Obrazy na stronie
PDF
ePub

patris corpus carpentum egisse fertur; partemque sanguinis, ac cædis paternæ cruento vehiculo, contaminata ipsa respersaque, tulisse ad penates suos virique sui: quibus iratis, malo regni principio similes prope diem exitus sequerentur. Ser. Tullius regnavit annos quatuor et quadraginta, ita Servii laus. ut bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis æmulatio esset. Ceterum id quoque ad gloriam accessit, quod cum illo simul justa ac legitima regna occiderunt. Id ipsum tam mite ac tam moderatum imperium tamen, quia unius esset, deponere eum in animo habuisse quidam auctores sunt; ni scelus intestinum liberandæ patriæ consilia agitanti intervenisset.

[ocr errors]

A. C. 532.

num firmat.

XLIX. Inde L. Tarquinius regnare occepit, 77 cui Su- U.C. 220. perbo cognomen facta indiderunt, quia socerum gener sepul- Tarquinius tura prohibuit, Romulum quoque insepultum perisse' dicti- Superbus tans primores Patrum, quos Servii rebus favisse crede- regnat. bat, interfecit: conscius deinde male quærendi regni ab se ipso adversus se exemplum capi posse, armatis corpus cireumsepsit. neque enim ad jus regni quidquam præter vim habebat; ut qui neque populi jussu, neque auctoribus Patribus regnaret. Eo accedebat, ut in caritate civium nihil spei reponenti metu regnum tutandum esset : quem ut plu- Metu regribus incuteret, cognitiones capitalium rerum sine consiliis per se solus exercebat: perque eam caussam occidere, in exsilium agere, 78 bonis multare poterat non suspectos modo aut invisos, sed unde nihil aliud, quam prædam, sperare posset. Ita Patrum præcipue numero inminuto, statuit nullos in Patres legere; quo contemtior paucitate ipsa ordo esset, minusque per se nihil agi indignarentur. Hic enim regum primus traditum a prioribus morem de omnibus senatum consulendi solvit : domesticis consiliis rempublicam administravit: bellum, pacem, fœdera, societates per se ipse, cum quibus voluit, injussu populi ac senatus, fecit diremitque. Latinorum sibi maxime gentem conciliabat, Latinos sibi ut peregrinis quoque opibus tutior inter cives esset. neque hospitia modo cum primoribus eorum, sed adfinitates quoque jungebat. Octavio Mamilio Tusculano, (is longe prin

77 Cui Superbo cognomen facta indiderunt] Facta ea quæ hic notantur, crudelem eum magis probant, quam superbum, eo sensu quo hæc vox vulgo accipitur. Sed superbus idem prorsus interdum valet, quod ab humanitate abhorrens. Virgilius, quo nemo proprietatem Latini sermonis aut cognovit accuratius, aut servavit, bis in vIII. Æn. libro hoc nomen eo, quem volumus, sensu usurpavit :

Quos illi bello profugos egere superbo.
Et,

Foribusque affixa superbis
Ora virúm tristi pendebant pallida

tabo.

78 Bonis multare poterat] Libenter assentimur Gronovio delenti verbum poterat, sine quo et vividior narratio est, et magis congrua Tarquinii moribus, cui parum erat posse, nisi et faceret quod poterat.

conciliat.

ceps Latini nominis erat, si famæ credimus, ab Ulixe Deaque Circe oriundus) ei Mamilio filiam nuptum dat; perqueeas nuptias multos sibi cognatos amicosque ejus conciliat.

L. Jam magna Tarquinii auctoritas inter Latinorum proceres erat; quum, in diem certam ut ad 79 lucum Ferentinæ conveniant, indicit: esse, quæ agere de rebus communibus Conventus velit. Conveniunt frequentes prima luce. ipse Tarquinius Latinorum. diem quidem servavit ; sed paullo ante, quam sol occideret, venit. Multa ibi tota die in concilio variis jactata sermonibus Turnus erant. Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem TarHerdonius quinium erat invectus; Haud mirum esse, 80 Superbos inditum Romæ cognomen. (jam enim ita clam quidem mussitan

in Tarquin.

