Obrazy na stronie
PDF
ePub

Porsena de

pace agit.

dextræ manus cognomen inditum, legati a Porsena Romam U. C. 246. secuti sunt. Adeo moverat eum et primi periculi casus, A. C. 506. quo nihil se præter errorem insidiatoris texisset, et subeunda dimicatio toties, quot conjurati superessent, ut pacis conditiones 7 ultro ferret Romanis. Jactatum in conditionibus nequidquam de Tarquiniis in regnum restituendis, magis quia id negare ipse nequiverat Tarquiniis, quam quod negatum iri sibi ab Romanis ignoraret. 80 De agro Veientibus restituendo inpetratum: expressaque necessitas obsides dandi Romanis, si Janiculo præsidium deduci vellent. His conditionibus composita pace, exercitum ab Janiculo deduxit Porsena, et agro Romano excessit. Patres C. Mucio virtutis caussa trans Tiberim agrum dono dedere, quæ postea sunt Mucia prata adpellata. Ergo, ita honorata virtute, feminæ quoque ad publica decora excitatæ. Et Cloelia virgo, una ex obsidibus, quum castra Etrusco- Clolia. rum forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit: sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit. Quod ubi regi nunciatum est, primo incensus ira, oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam ; alias haud magni facere: deinde in admirationem versus, 'supra Coclites Muciosque' dicere id facinus esse,' et præ se ferre, quemadmodum, si non dedatur obses, pro rupto se 'foedus habiturum; sic deditam, inviolatam ad suos remissurum.' Utrimque constitit fides: et Romani pignus pacis ex foedere restituerunt: et apud regem Etruscum non tuta solum, sed honorata etiam, virtus fuit: laudatamque virginem 81 parte

6

n Et del. Gron. Crev.

vola is est qui sinistra manu, pro dextra, utitur: a Græco Exaíos, sinis

ter.

milis addita totum efficiat. Sic hoc
loco dimidiam obsidum partem intel-
ligimus, cui altera dimidia pars addi-
ta totum efficeret. Sic infra c. 41.
ubi dicuntur dua agri partes Herni-
cis adempta, intelligendæ sunt duæ
tertiæ partes, quibus una adhuc ter-
tia pars addita totum efficeret. Quo
quidem in loco res manifestissima est,
quum eodem capite objiciatur Cas-
sio, qui duas illas agri partes Herni-
cis ademerat, quod iis tertiam agri
Quomodo hic
partem reddiderit.

79 Ultro] Vid. not. 39. ad c. 5. l. 1. 80 De agro] Illum agrum Dionys. 1. v. tradit vocitatum fuisse Septem pagos; quem, eodem et Plutarcho in Rom. testibus, Veientibus Romulus ademerat. Eum sibi, non Veientibus reddi postulat Porsena apud Dionysium. Quod quidem non abhorret a vero, quum ipse Livius infra c. 15. nulla Veientium facta mentione, eum a Porsena restitutum Romanis narret. vox parte absolute ponitur pro dimi81 Parte obsidum sc donare dixit] dia parte, sic et apud Ovid. I. v. MeQuota parte? Nempe dimidia. Ubi, tam. v. 453. Neque adhuc epota par enim pars et partes ita in oratione te. Jam Ceres aliquam partem bibeponuntur, ut certæ quædam et deter- rat, ut ex contextu narrationis patet ; minatæ portiones finiri videantur, at nondum dimidiam partem. Vide nec tamen diserte explicetur quales et epigr. Martialis, quod est 24. 1. 11. illæ partes sint; tum intelligendæ * Simile exemplum vid. infra sunt partes ejusmodi, quibus una si- 4.

[blocks in formation]

VII.

U. C. 246. obsidum se donare dixit: ipsa, quos vellet, legeret. ProA. C. 506. ductis omnibus, elegisse 82 impubes dicitur: quod et virginitati decorum, et consensu obsidum ipsorum 83 probabile erat, eam ætatem potissimum liberari ab hoste, quæ maxime opportuna injuriæ esset. Pace redintegrata, Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere. in summa Sacra via fuit posita virgo insidens equo.

