Obrazy na stronie
PDF

tum ex eo, quod subinde ab illis, quæ ex ejusmodi fontibus haud dubie ducta sunt, alia incertiora, ex fama aut traditione aut historicis et aliunde desumta atque comperta, vel diserte discernuntur, ut 4, 20. et 29, 14. vel adjectis his veluti notis: * tenet fama, dicitur, tradunt, adcepimus, ferunt, * traditur memoriae' cet. v. c. 1, 4. 16. 24. 31. 36. 44, 6. 22. et sexcenties alibi. Præter publica hæc monimenta ac literas Livius etiam consuluit antiquiores historiæ Romanæ scriptores, et quidem fide dignissimos, qui vel senatui, ad quem tantum non omnia referri solebant, vel rebus gestis ipsi interfuerant, vel aliunde verum poterant cognoscere. Quinam hi fuerint, et quoties eorum injecerit mentionem,jam supra diximus § III. ubi locis laudatis addenda sunt multa alia, quibus * annales' simpl. memorantur, v. c. 2, 54. 3, 8. 4, 34. 7, 9. 18. 42. 8, 18. 23. 30. 9, 15, 42. 44. 45. 10, 2. 17. 21, 25. 22, 31. 23, 6. 47. 42, l l. 43, 13. Neque hos auctores temere sequutus est, sed critico et subtili judicioeorum fidem una cum rerum natura exploravit, (v. c. Fabii l, 44. 55. 2, 40. 8, 30. 10, 37. 22, 7. Coelii 21, 47. et Valerii Antiatis 26, 49. 33, 10. 36, 38.) et notavit errores, ut 4, 20. 9, l5. 44. 21, 38. 22, 31. et in dubiis rebus dissensum commemoravit, E. G. 1, 55. 4, 23. 9, 15. 46. 10, 2. 9. 17. 30. 21, 38. 46. 47. 22, 3l. 25, 39. 26, l6. 49. 27, 7. 39, 52. 44, 13. 15. Plurimum autem auctoritatis tribuit Polybio,37 et quidem, etsi id non diserte dixit, tantum, ut in libris xxi-xLv. pleraque ex eo desumserit, et Græce ab eo dicta sæpissime ad verbum pæne verterit in Latinum sermonem. Neque meliorem profecto ducem habere potuit hoc præclaro scriptöre, artium belli pacisque peritissimo, quo non alius quisquam majori studio verum et causas ordinemque rerum scrutatus est, quique non modo Romae, Scipionis Africani minoris, cujus lateri etiam in castris ad Car

Iiv, 30, 45. 33, 10.34, 50. 36, 19. 45,45.

thaginem et Numantiam positis adhæsit, Læliorum aliorumque intima familiaritate adjutus, antiquissima excussit monimenta et historicos, tam Romanos quam Græcos, diligenter contulit, sed etiam, ut plura ac certiora cognosceret, multas Asiæ, Africæ et Europæ regiones lustravit, in his Alpes, Galliam, Hispaniam, omnemque fere Græciam et Italiam.38 Verum ne hunc quidem servili modo imitatus est Livius ; sed multa ab eo dicta vel omisit, vel fusius pressiusve narravit, et non solum longe ei antecelluit eloquentia et orationis venustate, sed et nonnumquam, quæ ille tradidit, in dubium vocavit, v. c. 39, 52. Huic veritatis indagandæ et facultati et studio adcessit felicitas sæculi Augustei, quo cuilibet sentire, quæ vellet, quæque sentiret, dieere licebat. Livius autem verum non modo tradere plerumque potuit, sed et semper voluit, ac neque ira et odio, neque adulatione, partium studio et amicitia, sive publica, sive privata, se adduci passus est, ut a veritate, qua nihil antiquius esse debet annalium conditori, vel transversum, quod aiunt, unguem recederet. Cujus rei locupletissimum continetur testimonium verbis Cremutii apud Tac. Ann. Iv. 34. * T. Livius, eloquentiæ ac fidei præclarus in * primis, Cn. Pompeium tantis laudibus tulit, ut * PoMPEiANUM eum Augustus adpellaret: neque id * amicitiæ eorum obfecit. Scipionem, Afranium, * hunc ipsum Cassium, hunc Brutum nusquam la* trones et parricidas, quæ nunc vocabula inponun* tur, sæpe ut insignes viros nominat.' Id vel solum subficere videri possit ad retundendas criminationes vanas eorum, qui et sibi et aliis persuasere, a Livio justo plus et Romanorum virtutes ac res augeri, peccata ac clades inminui atque celari, et hostium, in primis Gallorum Poenorumque, mores carpi et res bene gestas elevari; adeoque