invehitur.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

tes, vulgo tamen, eum adpellabant.) An quidquam superbius esse, quam ludificari sic omne nomen Latinum? Principibus 'longe ab domo excitis, ipsum, qui concilium indixerit, non adesse. tentari profecto patientiam, ut, si jugum acceperint, 'obnoxios premat. Cui enim non adparere, adfectare eum 'imperium in Latinos? 81 Quod si sui bene crediderint cives, ' aut si creditum illud, et non raptum parricidio sit, credere 'et Latinos (quamquam ne sic quidem alienigena) debere. 82 Sin suos ejus poeniteat, (quippe qui alii super alios truci ́dentur, exsulatum eant, bona amittant,) quid spei melioris 'Latinis portendi? Si se audiant, domum suam quemque inde abituros: neque magis observaturos diem concilii, quam ipse, 'qui indixerit, observet.' Hæc atque alia eodem pertinentia seditiosus 83 facinorosusque homo, hisque artibus opes domi nactus, quum maxime dissereret, intervenit Tarquinius. Is finis orationi fuit. Aversi omnes ad Tarquinium salutandum. qui, silentio facto, monitus a proximis ut purgaret se, quod id temporis venisset, 'disceptatorem,' aït, se sumtum

• Ulysse Gron. Crev.

79 Lucum Ferentina] Lucus ille fuit ad caput aqua Ferentinæ, de quo mentio fit infra, c. 51. sive, quomodo appellatur 11. 38. caput Ferentinum. Hunc et fontem et lucum sub radicibus montis Albani fuisse, eoque, post Albam dirutam, usque ad P. Decium Murem consulem, populos Latinos convenire solitos, ut imperium communi consilio administrarent, ex Festo discimus in voce Prætor.

eo Superbo inditum] Vulgo Superbo ei inditum. Sed Andreas et Campanus ignorant rò ei, ut et Gronovii codd. et unus e MSS. Hearnii, et omnes rostri. Sic et l. III. c. 65. Insectandisque Pa. tribus, unde Aspero etiam inditum est cognomen, tribunatum gessit.

[ocr errors]

⚫ add. ei Gron.

81 Quod si sui] Si bene cessit Romanis, quod ei commiserint imperium, aut si omnino commiserunt debere Latinos quoque illud eidem committere: imo non debere, etiamsi res ita se haberet, quum sit alienigena. Ceterum ante Gronovium legebatur deberent. Ille emendavit ex uno MS. vel optimo. Duo e nostris favent, qui exhibent deberet.

82 * Sin suos ejus pœniteat] Sin autem ille displiceat suis civibus, si graventur, et oderunt ejus imperium.

89 Facinorosus] Audax, temerarius, Nempe facinus semper vim et audaciam, non semper sceleris labem adjunctam habet.

[ocr errors]

6

[ocr errors]
[ocr errors]

inter patrem et filium: cura reconciliandi eos in gratiam moratum esse: et, quia ea res exemisset illum diem, postero die < acturum, quæ constituisset.' 84 Ne id quidem ab Turno tulisse tacitum ferunt. dixisse enim, 85 Nullam breviorem esse cognitionem, quam inter patrem et filium, paucisque transigi 6 verbis posse: ni pareat patri, habiturum infortunium esse.' LI. Hæc Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio abiit. Quam rem Tarquinius aliquanto, quam videbatur, ægrius ferens, confestim Turno necem machinatur; ut eumdem terrorem, quo civium animos domi obpresserat, La- Ab eo obtinis injiceret. et quia 86 pro imperio palam interfici non po- primitur. terat, oblato falso crimine insontem obpressit. per adversæ factionis quosdam Aricinos servum Turni auro conrupit, ut in deversorium ejus vim magnam gladiorum inferri clam sineret. ea quum una nocte perfecta essent, Tarquinius, paullo ante lucem adcitis ad se principibus Latinorum, quasi re nova perturbatus, moram suam hesternam, velut Deorum quadam providentia inlatam,' aït, saluti sibi atque illis fuisse. ab Turno dici sibi et primoribus populorum parari necem, ut 'Latinorum solus imperium teneat. Adgressurum fuisse hesterno die in concilio. dilatam rem esse, quod auctor ́ concilii afuerit, quem maxime peteret. Inde illam absentis ' insectationem esse natam, quod morando spem destituerit. Non dubitare, si vera deferantur, quin prima luce, ubi ventum in concilium sit, instructus cum conjuratorum manu armatusque venturus sit. Dici, gladiorum ingentem numerum esse ad eum convectum, id vanum nec ne sit, extemplo sciri posse. Rogare eos, ut inde secum ad Turnum veniant.' Suspectam fecit rem et ingenium Turni ferox, et oratio hesterna, et mora Tarquinii; quod videbatur ob eam differri cædes potuisse. Eunt inclinatis quidem ad credendum animis, tamen, nisi gladiis deprehensis, cetera vana existimaturi. Ubi est eo ventum, Turnum ex somno excitatum circumsistunt custodes: comprehensisque servis, qui caritate domini vim parabant, quum gladii abditi ex omnibus locis deverticuli u protraherentur; enimvero manifesta res visa, injectæque Turno catenæ : et confestim Latinorum concilium magno cum tumultu advocatur. Ibi 87 tam atrox invidia orta est, gladiis in medio positis, ut, indicta caussa, abfuerit Gron. Crev.