XIV. Huic tam pacatæ profectioni ab urbe regis Etrusei abhorrens mos, traditus ab antiquis, usque ad nostram ætatem inter cetera sollemnia manet 84 bonis vendendis, bona Porsenæ regis vendendi. Cujus originem moris necesse est aut inter bellum natam esse, neque omissam in pace; 85 aut a P mitiore crevisse principio, quam hic præ se ferat titulus bona hostiliter vendendi. Proximum vero est ex iis, quæ traduntur, Porsenam discedentem 9 ab Janiculo, castra opulenta, convecto ex propinquis ac fertilibus Etruriæ arvis commeatu, Romanis dono dedisse, inopi tum urbe ab longinqua obsidione. ea deinde, ne populo inmisso diriperentur hostiliter, venisse, bonaque Porsenæ adpellata, gratiam muneris magis significante titulo, quam auctionem fortunæ regiæ, quæ ne 86 in potestatem quidem populi Romani esset. Omisso Romano bello, Porsena, ne frustra in ea loca exercitus adductus videretur, cum parte copiarum filium Aruntem Ariciam obpugnatum mittit. Primo Aricinos res necopinata perculerat. arcessita deinde auxilia, et a Latinis populis et a Cumis, tantum spei fecere, ut acie decernere auderent. Proelio inito, adeo concitato inpetu se intulerant Etrusci, ut funderent ipso incursu Aricinos. Cumanæ cohortes, arte adversus vim usæ, declinavere paullulum; 87 effuseque prælatos hostes conversis signis ab tergo adortæ sunt. Ita in medio, prope jam victores, cæsi Etrusci: pars perexigua, duce amisso, quia nullum propius perfugium erat, Romam inermes et fortuna et specie supplicum delati sunt. ibi benigne excepti divisique in hospi

⚫ impuberes Gron. Crev.

Pa del. Ed. a descendentem Eæd.

82 Impuberes] Plurimi scripti, tum Gronoviani, tum nostri, impu. bes. Grammatici observant dici quoque impubem ut impuberem.

83 Probabile] Quod ipsi obsides non poterant, quin probarent.

84 Bonis vendendis] In sectionibus, quum venderentur bona quæ essent publici juris, ut habet Plut. in Popl.

85 Aut mitiore] Aut ortam esse acmanavisse a mitiore principio, quam

præ se ferant hæc verba solennia, ex quibus bona Porsenæ hostiliter vendi videantur.

86 In potestatem. . . . esset] Consuetæ loquendi leges postulare viderentur in potestate. * Neminem offendere debet hæc loquendi forma, quæ apud optimos scriptores usitata est. Vid. infra XXIV. 1.

87 Effuse.... prælatos] Effuso cursu prætervectos locuin in quo Cumani subsederant.

tia. Curatis vulneribus, alii profecti domos, nuncii hospitalium beneficiorum. Multos Romæ hospitum urbisque caritas tenuit. his locus ad habitandum datus, quem deinde 'Tuscum vicum' adpellarunt.

U. C. 247. A. C. 505.

XV. 88 P. Lucretius inde et P. Valerius Publicola consules facti. Eo anno postremum legati a Porsena de reducendo in regnum Tarquinio venerunt. quibus quum responsum esset, missurum ad regem senatum legatos; missi confestim honoratissimus quisque ex Patribus. Non, quin bre'viter reddi responsum potuerit, non recipi reges, ideo potius ' delectos Patrum ad eum missos, quam legatis ejus Roma 'daretur responsum ; sed ut in perpetuum mentio ejus rei 'finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi 'sollicitarentur; quum ille peteret, quod contra libertatem populi Romani esset; Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent. Non ' in regno populum Romanum, sed in libertate esse, ita indu'xisse in animum, hostibus potius, quam regibus, portas patefacere, Eam esse voluntatem omnium, ut, qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit. Proinde, si salvam esse vellet Romam, ut patiatur liberam esse, orare,' Rex, verecundia vietus, Quando id certum atque obstinatum est,' inquit, neque ego obtundam sæpius ædem nequidquam agendo: nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustra'bor. Alium hinc, seu bello opus est, seu quiete, exsilio quæ'rant locum, ne quid meam vobiscum pacem distineat.' Dictis facta amiciora adjecit. obsidum quod reliquum erat, reddidit. agrum Veientem, foedere ad Janiculum icto ademtum, restituit. Tarquinius, spe omni reditus incisa, exsulatum Tarquinius ad generum Mamilium Octavium Tusculum abiit. Roma- in exsilium nis pax fida ita cum Porsena fuit.

6

6

Tusculum

abit.

