Obrazy na stronie
PDF
ePub

U. C. 245. sus, quam ut cadaver efferri 51 juberet, tenens postem, preA. C. 507. cationem peragit, et dedicat templum. Hæc post exactos reges domi militiæque gesta primo anno. Inde P. Valerius iterum, T. Lucretius consules facti.

U. C. 216.
A. C. 506.

Valerio

II. T. Lu

Porsena bellum in

fert P. Ro

mano.

[ocr errors]

.

[ocr errors]

IX. Jam Tarquinii ad 52 Lartem Porsenam, Clusinum regem, perfugerant. ibi, miscendo consilium precesque, nunc orabant, ne se, oriundos ex Etruscis, ejusdem sanguinis cretio Coss. nominisque, egentes exsulare pateretur:' nunc monebant etiam, ne orientem morem pellendi reges inultum sineret. 53 Satis libertatem ipsam habere dulcedinis. Nisi, quanta vi 'civitates eam expetant, tanta regna reges defendant, æquari summa infimis. nihil excelsum, nihil, quod supra cetera emineat, in civitatibus fore. Adesse finem regnis, rei inter Deos 'hominesque pulcherrimæ.' Porsena, tum regem esse Romæ, tum Etruscæ gentis regem, amplum Tuscis ratus, Romam infesto exercitu venit. Non umquam alias ante tantus terror senatum invasit. Adeo valida res tum Clusina erat, magnumque Porsenæ nomen. nec hostes modo timebant, sed suosmet ipsi cives, ne Romana plebs metu perculsa, receptis in urbem regibus, vel cum servitute pacem acciperet. Multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab senatu data. annonæ inprimis habita cura, et ad frumentum comparandum missi, alii in Volscos, alii Cumas. 54 Salis quoque vendendi arbitri51 Juberet] Nimirum consul illud omen non accepit, sed repudiavit et abjecit. Observat Turnebus Adversar. 1. v. c. 7. oblativa auguria, i. e. ea quæ incogitantibus offerebantur, licuisse repudiare non item impetrativa, quæ quis a diis petita impetrasset.

52 Lartem] Volunt plerique inter
pretes Lartem nomen esse honoris,
eoque vocabulo intelligi debere su-
premum quemdam moderatorem ap-
positum duodecim Lucumonibus, si-
ve regibus, quos duodecim Etruriæ
populi sibi quisque præficiebant. Di-
onysius tamen accepit pro nomine
Porsena. Sic. enim habet 1. v. Aá-
ρος ὄνομα, Πορσῖνος ἐπίκλησιν, i. e.no-
mine Lar, cognomine Porsena.

53 Satis
libertatem ipsum habere
dulcedinis, nisi] Ante vocem nisi sup-
plendum est aliquod orationis mem-
brum, quale esset : et civitates om-
nes sese in libertatem vindicaturas,
nisi, &c. Hoc non insolitum Latinis.
Sic infra, 1. 11. c. 38. Jam caput
fieri libertatem repetentium, si se plebs
comitem senatui det. Nihil ergo opus est
mutare hic interpunctionem, quod facit
Jac. Gronovius, qui edidit: satis liber-
tatem ipsam habere dulcedinis. Nisi . . .
reges defendant, æquari summa infimis.

...

54 Salis quoque] Difficillimum hunc locum feliciter emendare videtur Gronovius hoc modo: salis quoque vendendi arbitrium quia impenso pretio venibut, in publicum omne sumptum, ademptum privatis: i. e. Quum sal nimio pretio veniret, nempe ob aviditatem eorum quibus salinæ circa Ostiam ab Anco rege factæ (1. 1. c. 33.) locabantur, ejus vendendi potestas in publicum translata est, adempta privatis. Salinas voluerunt non jam exerceri a publicanis, quibus locatæ fuerant, sed in publicum receptas actoribus publicis mandari. Quod quidem sic Gallice reddere pos

semus:

Les Gabelles furent ótées à ceux à qui on les avoit données à ferme, pour être dorénavant exercées pardes commis. Arbitrium secretiore sig nificatu hic sumitur pro jure vendendi salis publicanis locato, sive eo quod Gallice diceremus le parti du sel. Sic fere Cic. post redit. in sen. n. 17. arbitria funeris solvebantur: et pro domo, n. 98. arbitria petentes funeris. Ubi arbitria funeris merces est pendenda libitinariis, qui jura Libitina, sive funerum apparandorum, a populo redemerant.

k

um, quia inpenso pretio venibat, in publicum omni sumtub, U. C. 246. ademtum privatis. 55 Portoriisque et tributo plebes * libera- A. C. 506. ta, ut divites conferrent, qui oneri ferendo essent: pauperes satis stipendii pendere, si liberos educarent. Itaque hæc indulgentia Patrum, asperis postmodum rebus in obsidione ac fame, adeo concordem civitatem tenuit, ut regium nomen non summi magis, quam infimi horrerent: nec quisquam unus malis artibus postea tam popularis esset, quam tum bene imperando universus senatus fuit.

