Obrazy na stronie
PDF

Etrusci belli æquatum. * Aeris gravis tulit in ærarium tre- U. C. 459. centa octoginta* millia : de reliquo ære , aedem Fortis For- A. C. 293. tunæ de manubiis faciendam locavit, prope *7 ædem ejus f Deae ab rege Ser. Tullio dedicatam. et militibus ex praeda °° centenos binos asses, et °° alterum tantum centurionibus atque equitibus (°° malignitate collegæ gratius accipientibus munus) divisit. Favor consulis tutatus ad populum est °' L. Postumium legatum ejus : qui dicta die a M. Cantio 8 tribuno plebis, °* fugerat in legationem (ut fama ferebat) populi judicium : jactarique magis, quam peragi, accusatio •jus °° poterat. XLVII. Exacto jam anno, novi tribuni plebis magistratum inierant : iisque ipsis, quia vitio creati erant, quinque post dies alii subfecti. Lustrum conditum eo anno est a Lustrum P. Cornelio Arvina, C. Marcio Rutilo, censoribus : censa conditum. capitum millia ducenta sexaginta duo trecenta viginti duo. Censores vicesimi sexti a primis censoribus; °* lustrum undevicesimum fuit. Eodem anno coronati primum, ob res bello bene gestas, ludos Romanos spectaverunt: palmæque tum primum, translato e Graecia more, victoribus datæ. Eodem anno ab ædilibus curulibus, qui eos ludos fecerunt, damnatis aliquot pecuariis, via °* a Martis silice ad Bovillas °° perstrata est. Comitia consularia L. Papirius habuit : creavit consules Q. Fabium Maximi filium Gurgitem et D. Junium Brutum Scaevam. ipse Papirius prætor factus. Multis rebus lætus annus vix ad solatium unius mali, pestilen

tiæ urentis simul urbem atque agros subfecit ; portentoque Pestilentia.

[ocr errors]

° nonaginta Gron. Crev.

° Æris.... trecenta nomaginta mildia] Marcas argenti 609. cùm tribus unciis. 57 Ædem eidem deae .... dedicatam] Scripti quamplurimi, Campanus, et Andreas, habent ejus deae. Et sane magis solet Livius dicere aedem ali. cujus divi dedicatam, quam alicui divo, ut jam observavimus in not. 89. ad v. 23. supra. * Centenos binos asses] Unciam argenti Paris. 14 cum granis fere 15. ° Alterum tantum] Duplum. Vid. not. 62. ad viii. 8. ° * Malignitate collegæ] Quia malignus, sive nimium parcus collega nihil militibus suis dederat. 91 L. Postumium] Eum nempe, qui consul priore anno fuerat, virum ingenii contumacis, cujus certamina cüm senatu (supra, c. 37.) videntur huic accusationi materiam dedisse.

eidem Eæd. & Scantio Eaed.

* Fugerat in legationem .... populi judicium] Legatum se a consule eligendum curaverat, ut fugeret populi judicium. 98 Poterat] Magis placeret potuerat. 9* Lustrum undevicesimum] Nempe a primis censoribus. Hoc lustrum tricesimum est in fastis Capitolinis, in quibus nimirum numerantur decem lustra ante primos censores condita. Et sic quoque Livius a fastis uno lustro discrepat. 95 A Martis] A Martis æde. Fortasse hic aliquod latet vitium. Campanus habet arinatis, unus ex Hearnii codd. Narniatis: tres e nostris Martis, omissa vocula a. 96 * Perstrata] Nota particulam per, qua indicare voluit Livius hanc viam velut aliquod complementum fuisse ejus semitæ, quam a porta Capena ad Martis stratam fuisse docuit, supra c. 23.

293.

608 TITI LIVII LIB. X. CAP. XLVII.

. c. 459. jam similis clades erat. et °7 libri aditi, quinam finis, aut C.

quod remedium ejus mali ab Diis daretur. Inventum in libris, Æsculapium ab Epidauro Romam arcessendum. neque eo anno, quia bello occupati consules erant, quidquam de ea re actum : præterquam quod unum diem AEsculapio supplicatio habita est.

97 * Libri aditi, quidam finis] Libri Sibyllini aditi, ut ex iis disceretur, quinam finis....

FINIS TOMI PRIMI.

[graphic]
« PoprzedniaDalej »