64 Ne id quidem] Tarquinius, ut ferunt, ne id quidem tulit, sive abstulit tacitum ab Turno: i. e. hanc Tarquinii excusationem silentio nou transmisit Turnus. Dicitur quis tacitum ferre id, cui nemo reclamat. Sic 11. 45. Ut tacitum feras, quod celuri vis.

85* Nullam breviorem esse cognitionem]

diverticuli Ed.

Nullam litem brevius et facilius diju.
dicari posse. Cognitio hoc loco est
disceptatio judiciaria.

86 Pro imperio] Aperto jussu :
quod Galli dicimus, d'autorité.

87* Tum atrox invidia orta est] Odia tam atrociter incensa sunt in Turnum, tanquam facinoris manifestum.

Fœdus cum

Latinis.

novo genere lethi, dejectus ad caput aquæ Ferentinæ, crate superne injecta saxisque congestis, mergeretur.

88

LII. Revocatis deinde ad concilium Latinis, Tarquinius, conlaudatisque, qui Turnum novantem res pro manifesto parricidio merita poena adfecissent, ita verba fecit: 'Posse qui' dem se vetusto jure agere, quod quum omnes Latini ab Alba ' oriundi sint, in eo fœdere teneantur, quo ab Tullo res omnis 'Albana cum colonis suis in Romanum cesserit imperium. 'Ceterum se utilitatis id magis omnium caussa censere, ut renovetur id foedus: secundaque potius fortuna populi Romani ut participes Latini fruantur, quam urbium excidia vasta* tionesque agrorum, quas Anco prius, patre deinde suo reg'nante, perpessi sint, semper aut exspectent, aut patiuntur.' Haud difficulter persuasum Latinis, quamquam in eo foedere superior Romana res erat. ceterum et capita nominis Latini stare ac sentire cum rege videbant, et Turnus sui cuique periculi, si adversatus esset, recens erat documentum. Ita renovatum foedus, indictumque junioribus Latinorum, ut ex fœdere die certa ad lucum Ferentinæ 'armati frequentes adessent. Qui ubi ad edictum Romani regis ex omnibus populis convenere; ne ducem suum, neve 89 secretum imperium, propriave signa haberent, miscuit manipulos ex Latinis Romanisque, ut 90 ex binis singulos faceret, binosque ex singulis. ita geminatis manipulis centuriones imposuit.

91

LIII. Nec, ut injustus in pace rex, ita dux belli pravus fuit. quin ea arte æquasset superiores reges, ni 91 degeneraBellum cum tum in aliis huic quoque decori obfecisset. Is primus Volscis bellum in ducentos amplius post suam ætatem annos movit, Suessamque Pometiam ex his vi cepit. ubi quum 92 dividenda " præda 93 quadringenta talenta argenti aurique

Volscis.

[blocks in formation]

89* Secretum] Separatum, distinctum, proprium.

90 Ex binis singulos] Ex binis manipulis singulos fecit: i. e. milites e binis manipulis desumptos in unum manipulum contribuit: ex singulis binos: i. e. duas unius manipuli partes in binos distribuit. Porro manipuli appellatio inde ducta fuit, aucto ribus Plut. in Romulo, et Ovid. 111. Fast. quod ii qui Romulum primo secuti sunt, pro signis militaribus habuerint perticas, quæ manipulos fœni in summo præfixos gestarent.

X

x quadraginta Crev. Doer. Rup.