38 Cf. Polyb. 3, 48. 59. 9, 25. 22, 21. aeneam, in qua Hannibal res a se gestas 32, 9. 34, 7. 39, 3. 40, 7 sq. Idem ipse descripserit. dicit 3, 33. se Lacinii reperisse tabulam

de his longe aliud nos judicium laturos esse, si Gallicos Punicosque haberemus scriptores. Fac autem, eos exstare. Quinam tibi fidei digniores viderentur ? hi, quos vel patria et ingenium suspectos redderent? an Livius, qui non minus candide popularium peccata, vitia et clades fateretur, (quod permultis facile exemplis evinci posset, si res iis indigeret) quam vere prædicat, etiam in hostibus, quæ laudanda erant? 3° Livius non solum dixit verum, sed etiam præclare dixit, sive res, sive verba respicias. Quæ quovis anno in re publica Romana contigerunt, adcurate et ordine, graviora fuse, leviora paucis exposuit; regionum, populorum, urbium indolem ac naturam bene adumbravit; hominum celebrium non modo res bene aut male gestas, sed et virtutes, vitia, vitam, ingenium, vere descripsit et egregie; quomodo acies instructa pugnaque commissa, quibus consiliis et qua ratione memorabilis res acta sit, qui ejus eventus et quæ hujus causæ fuerint, seu casus, seu temeritatis, seu sapientiæ, quid in re publica constituenda, administranda et mutanda, quid in eligendo campo locoque castrorum, quid in ordinanda acie, in subsidiis disponendis, in procursu concursuve, in inpetu hostis excipiendo et repellendo, quid ab equitatu et peditatu, hujusque et illius parte, bene aut male sit factum, scite et luculentur declaravit. Quæ præcipuæ sunt virtutes historiæ πραγματιx ijs et άποδεικτικῆς*", cujus ille exemplum a Polybio sumserat, et ad cujus normam Sallustius quidem et deinde alii jam singulas historiæ Romanæ partes conformaverant, Livius vero, quod sciamus, totam primus adcommodavit. Hæc omnia si exemplis, ex eo petitis, illustrare vellem et evincere; charta et tempus me citius deficerent, quam oratio et materies. De Livii, historici omnium eloquentissimi, ora

[ocr errors]

tione ejusque indole et ornatu non est, quod multa addam iis, quæ jam supra § III. dixi. Est ea non minus pulchra, numerosa, elegans et nitida, quam dulcis, jucunda, venusta et urbana; est dilucida, simplex et æquabilis, rebus et adfectibus conveniens; in concionibus diserta et gravis, verborum sæpe sententiarumque floribus conspersa, figuris et translationibus distincta, nonnumquam et poetica ; ut paucis multa complectar, plane oratoria et Ciceroniana: quam bene * miram fa* cundiam et lacteam ubertatem' dixit Quintil. Inst. Or. 8, 1, 3. et 10, 1, 32. ubi etiam § 101. ita judicavit: “ Historia non cesserit Græcis, nec * opponere Thucydidi Sallustium verear: nec in* dignetur sibi Herodotus æquari T. Livium, quum * in narrando miræ jucunditatis clarissimique can* doris, tum in concionibus, supra quam enarrari * potest, eloquentem: ita dicuntur omnia quum re* bus, tum personis adcommodata. Sed adfectus * quidem, præcipue eos, qui sunt dulciores, ut par* cissime dicam, nemo historicorum commendavit * magis. Ideoque inmortalem illam Sallustii ve* locitatem diversis virtutibus consequutus est. * Nam mihi egregie dixisse videtur Servilius No* nianus, pares eos magis, quam similes.' Præter virtutes historiæ Livianæ modo memoratas ex ea spirant summum odium vitiorum, amor virtutis et animi candor, judicium subtile et rectum, acer sensus veri, pulchri et honesti, artium pacis bellique peritia, multiplex doctrina et copia tam egregiarum graviumque sententiarum, quam exemplorum præceptorumque, in omni vitæ genere et in arte militari ac politica utilium. Ex quibus omnibus facile intelligitur, quot et quantæ utilitates ex tali historia capi queant. Ceterum a nobis non totum opus Livianum, sed quarta tantum, quæ restat, pars recte æstimari potest. Cujus si præstantia nobis tanta esse videtur, ut nemo veterum historicorum Nostro anteferatur; quanti facerimus integram ejus historiam, quæ et άρχόν, et άκμ}v, et παροικμὸν seu φ$opàv rei publicæ Romanæ, tamquam in tabulis bene pictis expressas, oculis nostris subjecisset? quanto majoris posteriorem ejus partem quam priorem ? Nam in hac descripsit primum tempora antiquiora, quibus pleraque erant tenuia, incerta, obscura et fabulis involuta, *' deinde ea, quorum omnem pæne memoriam Polybio debebat ; in illa vero recentiora, quibus proprior erat aut adeo æqualis, quorumque res memorabiles et ex limpidioribus hauriri poterant fontibus, et ingenio ejus multo digniorem uberioremque subministrabant materiam, et a nullo scriptore, adhuc superstite, adcurate et continuo ordine sunt expositæ. Inde etiam primis x. libris quadringentos et sexaginta annos, reliquis xxv. non nisi quinquaginta persequutus est, et in illis non raro inprobabilia inmiscuit et fabulosa, in his, Polybio duce, et certiora tradidit, et historiam, quæ vulgo pragmatica vocatur, scribere adgressus est, et, quod Cicero de Coelio dixit, paulo inflavit vehementius; ita ut hi plane dissimiles sint illis, et, labore longius procedente, studium ejus non elanguisse, sed simul cum materia crevisse videatur. Quare non est quod dubitemus, quin virtutes ejus maxime enituerint in xcvii. libris xLv1cxLii. qui injuria maligni fati nobis erepti sunt, quibusque res, annis tantum cLv111. gestas, ab a. U. c. 586—744. complexus est. r.

• gestarum, et quod etiam, si quae in

*' Hinc frequentissime dubitat, quod jam Quintil. 1. O. 2, 4, 19. monuit, passimque de varietate annalium veterum et de defectu monimentorum fide dignorum, caliginem priscis temporibus obfundente, queritur, v. c. 2, 21. 5, 2i. 7, 2. in primis 6, 1. * Quae ab * condita urbe Roma ad captam eam* dem Romani gessere, quinque libris * exposui; res quum vetustate nimia * obscuras, veluti quae magno ex inter* vallo loci vix cernuntur, tum quod et * rarae per eadem tempora literae fuere, * una custodia fidelis memoriae rerum

• commentariis pontificum aliisque pub• licis privatisque erant monimentis, in• censa urbe pleraeque interiere,' et 8, 40. « Vitiatam memoriam funebribus * laudibus reor falsisque imaginum titu• lis, dum familia ad se quaeque famam * rerum gestarum honorumque fallente * mendacio trahunt. Inde certe et * singulorum gesta, et publica moni* menta rerum confusa. Nec quis. * quam æqualis temporibus illis scriptor * extat, quo satis certo auctore stetur.'

« PoprzedniaDalej »