XVI. 89 Consules M. Valerius, P. Postumius. Eo anno U. C. 249. bene pugnatum cum Sabinis. consules triumpharunt. Ma- A. C. 503. jore inde mole Sabini bellum parabant, adversus eos, et ne quid simul ab Tusculo (unde, etsi non apertum, suspectum tamen bellum erat,) repentiní periculi oriretur, P. Valerius U. C. 250. quartum, T. Lucretius iterum consules facti. Seditio, inter A. C. 502. belli pacisque auctores orta in Sabinis, aliquantum inde virium transtulit ad Romanos. namque Attus Clausus, cui Attus postea Ap. Claudio fuit Romæ nomen, cum vacis ipse auc

radd. tertium Gron. Crev. s add. deinde Eæd.

88 P. Lucretius] Dionysius et scriptores fastorum Publicolæ tertium consuli collegam adjungunt M. Horatium iterum.

Atta Eæd.

89 Consules deinde] Omissun. hic, seu librariorum, seu fortasse Livi ipsius incuria, par consulum: Sp. Lartius, T, Herminius.

Clausus Ro

nam trans

fugit.

bus.

Attus Clausus inter

tus.

mors.

U. C. 251.

agerque

92

ve

tor a "turbatoribus belli premeretur, nec par factioni esset, 91 ab Regillo, magna clientium comitatus manu, Romam transfugit. His civitas data trans Anienem. Claudia tri- tus Claudia tribus, additis postea novis tribulibus, qui ex eo venirent" agro, adpellata. Appius, inter Patres lectus, haud ita multo post in principum dignationem pervenit. Consules, Patres lec- infesto exercitu in agrum Sabinum profecti, quum ita vastatione, dein prælio, adflixissent opes hostium, ut diu nihil inde rebellionis timere possent, triumphantes Romam reP. Valerii dierunt. P. Valerius, omnium consensu princeps belli pacisque artibus, anno post, Agrippa Menenio, P. Postumio A. C. 501. consulibus, moritur, gloria ingenti, copiis familiaribus adeo exiguis, ut funeri sumtus deesset: de publico est elatus. Luxere matronæ, ut Brutum. Eodem anno duæ coloniæ Latina, Pometia et Cora, ad Auruncos deficiunt. cum Auruncis bellum initum: fusoque ingenti exercitu, qui se ingredientibus fines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum bellum Pometiam compulsum est. Nec magis post proelium, quam in prœlio, cædibus temperatum est. et cæsi aliquanto plures erant, quam capti; et captos passim trucidaverunt. ne ab obsidibus quidem, qui trecenti accepti numero erant, 93 iram belli hostis abstinuit. Et hoc anno Romæ triumphatum.

Bellum cum Auruncis.

u venerant Gron. Crev.

90 Turbatoribus belli] Insolens profecto ac paulo durior loquendi forma, quæ tamen fortasse non temere mutari debeat. Turbatores belli nimirum intelligi possunt ii, qui per turbas ac violentes actiones bellum concitant. * Placeret tamen magis legere, ab hortatoribus belli: uti apud Virgilium, Hortator scelerum Æolides; et apud Ovid. Trist. IV. 2. 32. Hortator pugnæ consiliumque fuit.

91 Ab Regillo] Jac. Gronovius ex vestigiis MSS. legi jubet ab vico Regillo. Vid. primam ejus dissertationem Epistolicam ad calcem 11. tomi Liviani in editione anni 1679.

* deinde Eæd.

Clau

que trans Anienem attributus.
dia tribus, additis postea novis tribu-
libus, qui ex eo venirent agro, (sic
enim quatuor e scriptis nostris, non
venerant) appellata. Nempe tribum
Claudiam non existimandum est hoc
statim tempore formatam fuisse.
Nam et Dionys. 1. v. eam lapsu tem-
poris coaluisse tradit, et Livius ipse
hoc idem infra c. 21. innuere videtur.
Ibi enim videmus tribus unam et
viginti eo anno factas. Quum autem
ex quo tribus a Servio Tullio institu-
tas et ordinatas memoravit, nullius
novæ tribus, præterquam Claudiæ,
nomen appellet, vix est ut aliter tri-
bus unam et viginti factas esse intel-
ligamus, quam adjecta tribu Claudia.
Quod quidem eo verisimilius est, quod
eo ipso anno Ap. Claudius consul
erat, qui hunc nomini suo ac genti
addere honorem voluisse merito vi-
deri potest.