6

do.

X. Quum hostes adessent, pro se quisque in urbem ex agris demigrant: urbem ipsam sepiunt præsidiis. alia muris, alia Tiberi objecto videbantur tuta. Pons sublicius iter pene hostibus dedit: ni unus vir fuisset, Horatius Cocles; (id mu- Hor. Coclinimentum illo die fortuna urbis Romanæ habuit) qui, posi- tis fortitutus forte in statione pontis, quum captum repentino inpetu Janiculum, atque inde citatos decurrere hostes vidisset, trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere, reprehensans singulos, obsistens, obtestansque Deûm et hominum fidem testabatur nequidquam 56 deserto præsidio eos fugere. 657 Si transitum pontem a tergo reliquissent, jam plus hostium ' in Palatio Capitolioque, quam in Janiculo fore. Itaque monere, prædicere, ut pontem ferro, igni, quacumque vi possent, 'interrumpant. Se inpetum hostium, quantum corpore uno posset obsisti, excepturum.' Vadit inde in primum aditum pontis insignisque inter conspecta 58 cedentium pugnæ terga, obversis cominus ad ineundum prælium armis, ipso miraculo audaciæ obstupefecit hostes. duos tamen cum eo pudor tenuit, Sp. Lartium ac T. Herminium, ambos claros genere factisque. Cum his primam periculi procellam, et quod tumultuosissimum pugnæ erat, parumper sustinuit. deinde eos quoque ipsos, exigua parte pontis relicta, revocantibus qui rescindebant, cedere in tutum coëgit. Circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres Etruscorum, nunc singulos provocare, nunc increpare omnes, Servitia regum superborum, suæ libertatis inmemores, alienam obpugnatum venire.' Cunctati aliquamdiu sunt, dum alius alium, ut prælium incipiant, circumspectant. pudor deinde commovit aciem, et, clamore sublato, undique in unum hostem tela conjiciunt. Quæ quum in objecto cuncta scuto hæsissent, neque ille h omne sumtum Doer. Rup. 1 Portoriis quoque Gron. Crev. * plebe Eæd. 55 Portoriis] Vectigalibus, quæ go relinquerent, nec eum abrumpepro importatione et exportatione mer- rent.. Constaret sensus, etiamsi vox cium solvebantur. pontem abesset. Si transitum reliquissent, i. e. si reliquissent hostibus transeundi copiam.

56 Deserto præsidio] Deserto loco in quo præsidii causa constituti fuerant, nempe Janiculo.

57 Si transitum pontem] Si pontem, postquam eum ipsi transiissent, a ter

58 Cedentium pugnæ] cum Gronovio pugna.

Mallemus

A. C. 506.

U.C. 246. minus obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, jam inpetu conabantur detrudere virum; quum simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum alacritate perfecti operis sublatus, pavore subito inpetum sustinuit. Tum Cocles, 59 Tiberine pater,' inquit,' te sancte precor, hæc arma et "hunc militem propitio flumine accipias.' Ita 60 sic armatus in Tiberim desiluit: multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit, rem ausus plus famæ habituram ad posteros, quam fidei. Grata erga tantam virtutem civitas fuit: statua in 61 comitio posita, agri quantum uno die circumaravit, datum. Privata quoque inter publicos honores studia eminebant: nam in magna inopia pro domesticis copiis unusquisque ei aliquid, fraudans se ipse victu suo contulit.

Porsena ur

det.

[ocr errors]

XI. Porsena, primo conatu repulsus, consiliis ab obpugbem obsi- nanda urbe ad obsidendam versis, præsidio in Janiculo locato, ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit; navibus undique adscitis, et ad custodiam, ne quid Romam frumenti subvehi sineret, et ut prædatum milites trans flumen per occasiones aliis atque aliis locis 62 trajiceret1: brevique adeo infestum omnem Romanum agrum reddidit, ut non cetera solum ex agris, sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque quisquam extra portas propellere auderet. Hoc tantum licentiæ Etruscis, non metu magis, quam consilio concessum. namque Valerius consul, intentus in occasionem multos simul et effusos inproviso adoriundi, in parvis rebus neglegens ultor, gravem se ad majora vindicem servabat. Itaque, ut eliceret prædatores, edicit suis, postero die frequentes porta Esquilina, quæ aversissima ab hoste erat, expellerent pecus; scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame servitia infida transfugerent. Et sciere perfugæ indicio; multoque plures, ut in spem universæ prædæ, flumen trajiciunt. P. Valerius inde T. Herminium cum modicis copiis 63 ad secundum lapidem Gabina via occultum considere jubet: Sp. Lartium cum expedita juven

I trajicerent Gron. Crev.

59 Tiberine pater] Numen invocat Aluvii. Virg. VIII. En. v. 31. Deus ipse loci.. Tiberinus. Ubi Servius, Bene Tiberinus, quia supra dixerat deus. Nam in sacris Tiberinus. . . vocatur.

60 Sic armatus] Sicut erat armatus, quali eum habitu deprehendebat saliendi in fluvium necessitas. Tò sic interdum eleganter in hunc modum usurpatur. Virgilius Eneidos libro 11. v. 644. Sic o sic positum affati discedite corpus: et Cic. pro Sex. Roscio, n. 71. Sic nudos in flumen dejicere.

61 Comitio] Comitium pars fori Romani, in qua fuere Rostra, ac concilia populi plerumque agebantur. *Vid. not. 73. ad. 1. 36. supra.

62 Trajicerent] Recte Gronovius trajiceret: quod habet unus ex ipsius MSS. Vel lege cum uno e nostris: sinerent. . . trajicerent.

63 Ad secundum lapidem] Ad secundum ab urbe milliarium. In viis publicis singula milliaria lapidibus signabantur.

tute ad portam Collinam stare, donec hostis prætereat, de- U. C. 246: inde se objicere, ne sit ad flumen reditus. Consulum alter A. C. 506 T. Lucretius porta Nævia cum aliquot manipulis militum egressus ipse Valerius Coelio monte cohortes delectas educit. hique primi adparuere hosti. Herminius ubi tumultum sensit, 64 concurrit ex insidiis, 65 versisque in Valerium Etruscis terga cædit. dextra lævaque, hinc a porta Collina, illinc ab Nævia redditus clamor. ita cæsi in medio prædatores, neque ad pugnam viribus pares, et ad fugam septis omnibus viis. finisque ille 66 tam effuse evagandim Etruscis fuit.

facinus.

XII. Obsidio erat nihilominus et frumenti cum summa caritate inopia; sedendoque expugnaturum se urbem spem Porsena habebat: quum C. Mucius, adolescens nobilis, cui C. Mucii indignum videbatur, populum Romanum 67 servientem, quum sub regibus esset, nullo bello nec ab hostibus ullis obsessum esse; liberum eumdem populum ab iisdem Etruscis obsideri, quorum sæpe exercitus fuderit; 68 itaque, magno audacique aliquo facinore eam indignitatem vindicandam ratus, primo sua sponte penetrare in hostium castra constituit. dein metuens, ne, si consulum injussu et ignaris. omnibus iret, forte deprehensus a custodibus Romanis retraheretur ut transfuga, 69 fortuna tum urbis crimen adfirmante, senatum adiit: Transire Tiberim,' inquit, Patres, et intrare, si possim, castra hostium volo ; non prædo, nec popu'lationum in vicem ultor. majus, si Dii juvant, in animo est 'facinus.' Adprobant Patres: abdito intra vestem ferro, proficiscitur. Ubi eo venit, in confertissima turba prope regium tribunal constitit. Ibi quum stipendium forte militibus daretur, et scriba, cum rege sedens pari fere ornatu, multa ageret, eum milites vulgo adirent, timens sciscitari, uter Porsena esset, ne ignorando regem semet ipse aperiret quis esset, 7o quo temere traxit fortuna facinus, scribam pro rege obtruncat. vagandi Gron. Crev.

64 Concurrit ex insidiis] Lege con. surgit.

65 Versisque in Valerium Etruscis] Olim in Lucretium. Sed quum infra dicatur ab porta Navia redditus clamor, qua egressus Lucretius erat, non potest hic Lucretio locus esse. Id recte observavit Glareanus, et jussit legi in Valerium, ut constet sibi narratio.

