam, et cimarum proceritate super cælos exaltatam. Gaudeant specialiter Deyri, qui regem suum in patronum suum commutaverunt, et de irâ Dei, ejus patrocinio erui meruerunt. Doleant Bernicii suo jugulo de medio sublatum humilitatis speculum, castitatis sacrarium, et triclinium caritatis. Discant pro malo bonum reddere, qui inventionis tempore propicium sentiunt pro meritorum exigentiâ, quem passionis articulo forantibus jaculis confoderunt, pro regis sui complendâ nequitiâ. Studeamus et nos cum Deyris gaudere, et cum Berniciis caveamus dolere; ut in omnibus agendis ejus patronam sentiamus clementiam, qui Domini Jhesu in nullis offendit voluntatem, largiente eodem Domino nostro Jhesu Cristo, cui est cum Patre et Spiritu Sancto sempiterna gloria. AMEN.

CAP. V.-Incipit præfatio de virtutibus et miraculis gloriosi et

Sanctissimi Regis Martyris Deyrorum Oswini, quæ post ejus corporis revelationem longè latèque divulgata sunt, et que in maximâ veneratione habentur.

Ordinaturus miracula quæ Deus per Sanctum Deyrorum Regem et Martyrum Oswinum innovavit, exordium instituo à veritatis voce quæ dixit, opera quæ Sanctus Rex facit, testimonium perhibent de illo. Et ideo licet ejus vita nec ut decuit, nec ut meruit, stili est in lucem prolata officio; signorum tamen, à sæculo inauditorum ad ejus tumbam jugis exhibitio, in nullo dissidens à vero, privilegiati meriti ejus est attestatio. Contigere quippe potest, ut signis post mortem non choruscet, qui virtutibus choruscabat adhuc vivens; sed aliquem post mortem clarere miraculis, qui in vitâ non claruit meritis, nec legitur nec creditur, Et igitur celebris signorum per Beatum Oswinum innovatio, antiquorum patrum non levis accusatio, qui vitam ejus meritorum radiis innumeris præfulgidam sub detestandi silentü

B

« PoprzedniaDalej »