99 Vetus] Hæc quidem possunt fortasse sic accipi, ut ii qui cum Atta Clauso Romam venerant, appellati fuerint vetus Claudia Tribus, posteaquam accesserunt novi tribules: ita ut hæc appellatio non in totam tribum, sed in veterrimam ejus partem eaderet. Sed si hæc mens Livii fuit, 99 Iram belli hostis abstinuit] Hoseam clarius expressam cuperemus. tis intelligendus est populus RomaVerisimile est latere vitium in voce nus bellans cum Auruncis. Convetus. Fortasse Livius dederat, ager- jectura Lipsii. MSS, magno consensu

XVII. Secuti consules, Opiter Virginius et Sp. Cassius, U. C. 252. Pometiam primo vi, deinde 94 vineis aliisque operibus, ob- A. C. 500. pugnaverunt. in quos Aurunci, magis jam inexpiabili odio, quam spe aliqua aut occasione, coorti, quum plures igni, quam ferro, armati 95 excucurrissent, cæde incendioque cuncta complent. vineis incensis, multis hostium vulneratis et occisis, consulum quoque alterum, (sed utrum, nomen auctores non adjiciunt) gravi vulnere ex equo dejectum, prope interfecerunt. Romam inde, male gesta re, reditum. inter multos saucios consul spe incerta vitæ 96 relictus. Interjecto deinde haud magno spatio, quod vulneribus curandis supplendoque exercitui satis esset, tum 97 ira majore belli, tum viribus etiam auctis, Pometiæ arma inlata. et quum, vineis refectis aliaque mole belli, jam in eo esset, ut in muros evaderet miles, deditio est facta. ceterum nihilo minus foede, dedita urbe, quam si capta foret, Aurunci passim principes securi percussi, 98 sub corona venierunt 99 coloni alii; oppi

y excurrissent Gron. Crev.

habent, teste Gronovio, ira belli hostilis abstinuit: unde ille efficit, ira belli hostilia abstinuit. Tres e nostris antiquissimi favent ei, quæ editos obtinebat ante Lipsium, lectioni ira belli abstinuit.

94 Vineis] Vineæ erant machinæ lignis et cratibus contextæ, ac terra adopertæ, quæ subjectis rotulis impellebantur. Harum tecto muniti obsidentes vel murorum fundamenta ferro subruebant, vel arietem manibus incutiebant. De vineis agit Lips. 1. 1. Poliorcet. dial. 7.

$5 Excurrissent] Sorbonicus codex, ut et aliquot a Jac. Gronovio allegati, excucurrissent.

96 Relictus] In castris ad Pometiam. 97 Ira majore belli] Vox ultima abest ab uno e nostris codd. et ab Andreæ editione; nec sane necessaria est.

98 Sub corona] Captivi coronati vendebantur. Vid. A. Gell. vII. 4.

99 Coloni alii] Quum Auruncis principibus opponat colonos alios Livius, hoc videtur significare, Auruncos in numero colonorum fuisse : a quibus tamen diversos fuisse ostendit supra, dum c. præc. sic habct: Pometia et Cora, colonia Latina, ad Auruncos defecere. Sunt qui, ut sese hac difficultate expediant, has voces coloni alii detorqueant in hunc sensum : alii, nempe coloni: i. e. ipsi l'ometini. Quod sane durum videtur, nec prorsus admittendum, Omnino vix

fieri potest, ut Livium negemus in
hac belli Aurunci narratione parum
fuisse diligentem. Postquam enim
Pometiam ad Auruncos defecisse nar-
ravit, ita deinde semper de illa
urbe loquitur, quasi non socia Au-
runcorum civitas, sed Aurunci nomi-
nis urbs atque Auruncorum gentis
fuisset. Bellum enim Auruncum Po-
metiam compellitur. Ubi sermo est
de eruptione in Romanos facta, Au-
runci soli, nulla Pometinorum facta
mentione, nominantur. Denique hic
opponuntur Auruncis principibus co-
loni alii:

Veniebat in mentem fieri
fortasse potuisse ut, quum duplex
Suessa sit, altera Volscorum, quæ et
Pometia dicebatur, altera Aurunco-
rum, nominis errore deceptus Livius
id ad Suessam Pometiam retulerit,
quod de Suessa Aurunca narratum a

vetustioribus repererat. Hæc paulo
audacior conjectura firmatur tamen
ex eo quod, quum oppidum, quod hic
a Romanis capitur, dirutum dicatur,
infra capp. 22. et 25. septimo post
anno Suessam Pometiam videamus
non modo superstitem, sed iis et viri..
bus, quæ morari exercitum victorem
possint, et opibus, quæ direptæ egen-
tem militem recrearent. Quæ de Po-
metia vi capta et diruta narrat hoc loco
Livius, eadem fere Dionysius de Ca.
meria, veteris Latii urbe: de bello cum
Auruncis omnino silet. Fatendum
est veterum illorum temporum histo

« PoprzedniaDalej »