91 Degeneratum in aliis] Ipsius animus ac vita in ceteris degener. Degeneratum est in recto casu, et refertur ad verbum offecisset. Crebra occurrunt apud Livium hujus loquendi formæ exempla.

92 Divendita præda] Andreas habet dividenda, ut et MSS. a Gronovio inspecti, et quatuor e nostris. Unde ille legendum putat divendenda.

93 Quadraginta talenta argenti aurique] Si hæc sana sunt, sensus erit; eam summam auri argentique, quæ, si in talenta argenti redigeretur, quorum vulgatissimus erat usus in æstimandis pecuniis, efficeret quadraginta argenti talenta; id est, marcas argenti Parisienses 3750. Cer terum valde suspectum nobis est illud

6

94- refecisset; concepit animo eam amplitudinem Jovis templi, quæ digna Deum hominumque rege, quæ Romano imperio, quæ ipsius etiam loci majestate esset. Captivam pecuniam in ædificationem ejus templi seposuit. Excepit deinde eum lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem, nequidquam vi adortus, quum 95 obsidendi quoque urbem spes pulso a mœnibus ademta esset, postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus est; nam quum, velut posito Gabios bello, fundamentis templi jaciendis aliisque urbanis operibus fraude adgreditur, intentum se esse simularet, Sextus filius ejus, qui 96 minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se sævitiam intolerabilem conquerens; Jam ab alienis in suos vertisse superbiam : et liberorum quoque eum frequentiæ tædere; ut, quam in curia solitudinem fecerit, domi quoque faciat: ne quam stirpem, ne quem hæredem regni relinquat. Se quidem 'inter tela et gladios patris elapsum, nihil usquam sibi tutum, nisi apud hostes L. Tarquinii, credidisse. Nam, ne errarent, manere his bellum, quod positum simuletur; et per occasionem eum incautos invasarum. Quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se omne Latium: 97 Volscosque se inde, et Æquos, et Hernicos petiturum ; donec ad eos perveniat, qui a patrum crudelibus atque inpiis suppliciis tegere liberos sciant. Forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se adversus superbissimum regem ac ferocissimum 98 populum inventurum.' Quum, si nihil morarentur, infensus ira porro inde abiturus videretur, benigne ab Gabinis excipitur. vetant mirari, si, qualis in cives, qualis in socios, ta lis ad ultimum in liberos esset. In se ipsum postremo sæ

[ocr errors]
[ocr errors]

Y recepisset Gron. Crev. et Equos etc. Ed.

zac Eæd.

a Pulsumque se inde Volscos

additamentum aurique, quod omittit
Florentinus codex a Gronovio allega-
tus, itemque antiquissimus e nostris
regiis, et Sorbonicus, Nec ullum
unquam scriptorem ita locutum esse,
ut hic legitur in vulgatis libris, credimus.
94 Recepisset] Reservasset, seposu
isset. Nempe Tarquinius, quod di-
sertis verbis docet Dionysius, deci-
mam partem Pometinarum manubia-
rum in ædificationem templi Capito-
lini seposuit. Sed Dion. parum pro-
babiliter decimam hanc partem ad
quadringenta talenta excessisse tra-
dit. Longe verisimilius est totam
Pometinam prædam fuisse quadrin-
gentcrum talentorum, ex quibus
quadraginta, decima nimirum pars,
recepta seu reservata a Tarquinio delitas patris in liberos,
fuerint ad ædificandum Capitolium,
Nec alia fuisse videtur mens Livii.

$5 Cbsidendi quoque urbem] Recte
observat Gronovius non videri neces-
sariam repititionem vocis urbem, quæ
superiore jam versu habetur,

16 Minimus] Maximus apud Dion.

57 Pulsumque se inde Volscos et
Eques] Tres e nostris codd. ut et
aliquot Gronovio memorati, ignorant
Tò pulsum, habentque Volscos, sive
Volscosque se inde et Æquos.

98 Populum] Nihil huc opus esse
visum est emendatione Tan. Fabri,
qui legi jubet patrem.
Imo longe
melior et ad rem accommodatior est
vulgatae lectionis sensus. Ratio enim
ducta a ferocia populi Romani proprie
tangit eos, quos se ad arma concita-
turum sperat Sextus: non item cru-

« PoprzedniaDalej »