Obrazy na stronie
PDF
ePub

Communia sacra Rom.. et Latino

rum.

tes, 39 postmorium interpretantur esse. Est autem magis circa murum locus, quem in condendis urbibus quondam Etrusci, qua murum ducturi erant, certis circa terminis inaugurato consecrabant: ut neque interiore parte ædificia 40 moenibus continuarentur, quæ nunc vulgo etiam 41 conjungunt; et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli. Hoc spatium, quod neque habitari, neque arari fas erat, non magis quod post murum esset, quam quod murus post id, pomoerium Romani adpellarunt. et in urbis incremento semper, quantum moenia processura erant, tantum termini hi consecrati proferebantur.

XLV. Aucta civitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et ad pacis usus, ne semper armis opes adquirerentur, consilio augere imperium conatus est, simul et aliquod addere urbi decus. Jam tum erat inclitum Dianæ Ephesiæ fanum: id communiter a civitatibus Asia factum fama ferebat. Quum consensum Deosque consociatos laudaret mire Servius inter proceres Latinorum, cum quibus publice privatimque hospitia amicitiasque de industria junxerat; sæpe iterando eadem perpulit tandem, ut 42 Romæ fanum Dianæ populi Latini cum populo Romano facerent. Ea erat confessio, caput rerum Romam

esse, de quo toties armis certatum fuerat. 43 Id quamquam omissum jam ex omnium cura Latinorum, ob rem toties infeliciter tentatam armis, videbatur; uni se ex 44 Sabinis Bos insignis fors dare visa est privato consilio imperii recuperandi. Bos magnitudi- in Sabinis nata cuidam patrifamiliæ dicitur, miranda mag

nis macta

ta.

nitudine ac specie. Fixa per multas ætates cornua in vestibulo templi Dianæ monumentum ei fuere miraculo. Habita, ut erat, res prodigii loco est et cecinere vates, cujus civitatis eam civis 45 Dianæ inmolasset, ibi fore imperium; idque carmen pervenerat ad antistitem fani Dianæ. het del. Gron. Crev.

39 Postmarium interpretantur esse] Lege divisim cum Perizonio, post mœrum, sive murum. Antiqui enim pro littera u usurpabant interdum a: scribebantque cæraverunt pro curaverunt. Ceterum emendatio Perizonii omnino videtur necessaria. Non enim negat Livius pomarium dictum esse quasi postmarium: sed contendit ea voce designari locum circa murum, tam eum post quem murus esset, quam qui post murum.

40 Manibus continuarentur] Prope

inuros extruerentur.

41 Conjungunt] Ita jungunt, ut monia urbis sint privatarum ædium partes: unde fiebat, ut Augusti ævo

haud facile esset ea dignoscere, teste Dion. 1. IV.

42 Roma] In Aventino, ut docet Dion. ibid.

43 * Id quanquam omissum] Id quanquam videbantur jam omnes Latini ex animo curaque omisisse, nec amplius de principatu cum Romanis velle contendere.

44 Sabinis] Qui, non secus ac Latini, et de imperio cum Romanis certaverant, et spem jam omnem abjecerant.

45 Diana immolasset] Aventinensi, ut docet Val. Max. vii. 3. Ideo bovem Sabinus Romam adduxit,

[ocr errors]

Sabinus, ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem Romam actam deducit ad fanum Dianæ, et ante aram statuit. Ibi antistes Romanus, quum eum magnitudo victimæ celebrata fama movisset, memor responsi Sabinum ita adloquitur: Quidnam tu, hospes, paras?' inquit, 47 inceste sacrificium Dianæ facere? Quin tu ante vivo perfunderis flu' mine? Infima valle præfluit Tiberis.' Religione tactus hospes, qui omnia, ut prodigio responderet eventus, cuperet rite facta, ex templo descendit ad Tiberim. Interea Romanus inmolat Dianæ bovem. id mire gratum regi atque civitati fuit.

k

tat.

XLVI. Servius, quamquam jam usu haud dubium regnum possederat, tamen, quia interdum jactari voces a juvene Tarquinio audiebat, se injussu populi regnare, conciliata prius voluntate plebis, agro capto ex hostibus viritim diviso, ausus est ferre ad populum, vellent, juberentne, se regnare?' tantoque consensu, quanto haud quisquam alius ante, rex est declaratus. Neque ea res Tarquinio spem L. Tarqui48 adfectandi regni minuit: immo eo inpensius, quia 49 de nius reg agro plebis 50 adversa Patrum voluntate senserat agi, cri- num adfecminandi Servii apud Patres, crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse juvenis ardentis animi, et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante. Tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut tædio regum maturior veniret libertas; ultimumque regnum esset, quod scelere partum foret. Hic. L. Tarquinius (Prisci Tarquinii regis filius neposne fuerit, parum liquet; pluribus tamen auctoribus 51 filium ediderim) fratrem habuerat Aruntem Tarquinium, mitis ingenii juvenem. His duobus, ut

primum Gron. Crev.

46 Ut primum apta dies] Quinque MSS. ut prima, teste Gronovio. Assentiuntur duo e nostris.

47 Inceste] Non caste, non pure. Vox sacrorum propria.

48 Affectandi] Non concupiscendi; quid enim est spes concupiscendi regni? sed occupandi. Non absimili sensu Terentius et Virgilius dicunt affectare viam pro tenere viam.

49* De agro plebis adversa Patrum voluntate... agi] Offensos esse animos Patrum, quum ageret apud eos Servius de dividendo plebi agro.

50 Adversa Patrum voluntate] Hanc sermonis elegantiam reddidit Livio Gronovius ex duobus scriptis. Alludunt quatuor e nostris, qui habent adversam Patrum voluntatem. Ante Gronovii emendationem edebatur adversum Patrum voluntatem.

k dubie Eæd.

51 Filium ediderim] Invicte probat Dionysius illum Tarquinii Prisci nepotem fuisse, non filium. Variis enim argumentis colligit necesse esse, ut quum Priscus interfectus est, ipse quidem octogenarius ad minimum esset, Tanaquil vero 75. annos nata. Unde efficitur L. Tarquinium, qui fratrem natu minorem Aruntem habuit, debuisse procul dubio, si Prisci Tarquinii filius dicatur, esse 27. annorum, quum Priscus occisus est : quum ipse regnare occœpit, 71. quum Roma expulsus, 96. quum obiit, 110. annorum: quæ profecto omnia nemini probari possint. Suspicatur Dionysius inde natum esse eorum errorem, quos hic auctores sequitur Livius, quod fortasse Priscus nepotes suos adoptaverit. Hæc fuse tractata vide apud Dion. circa initia l. IV.

bitio.

ante dictum est, duæ Tulliæ, regis filiæ, nupserant, et ipsæ longe dispares moribus. Forte ita inciderat, ne duo violenta ingenia matrimonio jungerentur, fortuna, credo, populi Romani, quo diuturnius Servii regnum esset, constiTullia am. tuique civitatis mores possent. Angebatur ferox Tullia, 52 nihil materiæ in viro neque ad cupiditatem, neque ad audaciam esse; tota in alterum versa Tarquinium, eum mirari, eum virum dicere, ac regio sanguine ortum: spernere sororem, quod virum nacta muliebri 53 cessaret audacia. 54 Contrahit celeriter similitudo eos, ut fere fit malum malo aptissimum. sed initium turbandi omnia a femina ortum est. Ea, secretis viri alieni adsuefacta sermonibus, nullis verborum contumeliis parcere, 55 de viro ad fratrem, de sorore ad virum; et se rectius 56 viduam, et illum cœlibem futurum fuisse contendere, quam cum inpari jungi, ut elanguescendum aliena ignavia esset. Si sibi eum, quo digna esset, Dii dedissent virum, domi se propediem visuram regnum fuisse, quod apud patrem videat. Celeriter adolescentem suæ temeritatis inplet. Aruns Tarquinius et 57 Tullia minor prope continuatis funeribus quum domos vacuas novo maNubit soro- trimonio fecissent, 58 junguntur nuptiis, magis non prohibente Servio, quam adprobante.

ris viro.

Violenta

ejus consilia.

XLVII. Tum vero in dies 59 infestior Tullii senectus, infestius cœpit regnum esse. jam enim ab scelere ad m 60 aliud spectare mulier scelus: nec nocte, nec interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita præterita parricidia essent. 'Non 'sibi defuisse, 1cui nupta diceretur, nec cum quo tacita serviret:

1 Lucius Tarquinius Doer. Rup. 52 Nihil materia] Nihil in viri ingenio reperiri ex illo habitu mentis, qui velut materia est ad cupiditatem, ad audaciam inflammari facilis; qui, ad cupiditatem, ad audaciam excitari et incendi facile potest.

53 Cessaret audacia] Cessaret ab au-
dacia, careret audacia. Eodem modo sup-
primit præpositionem Lucanus 1. IV. v.24.
Prima dies belli cessavit Marte cru-
ento.

Possumus tamen suspicari Livium
scripsisse a muliebri cessaret audacia ; ac
præpositionem ob id intercidisse, quod
vox præcedens nacta eadem littera
Aniatur. Porro non est quod quis-
quam miretur a muliere supra modum
audaci audaciam haberi mulierum pro-
priam.

54 Contrahit celeriter] Eos similitudo,
quod vulgo accidit, celeriter contrahit,
utpote aptissimos sibi invicem, quia
uterque malus.

m ad del. Gron. Crev.

55 De viro ad fratrem] Supple viri. De sorore ad virum, supple sororis.

56 Viduam] Vidua, si jurisconsultis credamus, non ea solum dicitur, quæ viro orbata est, sed et ea quæ nunquam nupsit.

57 Tullia minor] Major, ex Dionysii sententia, qui Tulliam majorem majori Tarquinio Lucio, minorem minori Arunti nupsisse tradit.

58 Junguntur] L. Tarquinius et Tullia altera.

59 Infestior] Audacius impugnata. Præsentius jam ei coepit periculum impendere.

60 Aliud spectare] Campanus, Andreas, et aliquot Gronovii codices ad aliud. Accedunt quatuor e nostris.

61 Cui nupta diceretur] Observa verbum diceretur. Cujus hæc vis est, ut Tullia se cum impari junctam, nomine tenus, non re nuptam fuisse existimet.

defuisse, qui se regno dignum putaret: qui meminisset, se 'esse Prisci Tarquinii filium; qui habere, quam sperare regnum mallet. Si tu is es, cui nuptam esse me arbitror, et virum et regem adpello: sin minus, eo nunc pejus mutata 'est res, quod 52 isthic cum ignavia est scelus. Quin adcingeris? Non tibi ab Corintho, nec ab Tarquiniis, ut patri tuo, 663 peregrina regna moliri necesse est. Dii te penates patriique, et patris imago, et domus regia, et in domo regale solium, et nomen Tarquinium creat vocatque regem. Aut si 'ad hæc parum est animi, quid frustraris civitatem? quid te ut regium juvenem 64 conspici sinis? Facesse hinc Tarquinios, aut Corinthum. 65 Devolvere retro ad stirpem, fratri similior, quam patri.' His aliisque increpando juvenem instigat, nec conquiescere ipsa potest: si, quum Tanaquil, peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo, ut duo continua regna viro, ac deinceps genero, dedisset; ipsa, regio semine orta, 66 nullum momentum in dando adimendo que regno faceret. His muliebribus instinctus furiis Tarquinius circumire et prensare ", 67 minorum maxime gentium, Patres; admonere paterni beneficii, ac pro eo gratiam repetere; adlicere donis. juvenes: tum de se ingentia pollicendo, tum regis criminibus omnibus locis crescere. postremo, ut jam agendæ rei tempus L. Tarquivisum est, stipatus agmine armatorum, in forum inrupit; inde, num inva omnibus perculsis pavore, in regia sede pro curia sedens, Pa- dit. tres in curiam per præconem ad regem Tarquinium citari jussit. Convenere extemplo, alii jam ante ad hoc præparati, alii metu, ne non venisse fraudi esset, novitate ac miraculo adtoniti, et jam de Servio actum rati. Ibi Tarquinius, maledicta 69 ab stirpe ultima orsus; Servum, servaque natum, post 'mortem indignam parentis sui, non interregno, ut antea, inito, non comitiis habitis, non per suffragium populi, non auctoribus Patribus, muliebri dono regnum occupasse. natum, ita creatum regem, fautorem infimi generis hominum, ex quo ipse sit, odio alienæ honestatis ereptum primoribus 6 agrum sordidissimo cuique divisisse: omnia onera, quæ com" prehensare Gron. Crev.

[ocr errors]

69

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

Ita

66 * Nullum momentum. . . faceret] Nihil efficeret, quo in hanc illamve partem res inclinaretur.

67 Minorum. . gentium Patres] Vid. sup. c. 35.

68 Ne, non venisse fraudi esset] Ne crimini sibi daretur, atque adeo in periculum inciderent, si non venissent.

69 Ab stirpe ultima] Ab stirpe usque, a qua orsus, tanquam ab aliquo principio ultimo, reliquam omnem Servii vitam exagitavit.

F

nius reg

Servius

"munia quondam fuerint, inclinasse in primores civitatis: in"stituisse censum, ut 70 insignis ad invidiam locupletiorum < fortuna esset, et parata unde, ubi vellet, egentissimis largi"retur.'

[ocr errors]

XLVIII. Huic orationi Servius quum intervenisset, trepido nuncio excitatus, extemplo a vestibulo curiæ magna voce, "Quid hoc,' inquit, Tarquini, rei est? qua tu audacia me 'vivo vocare ausus es Patres? aut in sede considere mea?" Quum ille ferociter ad hæc, 'Se patris sui tenere sedem, multo, quam servum, potiorem filium regis regni hæredem: satis illum diu per licentiam eludentem insultasse dominis;' clamor ab utriusque fautoribus oritur, et concursus populi fiebat, in curiam adparebatque regnaturum, qui vicisset. Tum Tarquinius, necessitate jam ipsa cogente ultima audere, multo et ætate et viribus validior, medium adripit Servium; elatumque e curia in inferiorem partem per gradus dejicit. Inde 71 ad cogendum senatum in curiam redit. Fit fuga regis adparitorum atque comitum. Ipse prope exsanguis, quum semiainterficitur. nimi 72 regio comitatu domum se reciperet, pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ab iis, qui missi ab Tarquinio fugientem consecuti erant, interficitur. Creditur, quia nonabhorret a cetero scelere, admonitu Tulliæ id factum. carpento certe (id quod satis constat) in forum invecta, nec reverita cœtum virorum, evocavit virum e curia; regemque prima adpellavit. a quo facessere jussa ex tanto tumultu, Tulliae in- quum se domum reciperet, pervenissetque ad summum pietas. Cyprium vicum, ubi 73 Dianium nuper fuit; 74 flectenti P carpentum dextra in 75 Virbium clivum, ut in collem Esquiliarium eveheretur, restitit pavidus, atque inhibuit frenos is, qui jumenta agebat, jacentemque dominæ Servium trucidatum ostendit. Foedum inhumanumque inde traditur scelus, monumentoque locus est: Sceleratum vicum vocant, quo amens, 76 agitantibus furiis sororis ac viri, Tullia per a Urbium Doer. Rup. carpentum ad dextrum. Nisi forte legendum est cum Gronovio, Flectens, nempe is qui jumenta agebat.

O add. etiam Gron. Ctev.

Pflectente Eæd.

70* Insignis ad invidiam] Conspicua et velut spectaculo proposita ad excitandam invidiam.

7 Ad cogendum senatum] Qui in tanto tumultu diffugere videlicet ac dilabi parabat.

72 Ragio comitatu] Diffugerant primo regis apparitores et comites. At postea, lenito pavore, ad eum recurrere potuerunt.

73 Dianium] Locus Dianæ sacratus, ex Festo, apud quem legendum esse Dianium, non Dianius, recte censer Jos. Scaliger. Quomodo Dianium, sic et Minervium, et Vulcanium dicebatur.

74 Flectente] Tullia jubente flecti

75 Virbium] Vix dubitari potest, quin in hac voce sit mendum. Virbius enim clivus extra urbem fuit. Ex Festo legendum videtur Orbium: cui homen a flexuosis orbibus, teste eodem. Huic cognomen scelerati hæc sisse probabile est; certe non Cyprio vico, ut constat ex Varr. 1. tv. de lingua Latina.

76* Agitantibus furiis sororis ac viri] Turbantibus et efferantibus mentem furiis ultricibus sceleris, quo illa sororem et virum necaverat.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »