Obrazy na stronie
PDF
ePub

prior Mailrocensi ecclesiæ, præpositi jure, sub eodem patre præfuit, sequens vero postmodum Lindisfarnensis ecclesiæ magnificus præsul enituit. His temporibus finito conflictu ac soluta contentione, quam Colmannus episcopus cum suis exercuit contra Wilfridum cæterosque catholicos viros, de observacione paschali, revertens patriam idem Colmannus adiit regem Oswium impetravitque ab eo ut præfatus vir venerandus, Abbas Eata, fratribus Lindisfarnensis ecclesiæ Abbatis jure præesset. Multum namque eundem Abbatem Eatan etiam Scotti venerabantur, eo quod esset, ut supra dictum est, unus de XII pueris Aidani episcopi. Suscipiens itaque sub cura sui regiminis sanctus Eata ecclesiam Lyndisfarnensem, omnem diligentiam spiritualium excubiarum eidem ecclesiæ, sicut et Mailrocensi, præbuit. Beatum quoque Cuthbertum, quem præpositum ecclesiæ Mailrocensis post obitum Deo dilecti sacerdotis Boisili fecerat, ad hanc ecclesiam transtulit; ejusque præposituram sub se disponendam illi commisit. Et inde, revoluto plurimorum annorum circulo, orta inter regem Egfridum et reverentissimum antistitem Wilfridum dissencione, pulsus est idem antistes a sede sui episcopatus; et duo in locum ejus substituti episcopi, qui Northanymbrorum genti præessent, Bosa, videlicet, qui Deirorum, et Eata præfatus abbas, qui Berniciorum provinciam gubernarent; hic in civitate Eboraci, ille in Hagustaldensi sive in Lindisfarnensi ecclesia cathedram habens episcopalem. Ordinati sunt autem sancti ac Deo amabiles viri Bosa et Eata Eboraci ab archiepiscopo Theodoro; qui eciam, post tres annos abscessionis Wilfridi, addidit horum numero duos antistites, Trumwyn ad provinciam Pictorum, tunc temporis Anglorum imperio subjectam, et Tunbertum ad ecclesiam Haugustaldensem; remanente Eata ad Lyndisfarnensem. Sed post triennium, pro culpa cujusdam inobedientiæ, depositus est Tunbertus; et loco ejus vir sanctissimus electus est Cuthbertus. Sed quoniam ipse plus Lindisfarnensi ecclesiæ, in qua conversatus fuerat, quam Haugustaldensi, dilexit præfici, placuit, ut Eata reverso ad sedem ecclesiæ Haugustaldensis, cui regendæ primo fuerat ordinatus, Cuthbertus ecclesiæ Lyndisfarnensis gubernacula susciperet. Redditus ergo cathedræ episcopali ecclesiæ Haugustaldensis venerabilis pater Eata, cum magno universorum gaudio suscipitur: exultantibus omnibus, ac Deo gracias agentibus, quod pastorem suum dilectissimum, quem tristes perdiderant, Dei providente gratia, iterum recipere meruissent. Jam vero, qualem se in episcopatu exhibuerit, nullis meæ parvitatis eloquiis explicari valet. Creber enim erat in oracionibus; oportunus et importunus in exhortacionibus ;

elemosinarum operibus intentus; disciplinis ecclesiasticis ex propositi voto redditus; et quæcumque per spiritum Sanctum agenda cognovit, sedulus ac devotus amministrare curavit. Cumque pius Dominus pios ejus labores æterna mercede remunerare decrevisset, tactus est morbo acerrimo interaneorum, quem medici discenteriam vocant. Quo per dies ingravescente, velut aurum per ignem examinatus, decocta omnium peccatorum rubigine, diem clausit extremum; ac regni cœlestis januas perpetuo victurus intravit, regnante domino nostro Jesu Christo; cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.