66 Tam effuse vagandi] Aliquot scripti, tum Jac. Gronovio, tum nobis inspecti, habent evagandi.

67* Servientem, quum sub regibus esset] Vox servientem glossema sapere

[ocr errors]

videtur. Certe sufficit alterum mem-
brum, quum sub regibus esset.

68 * Itaque] Adeoque: et idcirco.
Connectit hæc particula membrum
cui præfigitur cum eo quod præces-
sit.

6) Fortuna urbis] Quod status urbis obsessæ et ad summam inopiam redactæ hanc criminationem probabilem faceret.

70 * Quo temere] Scribam obtruncat, in quem non consilio aut judicio, sed temerario fortunæ impulsu actus est.

U. C. 246. Vadentem inde, qua per trepidam turbam cruento mucrone A. C.506. sibi ipse fecerat viam, quum, concursu ad clamorem facto, comprehensum regii satellites retraxissent, ante tribunal regis destitutus, tum quoque, inter tantas fortunæ minas, metuendus magis, quam metuens : 'Romanus sum,' inquit, 'civis. 'C. Mucium vocant. hostis hostem occidere volui. nec ad ' mortem minus animi est, quam fuit ad cædem. Et facere et 71 pati fortia, Romanum est. Nec unus in te ego hos animos gessi: longus post me ordo est idem petentium decus. Proinde in hoc discrimen, si juvat, adcingere, ut in singulas horas 72 capite dimices tuo; ferrum hostemque in vestibulo 'habeas regiæ. Hoc tibi juventus Romana indicimus bellum. 'Nullam aciem, nullum prœlium timueris. Uni tibi, et cum singulis res erit.' Quum rex, simul 73 ira infensus, periculoque conterritus, circumdari ignes minitabundus juberet, nisi expromeret propere, quas insidiarum sibi minas per ambages jaceret: En tibi,' inquit ut sentias, quam vile corpus sit iis, qui magnam gloriam vident :'74 dextramque accenso ad sacrificium foculo injicit. quam quum velut alienato ab sensu torreret animo; 75 prope adtonitus miraculo rex, quum ab sede sua prosiluisset, amoverique ab altaribus juvenem jussisset, "Tu vero abi,' inquit, 'in te magis, quam in me hostilia ausus. 'Juberem macte virtute esse, si pro mea patria ista virtus staret. Nunc76 jure belli liberum te, intactum inviolatumque hinc di'mitto.' Tum Mucius, quasi remunerans meritum, ‘Quandoquidem,' inquit, 'est apud te virtuti honos, ut beneficio tuleris 'a me, quod minis nequisti ; trecenti conjuravimus principes juventutis Romanæ, ut in te hac via grassaremur. Mea prima sors fuit. ceteri, 77 ut cuique ceciderit primo, quoad te oppor'tunum fortuna dederit, suo quisque tempore, aderunt. XIII. Mucium dimissum, cui postea 78 Scævolæ a clade

6

71* Pati fortia] Pati ea, quæ non possit tolerare, nisi fortis et constantis animi vir.

73 Capite dimices tuo] In periculum de vita tua venias. Ac fortasse hic desit particula de. Dicunt enim Latini de capite, de fortunis, de gloria, de salute dimicare: nec ullum nobis succurrit exemplum suppressæ præpositionis in ejusmodi locutionibus.

73 Ira infensus] Magis placet incensus: quod præferunt duo ex Hearnii codicibus.

74 Dextramque] Operæ pretium est videre de hoc Mucii facto nobile Martial. epigramma, quod est 21. lib. 1. Quanquam hæc lectori cordato mirabiliora profecto, quam veriora videbuntur. Et quidem de his igni

bus, injectaque in accensum foculum a Mucio dextra silet Dionysius.

75 Prope attonitus] Attonitus, si vim verbi spectes, est is qui fulmine afflatus est, qui proinde corpore et animo immobilis stupet. Itaque sig nificantior illa vox est, quam hæc nostra, quæ tamen ab ea originem ducit, étonné.

76 Jure belli liberum] Immunem ab iis, quæ in te mihi jure belli licerent.

77* Ut cuique ceciderit primo] Resecanda videtur vox primo: quæ et impedit sensum potius quam juvat, et huc potuit immigrare ex versu præcedenti, ubi reperitur prima.

78 Scævola] Quia amissa dextra manu, læva uti cogebatur, vocatus est Scævola. Scava enim, seu sce

« PoprzedniaDalej »