Obrazy na stronie
PDF
ePub

SECTIO V.

2. De vitiis historia Livianæ.

6

Non est quod vel mireris, si in vastæ molis opere bonus quandoque dormitat Homerus, vel dissimiles, quos egregio inspersos reprendas corpore, nævos. Neque tamen audiendi, qui judicio aut inepto aut nimis moroso ducti omnia, etiam præclara, vituperare amant. Illorum numero, præter eos, qui Livii fidem veritatisque studium in dubium vo carunt, et jam supra IV. confutati sunt, habendus Caligula Imp., qui teste Suet. c. 34. Non 'minore livore ac malignitate, quam superbia sævitiaque, pæne adversus omnis ævi homines grassans, cogitavit de Homeri carminibus abolendis, atque Virgilii et T. Livii scripta et imagi'nes, paulum abfuit, quin ex omnibus bibliothecis 'amoverit: quorum alterum, ut nullius ingenii minimæque doctrinæ, alterum ut verbosum in historia negligentemque carpebat.' 42 Horum C. Asinius Pollio, vir clarissimus quidem belli pacisque artibus,43 sed asperi tetricique ingenii et perpetuus æqualium præstantissimorumque scriptorum obtrectator, qui, quamvis ipse dura, sicca, aspera et salebrosa oratione uteretur,44 Livio Patavinitatem ex] robravit.45 Qua criminatione quidam designari pu ant nimias Patavinorum laudes, alii odium in Gallos, alii orthographiæ insolentiam, 46 alii Pompeianarum partium studium, 47 alii redun

[blocks in formation]

id non proprium Patavinis, sed literarum e et i usum in permultis vocibus promiscuum fuisse antiquis scriptoribus, ex inscriptt., MSS., Gell. 10, 24. Quintil. 1, 4. et 7. Donato in Terent. Phorm. 1, 1. et aliis jam probavit Morhof. de Patavin. Livii c. 3. de quo libello v. sup. not. 1.

47 Livium et Patavinos earum partium, Asinium vero Pollionem Pompeianis adversum fuisse, docent Tac. Ann. 4, 34. Macrob. Sat. 1, 11. Vellei. 2, 63. Cf. Morhof. 1. 1. cap. 2.

dans et Asiaticum dicendi genus seu frigidam et elumbem prolixitatem, a Romana virilitate alienam, 48 alii aliud. Sed ex locis class. Quintil. 1, 5, 65. et 8, 1, 3. manifesto adparet, significari percgrinitatem aliquam in usu vocum Romanis insolentium aliove sensu captarum. Quod tamen vitium, si Livio fuit, ita latet, ut a nobis saltem hodie et in iis, qui supersunt, libris ejus vix ac ne vix quidem deprehendi possit. 49

Hujus generis judicibus nescio an adnumerandi sint, qui valde inprobarunt frequentem illam et adcuratam prodigiorum portentorumque enumerationem, qua sapienter abstinuisse Polybium jam Xiphil. (in Aug. p. 41. ed. H. Steph.) judicavit, quæque præcipua creditur causa fuisse, cur Gregorius M., propagandæ religionis Christianæ et superstitionis tollendæ studiosissimus, ex omnibus bibliothecis historias Livii curaverit amovendas. Fastidiremus utique talia legere in historicis nostri ævi, quo philosophia ct maxime physica veras rerum naturalium causas investigare nos docuit, et hujus generis errores exemit hominum animis. Sed non est, quod vitio vertantur antiquis rerum Romanarum auctoribus. Nam hi et placere cupiebant popularibus suis, qui omnes iram deorum prodigiis portendi piaculisque et supplicationibus avertendam esse putabant, (quibus opinionibus etiam sapientissimos fuisse inbutos, vel ex Ciceronis de divinatione libris intelligitur) et movebantur tum gravitate harum superstitionum, quæ magnam vim habebant in consilia publica rerumque gerendarum eventum, tum auctoritate antiquitatis monimentorumque veterum, e quibus tantum non omnia hauriebant, in primis fastorum et annalium pontificum, in quibus prodigia cum procurationibus

48 Fam Jo. Buherius de Patavin. Livii ita festive, licet maligne, dictam censebat, quia Patavinorum mulieres in Venerem frigidiores et severas moribus fuisse cognoverat ex Martial. 9, 17, et

Plin. Ep. 1, 14.

49 Hæc et Morhofi sententia fuit, qui illas aliasque conjecturas bene refutavit 1. 1.

diligenter erant consignata. Quod si vero Livius in his commemorandis modum excessit, minus certe peccasse videtur quam Polybius, qui semel tantum (3, 112.) brevem eorum mentionem fecit: nam ex historia Romana, quæ talia pæne silentio prætermittit, non adcurata percipietur cognitio morum, opinionum institutorumque hujus populi. Ipse Livius non male eam, quam sequutus est, rationem 1. XLIII. 13. defendit his verbis: Non sum nescius, 'ab eadem negligentia, qua nihil deos portendere 'vulgo nunc credunt' sc. homines, edocti a philosophis, deorum providentiam negantibus, neque 'nunciari admodum nulla prodigia in publicum, neque in annales referri. Ceterum et mihi, ve'tustas res scribenti, nescio quo pacto, antiquus fit 'animus; et quædam religio tenet, quæ illi pru'dentissimi viri publice suscipienda censuerint, ea pro dignis habere, quæ in meos annales referam.' Idem aliis locis recte judicat de prodigiis, v. c. 21, 62. 24, 10. 44. et 27, 23. quibus dicit, multa oculorum auriumque ludibria, motis semel in religionem animis, temere pro veris fuisse credita, et pravam religionem etiam minimis inseruisse deos.

Fuere etiam et olim 50 et hodie, qui nimium orationis ornatum et eloquentiæ studium neutiquam probarunt in historico. Et recte hi judicare videntur: nam scriptores, qui oratoria ornamenta, elegantias et flores sermonis, rhetorumque lecythos, et pigmenta sectantur, majorem pæne verborum quam rerum, voluptatis quam utilitatis, et doctrinæ ingeniique ostentandi quam veritatis investigandæ curam habere solent. Neque etiam tam cæco Livii amore captus sum, ut in hac re nihil ab eo peccatum esse contendam. Orationes, ex ejus fere ingenio profectæ, nimis forsan crebræ et sæpe justo longiores sunt, copia variorum orna

50 v. c. Lucianus de scrib. hist. 9. 57. et inpr. Diodorus Sic. Orationes rectas in Livio et Sallustio reprehendit,

nec nisi obliquas in historia referendas censuit Pompeius Trogus; de quo v. Justin, 38, 4

51

mentorum convenientior oratori quam historico, multi orationis colores ex seriori ævo ejusque ritibus depromti, multa oratorum more exaggerata. Ipsa tamen hæc ubertas lactea est et gratissima : unde etiam non defuere, qui conciones cxc e Livio excerptas separatim edendas curarent. 52 Neque minori ille studio veri reperiendi, quam ornate exprimendi arsisse videtur.

Alia Livii peccata paucis recensebo, quoniam plura de iis jam in commentario dixi. Multa in ejus historia Rom. reperiuntur exempla incuriæ rerumque perverse narratarum, v. c. 1, 38, 4. 1, 45, 2. 2, 8, 10. 3, 31. 4, 12. 4, 29, 3. 4, 42, 3. 5, 1. pr. 5, 12, 8. 10, 33, 5. 10, 47. 21, 6, 3. 22, 48, 4. 23, 11, 9. 23, 37, 3. 24, 1, 1. 25, 41, 8. 26, 21, 6. 28, 45, 4. 30, 24, 2. 31, 50, 4. 34, 59, 4. multa inprobabilia et fabulosa aut miraculorum commenta, ut 1, 7. 9. 16. 2, 49. 50. 7, 6. 28, 28, 1. cet. multa loca, quibus ille sui oblitus aut varios sequutus auctores de eadem re aliud alio loco seu contraria tradit, E. G. 1, 7, 5, 1, 24, 2. et 5. 1, 65, 4. 4, 29. 5, 12. 5, 27. conl. 42, 47. 7, 1. 7, 15, 2. 7, 32, 4. 9, 26. conl. 34. 9, 44, 8. 21, 3, 2. 21, 56, 4. 23, 32. 26, 21, 6. 27, 14, 2. 27, 48, 6. 29, 11, 3. 29, 22, 4. 30, 2, 1. 30, 19, 5. 30, 24, 2. 33, 9, 3. 33, 13, 3. 34, 53, 5. 36, 24, 3. 37, 24, 3. 38, 18, 2. 41, 27, 2. alia, ubi errore lapsus memoriæ cadem fere verbis iisdem bis memorat, ut 35, 22, 2. 36, 21, 4. 45, 15, 8. vel mole rerum narrandarum obrutus multa suo tempore ac loco prætermittit, et deinde per occasionem eorum, quasi jam ante relatorum, brevem injicit mentionem, v. c. 1, 30. 4, 30. 3, 31. 32. 5, 18. 31. 40. 8, 25. 9, 8. 9, 12, 4. 9, 31. 34. 38. 44. 10, 12. conl. 41. 10, 33. 22, 9. 33. 60. 23, 21. 24, 10. 36. 25, 25. 25, 41, 8. 28, 4. 17. 29, 13, 2. 33,

51 v. ad 4, 54, 7. 6, 16, 4. 9, 14, 8. nondum ceperat consilium) 36, 40,3. 28, 1. 34, 5, 3. (ubi ab oratore arguet al. mentum petitur ex Originibus Catonis, 52 v. Fabricii Bl. Lat. 1, 11. p. quarum scribendarum hic eo tempore 295.

44. cet. 5 vel eadem committit peccata, quorum alios arguit historicos, E. G. 2, 15. 16. 39. (quibus locis consules biennii omisit) 9, 44. 36, 40, 3. vel male intellexit verba Polybii, ut 31, 29. 1. 33, 8, 5. 33, 13. 3. vel ejus ἁμαρτήματα μνημονικὰ sua fecit, v. c. 38, 11, 8. vel ejusdem auctoritate spreta ex aliis minus fide dignis parum probabilia, ne dicam absurda, hausit, ut 28, 28, 1. Præterea nonnumquam verba sunt abrupta et male nexa, ut 10, 20, 7. brevitas obscura v. c. 3, 45. pr. ingrata orationis negligentia, (de qua v. ad Præf. n. 3. ad. 1, 3, 8. 2, 32, 3. 5, 15, 6. 5, 43, 4. 6, 24, 4. et al.) crebri pleonasmi et inanis verborum copia atque ubertas, cujus generis insignem paxpoñoylar notavit Quintil. 8, 3, 53.

53 Cf. Periz. anim. hist. c. 4. p. 160 sq. qui id optimis adcuratissimisque scriptoribus, præsertim rerum Rom. et in his Livio, in usu fuisse, et forsan non oblivioni aut incuriæ tribuendum, sed

de industria ac brevitatis studio factum putabat. Quacumque vero de causa hanc illi consuetudinem adscivere, ea vituperanda potius, quam laudanda et imitanda videtur.

« PoprzedniaDalej »