Sepultus vero est juxta sacrarium ecclesiæ præfatæ Haugustaldensis ad plagam meridianam, et parva capella lapidea supra tumulum ejus constructa est. De quo loco incertum habetur a quo translatus sit, ac infra ecclesiam in scrinio condigno honore collocatus. Attamen verisimile videtur illum translatum fuisse ab Alfredo filio Westuerum, presbitero Dunelmensis ecclesiæ, qui venerabiles ejus successores Accam et Alcmundum de terra levavit ac intra ecclesiam in feretris honorifice collocavit.

Qualiter prohibitus est Thomas Eboracensis Achiepis-
copus corpus Sancti Eate ad Eboracum transferre.

Anno ab incarnacione Domini MCXIII, pontificatum Eboracensis ecclesiæ nobiliter amministrante viro jocundæ memoriæ, Thoma secundo, adierunt ipsum Archiepiscopum quidam ex archidiaconibus et clericis ejusdem ecclesiæ, et quasi consulendo suggerebant provide ejus solicitudini, conquerentes inter se, et dicentes nimis injustum et indiscretum actum esse ecclesiæ Eboracensi, quod nullo sanctorum episcoporum suorum corporali præsentia honorata esset, sed omnes in aliis ecclesiis merito sanctitatis suæ ab omni populo sullimiter venerarentur. Adjecerunt autem justum esse, ut ipse Archiepiscopus omnium annisu se intromitteret, vel umum aliquem pastorum suorum antiquorum ad matrem ecclesiam revocare; ne omnimodo veneranda reliquiarum eorum præsentia orbata esse videretur. Et quoniam primus Archiontifex ejusdem ecclesiæ Paulinus, sed et succesores ejus que viri saneti, Wilfridus, scilicet, Ceadda, Johann illis, in quibu tur, ut de ill

[graphic]

pontificem, eo transferret; attestantes sufficere posse eidem ecclesiæ pignora reliquiarum sanctorum quatuor pontificum, quibus præter ipsum ipsa Haugustaldensis ecclesia magnifice polleret; nescio qua opinione ducti ut dicerent illum ecclesiæ Eboracensis extitisse antistitem, cum nec in historia Bedæ presbiteri nec in ullis gentis Anglorum cronicis hoc inveniatur. Annuit ergo eorum precibus importunis Archiepiscopus; et ordinavit ex eis, qui secum pergerent ad Hestoldesham, ad illud negotium, quod ei suggerebant, peragendum. Audientes autem hoc fratres ecclesiæ Haugustaldensis, valde tristes effecti sunt; et, de Domini misericordia tandem fiducia accepta, sanctum Eatan intentis precibus exorabant, ne locum quem vivens excoluerat, dilexerat, suaque sepultura locupletaverat, despiceret, desereret, suaque presencia viduaret. Adveniens itaque Archiepiscopus, comitantibus secum supradicti negotii instigatoribus, ad Hestoldesham, aliquantis diebus illic demoratus est. Ipsa autem nocte, qua transacta, venerabiles reliquias asportare disposuerant, in ipsa tempesta noctis quiete, Archiepiscopo sompno depresso, apparuit ei quidam vir veneranda specie, habituque pontificali circumamictus, et virgam pastoralem in manu gerens et terribiliter respiciens Archiepiscopum, sic allocutus est eum. "Quid est quod facere disponis? Venisti huc, ut me de loco quietis meæ ad alienam ecclesiam transferas; quod tibi a Domino jussum non est. Dico tibi quia poenas tuæ presumpcionis lues." Et elevans baculum, quem manu gestabat, percussit eum bis super humerum, et comminans ei vehementer disparuit. Expergefactus vero Archiepiscopus præ nimio timore exclamare cœpit ; omnesque clericos coram illo dormientes turbatis vocibus excitavit, pavensque et tremens, quid vidisset vel perpessus fuisset, eis retulit. Statimque, mane facto, misit propter fratres ecclesiæ; rogavitque eos pro se orare; voto se obligans quod nuncquam amplius vellet ecclesiam Haugustaldensem ullo suorum patronorum spoliare. Idem tres autem continuos dies in infirmitate detentus, quarta demum die convaluit; sicque, infecto negotio pro quo venerat, cum clericis suis Eboracum reversus

est.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »