Obrazy na stronie
PDF
ePub

cuvii æqualis, poeta tragicus,8 et A. Furius; tum prosa oratione, et quidem Græca P. Rutilius Rufus, orator, philosophus, historicus, tribunus plebis et legatus Q. Mucii in Asia, A. Postumius Albinus, consul cum L. Lucullo a. U. DCII. literatus et disertus,10 et C. Acilia,11 Latina Q. Fabius Pictor, auctor antiquissimus, qui Livio aliisque in primis fide dignus est visus, quia temporibus belli Punici II. senator fuit et, dis μèv autòs Éprois maρεγένετο, διὰ τὴν ἐμπειρίαν ἀκριβῶς ἀνέγραψε, Μ. 12 M. Porcius Cato Censorius Tusculanus, orator, jurisconsultus, consul a. u. 557. censor. a. u. 568. vir summi ingenii, (v. Liv. 39, 40.) qui senex scripsit vII. libros Originum, in quibus multam industriam comparere multamque doctrinam, Nepos Cat. 3. dicit, L. Calpurnius Piso Frugi s. Censorius, consul a. U. DCXX. qui gravis auctor dicitur Plin. 2, 53. cujusque annales laudant Livius 1, 55. 2, 58. 9, 44. 10, 9. 25, 39. Gell. 6, 9. 11, 14. 15, 29. et alii, sed Cicero de Or. 2, 12. et de leg. 1, 2. exiliter, ut Catonis et Fabii Pictoris, scriptos esse censuit, C. Sulpicius Gallus prætor a. v. 583. consul a. 586. Græcis literis eruditus, eloquens et astrologiæ peritus, (v. ad 44, 37, 3.) cujus historiam Rom. Plutarchus in Rom. p. 28. memorat, L. Cassius Hemina, quem a. U. DCVII. floruisse, Censorin. c. 17. docet, et cujus annales citant Gell. 17, 21. Macrob. Sat. 1, 16. Nonius et alii, Clodius Licinius s. Licinus, historicus languidus et inscitus,13 C. Fannius, Lælii Sapientis gener et Panætii discipulus, moribus et ipso dicendi genere durior, cujus historiam non ineleganter scriptam et neque nimis infantem, neque perfecte disertam, in compen

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

um redegit M. Brutus, percussor Cæsaris, 14 Sex. et Cn. Gellii, Varroni æquales, historici languidi et inseiti,15 M. Terentius Varro, legatus Pompeii M. Romanorum doctissimus et Toλυγραφώτατος, cujus Annalium Charisius mentionem facit, Q. Claudius Quadrigarius, 16 Q. Valerius Antias, qui Sullæ temporibus vixit, et multos quidem scripsit annalium libros, sed in iis nullum tenuit mentiendi modum omniumque rerum numerum inmodice auxit, 17 Q. Tullius Cicero M. frater, 18 L. aut Q. Ælius Tubero, M. Tullii Ciceronis adfinis et Q. Ciceronis legatus in Asia, 19 C. Licinius Macer, orator, repetundarum reus Cicerone prætore, C. Licinii Calvi oratoris pater, haud ignobilis historicus, sed argutæ loquacitatis et sæpe in orationibus ineptæ, 20 Cornelius Nepos, qui tribus Chronicorum libris res Romanorum ab ultima eorum origine repetitas descripsit, 21 aliique. Horum deinde exemplum post Livium sequuti sunt e Græcis Appianus et Dio Cassius, e Romanis L. Fenestella et alii. Multo autem plures sibi singulares historiæ Romanæ partes tractandas sumsere, 22 de quibus consulendi sunt Vossii de historicis Græcis et Latinis libelli. Ita solum bellum Punicum II., de quo decem libri Livii, XXI-xxx. agunt præter poetas, Silium Italicum et antiquiorem, nescio quem (v. Ovid. ex Ponto 4, 16, 23.) enarrarunt multi, v. c. Græce Memnon,23 Charea, 24 Silenus Calatianus, qui dili

14

v.

Cic. Brut. 21. 26. 87. Tusc. Qu. 4, 17. de leg. 1, 2. ad Att. 4, 16. 13, 8.

15 v. Cic. de leg. 1, 2. et Div. 1, 26. Dionys. Hal. 1,7. Gell. 8, 14. 13.22. 18, 12. Macrob. Sat. 1, 16. Voss. de bist. lat. 1, 8.

16 v. ad Liv. 25, 39. 8. et cf. 6, 42. 7, 10. 8, 19.9, 5. 33, 10. 35, 14.

17 v. loca Livii in Indice, et Gell. 1, 7.3, 8.5, 21.6, 8. 7, 9. 19. Macrob. 1,13. Plut. Rom. p. 25. Dionys: 1.

P. 6.

18 v. Cic. ad Att. 2, 16. 13, 13. et Corradi Quæst. p. 278. ed. Lips.

19 v. Liv. 4, 23. 10, 9. Cic. ad. Qu. fr. 1, 1. 3. Gell. 6, 3. 4. 10, 28. Dionys. I. et alii.

20 v. Liv. 4, 7. 20. 23. 7, 9. 9, 46. 10, 9. Cic. de leg. 1, 2. Dionys. 1. p. 6. Macrob. 1, 10. 13. Voss. de hist. lat. 1, 10.

21 v. Gell. 17, 21, et al.

22 Quo forsan et unus alterque eorum, quos supra recensui, aliique referendi, quorum Historiæ Rom. seu Annales simpl. memorantur.

23. Y. Phot. Biblioth.c.224.
24/v. Polyb. 3, 20.

gentissime res ab Hannibale gestas persequutus est, 25 Sosilus Iliensis aut Lacedæmonius, qui cum Sileno in castris fuit Hannibalis eumque Græcas docuit literas, sed judice Polybio tonsorias plebeiasque fabulas divulgavit,26 L. Cincius Alimentus s. Alimentius, diligens vetustorum monimentorum et maximus auctor, qui captus ab Hannibale multa ex eo audivit, et deinde prætor creatus Siciliam provinciam obtinuit; 27 Latine M. Terentius Varro,28 L. Cœlius Antipater, scriptor luculentus jurisque civilis peritus, Fannio æqualis et L. Crassi oratoris magister, qui Silenum maxime sequutus, historiam belli Punici 11., a M. Bruto in compendium redactam, adcuratius disertiusque scripsit superioribus, at sine nitore, 29 L. Arruntius, qui Augusti temporibus idem bellum stilo Sallustiano descripsit. 30 His scriptoribus adnumerandi sunt Dionysius Halicarnassensis, qui Livio æqualis fuit, et Polybius Megalopolitanus, Scipione Africano minori familiarissimus. Ille historiam Rom. ab origine urbis ad initium belli Punici 1., hic a principio belli Punici II. ad finem regni Macedonici bellique a Romanis cum Perseo gesti persequutus est. Idem vero Polybius in libro I. et II., quos πроxатασжEUNS loco præmisit, brevius bellum Punicum 1. et Africanum Pœnorum cum mercenariis suis militibus, resque a Romanis in Illyrico et Gallia Cisalpina, a Pœnis in Hispania et ab Achæis in Græcia ante a. U. C. DXXX. gestas exposuit, adeoque et telam contexuit a Dionysio Halic. et Timao abruptam, et

25 v. Liv. 26, 49. Cic. de div. 1,24. Nep. Hann. 13. Voss. de hist. Gr. lib. 111. p. 189.

26 v. Nep. Hann. 13. Diodor. Sic. ecl. XXVI. 3. qui eum Iliensem facit, et res ab Hannibale gestas vII. libris exposuisse auctor est. Xaipéas kal Zwolλos OVK iσTopías, άλλà коυрeакîs кal Tavdhμov λaxiâs éμolye doкoûσιTáğı ἔχειν καὶ δύναμιν, Polyb. 3, 20.

27 v. Liv. 7, 3. 21, 38. 26, 23.28. 27, 7.29. Dionys. 1, 6. et vii. p. 415. Voss. de kist. lat. 1, 4. Historicum potius

prætoris hujus filium fuisse, suspicabatur Pigh. in Annal. ad a. 434.

28 Ejus libros b. Punici 11. laudat Priscian.

29 v. Liv. 21, 38. 22, 31. 23, 6. 26, 11. 27, 27. 28, 46. 29, 27. Cic de Or. 2, 12. de leg. 1, 2. Brut. 26. de div. 1, 24. ad Att. 13, 8. Val. Max. 1, 7, 6. Gell. 10, 1. 24. Fest., Charis., Serv., Non.

50 v. ad. Tac. Ann. 1, 13, 1. Sen. Ep. 114. Voss, de hist. lat. 1, 18.

eadem, quæ Livius in altera maximaque, nobis relicta, operis sui parte, in lib. xXI-XLV. pertractavit. Ejus deinde historiam ad suam ætatem continuavit Posidonius, Panatii discipulus et magister Ciceronis, qui libros LII. τῶν μετὰ Πολύβιον scripsit philosophico ingenio, quos laudant Strabo 3, 163. Athenæus 4, 36 sq. et alii.

Hos aliosque rerum Romanarum auctores cum Livio ita comparari posse, ut adpareat, quomodo hic differat ab illis, et quantum unicuique debeat, quis est, qui non mecum optet? Sed omnium illorum, si Polybium, Dionysium, Appianum et Dionem, Græcos scriptores, exceperis, qui jam a multis inter se et cum Livio conlati, at ipsi quoque misere mutilati sunt, nobis non nisi nomina et fragmenta aliquot, tamquam tabulæ de naufragio, restant; neque de eorum indole quidquam nobis constaret, nisi Polybius, Livius aliique nonnumquam breve de iis judicium tulissent. Eo in primis spectant duo Ciceronis loca de Nr. 2, 12 sq. et de leg. 1, 2. digna, quæ hic legantur permixte et cum iis, quæ supra dixi, conferantur, ut certe qualiscumque inde exoriatur veterum historicorum, qui Nostro præivere, recensus, simulque, quantum licet, intelligatur, quid quantumque inter eos et Livium intersit, et quæ, judice Cicerone, optima sit historiæ scribendæ ratio. Qualis oratoris et quanti ho'minis in dicendo putas esse, historiam scribere? 'Si, ut Græci scripserunt, summi: si, ut nostri, ❝ nihil opus est oratore; satis est, non esse mendacem. Atqui Græci quoque sic initio scriptitarunt, ut noster Cato et Pictor et Piso. Erat enim historia nihil aliud, nisi annalium confectio; cujus rei memoriæque publicæ retinendæ causa ab ' initio rerum Romanarum usque ad P. Mucium, pontificem maximum, res omnes singulorum annorum mandabat literis pontifex maximus referebatque in album et proponebat tabulam domi, 'potestas ut esset populo cognoscendi; ii, qui etiam nunc annales maximi nominantur. Hane

'similitudinem scribendi multi sequuti sunt, qui 'sine ullis ornamentis monimenta solum temporum, hominum, locorum gestarumque rerum reliquerunt. Itaque qualis apud Græcos Pherecydes, "Hellanicus, Acusitas fuit, aliique permulti, talis "noster Cato et Pictor et Piso et Vannius et Ven'nonius. Quamquam ex his alius alio plus habet 'virium, tamen quid tam exile, quam isti omnes, qui neque tenent, quibus rebus ornatur oratio? modo enim huc ista sunt importata, et, dum in'telligatur, quid dicant, unam dicendi laudem pu'tant esse brevitatem. Paullulum se erexit et ad'didit historiæ majorem sonum vocis vir optimus Cœlius Antipater. Ceteri non exornatores rerum, "sed tantummodo narratores fuerunt; et ultima tempora sic scripta sunt, ut ne legantur quidem. 'Sed iste ipse Coelius neque distinxit historiam "varietate locorum neque verborum conlocatione "et tractu orationis leni et æquabili perpolivit illud opus; sed ut homo neque doctus, neque maxime aptus ad dicendum, sicut potuit, dolavit, habuitque vires agrestes atque horridas, sine nitore ac 'palæstra: vicit tamen superiores: et admonere "reliquos potuit, ut adcuratius scriberent. Ecce

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

autem successere huic Gellii, Clodius, Asellio, "nihil ad Cœlium, sed potius ad antiquorum languorem atque inscitiam. Nam quid Macrum numerem? cujus loquacitas habet aliquid argutiarum; nec id tamen ex illa erudita Græcorum copia, sed ex librariolis Latinis: in orationibus ' autem multus et ineptus ad summam inpudentiam. Sisenna, ejus amicus, omnes adhuc nostros scriptores, nisi qui forte nondum ediderunt, de quibus ' existimare non possumus, facile superavit. Is tamen neque orator in numero nostro umquam est 'habitus, et in historia puerile quiddam consectatur; "ut unum Clitarchum, neque præterea quemquam 'de Græcis legisse videatur; eum tamen velle 'dumtaxat imitari: quem si adsequi posset, aliquantum ab optimo tamen abesset. Minime

[ocr errors]
[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »