Obrazy na stronie
PDF
ePub

U. C. 459. gem victimarum documento ceteris fuere, ne abnuerent.
A. C. 293. Primoribus Samnitium ea detestatione obstrictis, decem

Samnium vastant Coss.

nominatis ab imperatore, eis dictum, 58 ut vir virum lege-
rent, donec sexdecim millium numerum confecissent. ea
legio linteata ab integumento consepti, quo sacrata nobili-
tas erat, adpellata est. His arma insignia data, et cristatæ
galeæ, ut inter ceteros eminerent. Paullo plus viginti mil-
lium alius exercitus fuit, nec corporum specie, nec glo-
ria belli, nec adparatu linteatæ legioni dispar. hic homi-
num numerus, quod roboris erat, ad Aquiloniam conse-
dit.

XXXIX. Consules profecti ab urbe: prior Sp. Carvilius, cui veteres legiones, quas M. Atilius, superioris anni consul, in agro Interamnati reliquerat, decretæ erant, cum eis in Samnium profectus, dum hostes, 59 operati superstitionibus, concilia secreta agunt, Amiternum oppidum de Samnitibus vi cepit. Cæsa ibi millia hominum duo ferme atque octingenti: capta quatuor millia ducenti septuaginta. Papirius, novo exercitu (ita decretum erat) scripto, Duroniam urbem expugnavit. minus, quam collega, cepit hominum, plus aliquanto occidit. præda opulenta utrobique est parta. Inde pervagati Samnium consules, maxime depopulato Atinate agro, Carvilius ad Cominium, Papirius ad Aquiloniam (ubi summa rei Samnitium erat) pervenit. 6o ibi aliquamdiu nec cessatum ab armis est, neque naviter pugnatum: lacessendo quietos, resistentibus cedendo, comminandoque magis, quam inferendo pugnam, dies absumebatur. quod quum inciperetur, remittereturque, omnium rerum etiam parvarum eventus proferebatur in dies. Altera Romana castra viginti millium spatio aberant: et absentis college consilia omnibus gerendis intererant rebus: intentiorque Carvilius, quo majore discrimine res vertebatur, in Aquiloniam, quam ad Cominium, quod obsidebat, erat. L. Papirius, jam per omnia ad dimicandum satis paratus, nuncium ad collegam mittit; sibi in animo esse, postero die, si per auspicia liceret, confligere cum hoste. Opus esse, et illum, quanta 'maxima vi posset, Cominium obpugnare, ne quid laxamenti sit Samnitibus ad subsidia Aquiloniam mittenda.' Diem ad proficiscendum nuncius habuit: nocte rediit, adprobare colÎegam consulta referens. Papirius, nuncio misso, extemplo concionem habuit; multa de universo genere belli, multa de præsenti hostium adparatu, vana magis specie, quam efficaci Papirius mi- ad eventum, disseruit. Non enim cristas vulnera facere; et

lites horta

tur.

58 Ut vir virum legerent]. Vid. not. 60. ad IX. 39.

59* Operati] Vid. not. 31. ad I. 31.

60 * Ibi] Eo loco qui posterior memoratus est, nempe ad Aquiloniam.

[ocr errors]
[ocr errors]

per picta atque aurata scuta transire Romanum pilum : et U. C. 459. candore tunicarum fulgentem aciem, ubi res ferro geratur, A. C. 293. cruentari. Auream olim atque argenteam Samnitium aciem

a parente suo occidione occisam: spoliaque ea honestiora victori hosti, quam ipsis arma, fuisse. Datum hoc forsan 'nomini familiæque suæ, ut adversus maximos conatus Samnitium obponerentur duces; spoliaque ea referrent, quæ 'insignia publicis etiam locis decorandis essent. Deos inmor' tales adesse propter toties petita foedera, toties rupta: tum, 'si qua conjectura mentis divinæ sit, nulli umquam exercitui fuisse infestiores, quam qui, nefando sacro mixta hominum pecudumque cæde respersus, 61 ancipiti Deum iræ devotus, ' hinc foederum cum Romanis ictorum testes Deos, hinc juris'jurandi adversus foedera suscepti exsecrationes horrens, in'vitus juraverit, oderit sacramentum, uno tempore Deos, cives, hostes metuat.'

[ocr errors]

XL. Hæc, comperta perfugarum indiciis, quum apud infensos jam sua sponte milites disseruisset, simul divinæ humanæque spei pleni, clamore consentienti pugnam poscunt; pœnitet in posterum diem dilatum certamen; moram diei noctisque oderunt. Tertia vigilia noctis, jam relatis literis a collega, Papirius 62 silentio surgit, et pullarium in auspicium mittit. Nullum erat genus hominum in castris intactum cupiditate pugnæ: summi infimique æque intenti erant: dux militum, miles ducis ardorem spectabat. Is ardor omnium etiam ad eos, qui auspicio intererant, pervenit. nam, quum pulli non pascerentur, pullarius, auspicium Auspicium mentiri ausus, 63 tripudium solistimum consuli nunciavit, mentitur Consul lætus auspicium egregium esse, et Deis auctoribus pullarius. rem gesturos, pronunciat; signumque pugnæ proponit. Exeunti jam forte in aciem nunciat perfuga, viginti cohortes Samnitium (quadringenariæ ferme erant) Cominium profectas, quod ne ignoraret collega, extemplo nuncium mittit ipse signa ocius proferri jubet, subsidiaque suis quæque locis, et præfectos subsidiis adtribuerat. Dextro

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

U. C. 459. cornu L. Volumnium, sinistro L. Scipionem, equitibus legaA, C. 293. tos alios, Caios Cædicium et Trebonium, præfecit.

Isque ictus pilo cadit.

[ocr errors]

Sp. Nautium mulos, detractis clitellis, cum 64 cohortibus alariis' in tumulum conspectum propere circumducere jubet, 65 atque inde inter ipsam dimicationem, quanto maxime posset, moto pulvere ostendere. Dum his intentus imperator erat, altercatio inter pullarios orta de auspicio ejus diei, exauditaque ab equitibus Romanis: qui, rem haud spernendam rati, Sp. Papirio fratris filio consulis, ambigi de auspicio, renunciaverunt. Juvenis, ante doctrinam Deos spernentem natus, rem inquisitam, ne quid incompertum deferret ad consulem, detulit. Cui ille, Tu quidem macte virtute dili'gentiaque esto: ceterum qui auspicio adest, si quid falsi nunciat, 66 in semet ipsum religionem recipit. Mihi quidem tripudium nunciatum, populo Romano exercituique egre'gium auspicium est.' Centurionibus deinde imperavit, ut pullarios inter prima signa constituerent. Promovent et Samnites signa; insequitur acies ornata armataque, 67 ut hostium quoque magnificum spectaculum esset. Priusquam clamor tolleretur, concurrereturque, emisso temere pilo ictus pullarius ante signa cecidit. quod ubi consuli nunciatum est, 'Dii in prœlio sunt,' inquit; habet pœnam noxium caput.' Ante consulem hæc dicentem corvus voce clara obcinuit. quo lætus augurio consul, adfirmans numquam humanis rebus magis præsentes interfuisse Deos, signa canere, et clamorem tolli jussit.

XLI. Proelium commissum atrox, ceterum longe disparibus animis. Romanos ira, spes, ardor certaminis, avidos hostium sanguinis in proelium rapit: Samnitium magnam partem necessitas ac religio invitos magis resistere, quam inferre pugnam, cogit. nec sustinuissent primum clamorem atque impetum Romanorum, per aliquot jam annos vinci adsueti, ni potentior alius metus insidens pectoribus a fuga

y alaribus Gron. Crev.

64 Cohortibus alaribus] Sive alariis. Sic enim habent et hoc loco, et infra c. 43. complures scripti, tum Gronovio, tum nobis excussi. Et sæpe alarios appellat Tacitus. Utcunque legas, intellige cohortes sociales. Alam enim proprie et signate de sociis in exercitu dici egregie probat Lipsius, 1. 11. de Milit. Rom. Dial. 7. Ceterum hic deesse videtur nota numeri. Neque enim profecto cohortes omnes alares, id est, pars longe maxima peditum sociorum, ierunt cum Sp. Nautio. Vid. not. ad xxv. 21. et XXVII. 12. ubi de sociali exercitu fusius age.

mus.

65 Atque inde inter. . . . dimicationem] Adjecimus voculam inde, quam in Gronovianis editionibus omissam Campanus, Andreas, et aliæ vetustæ editiones, cum quibusdam Hearnii MSS. et omnibus nostris agnoscunt.

66 In semetipsum religionem recipit] Semetipsum obligat crimine violatæ religionis, et suum caput pœnæ subjicit.

67 Ut hostium quoque] Ut spectaculum illius, licet hostilis, aciei, Romanorum oculos magnificentia sua capere et quodammodo delectare posset.

[ocr errors]

retineret. Quippe in oculis erat omnis ille occulti paratus U. C. 459. sacri, et armati sacerdotes, et promiscua hominum pecu- A. C. 293. dumque strages, et respers 68 fando nefandoque sanguine aræ, et dira exsecratio, ac furiale carmen, detestandæ familiæ stirpique compositum. his vinculis fugæ obstricti stabant, civem magis, quam hostem, timentes. Instare Romanus a cornu utroque, a media acie, et cædere Deorum hominumque adtonitos metu. repugnatur segniter, ut ab iis, quos timor moraretur a fuga. Jam prope ad signa cædes pervenerat, quum ex transverso pulvis, velut ingentis agminis incessu motus, adparuit. Sp. Nautius (Octavium Metium quidam eum tradunt) dux alaribus cohortibus erat. pulverem majorem, quam pro numero, excitabant: insidentes mulis calones frondosos ramos per terram trahebant: arma signaque per turbidam lucem in primo adparebant: post altior densiorque pulvis equitum speciem cogentium agmen dabat. Fefellitque non Samnites modo, sed etiam Romanos: et consul adfirmavit errorem, clamitans inter prima signa, ita ut vox etiam ad hostes accideret, captum Cominium, victo' rem collegam adesse; adniterentur vincere prius, quam 'gloria alterius exercitus fieret.' Hæc insidens equo. inde tribunis centurionibusque imperat, ut viam equitibus patefaciant. Ipse Trebonio Cædicioque prædixerat, ut, ubi se cuspidem erectam quatientem vidissent, quanta maxima vi possent, concitarent equites in hostem. Ad nutum omnia, ut ex ante præparato, fiunt. panduntur inter ordines viæ: provolat eques, atque infestis cuspidibus in medium agmen hostium ruit; perrumpitque ordines, quacumque inpetum dedit. instant Volumnius et Scipio, et perculsos sternunt. Tum, Victi Samjam Deorum hominumque victa vi, funduntur linteatæ co- nites. hortes: pariter jurati injuratique fugiunt, nec quemquam, præter hostes, metuunt. 69 Peditum agmen, quod superfuit pugnæ, in castra ad Aquiloniam compulsum est. nobilitas equitesque Bovianum perfugerunt: equites eques sequitur, peditem pedes: ac diversa cornua, dextrum ad castra Samnitium, lævum ad urbem tendit. Prior aliquanto Volumnius castra cepit: ad urbem Scipioni majore resistitur vi; non quia plus animi victis est, sed melius muri, quam vallum, armatos arcent. inde lapidibus propulsant hostem. Scipio, nisi in primo pavore, priusquam conlegerentur animi trans

vias Gron. Crev.

68 * Fundo nefandoque sanguine] Et sanguine pecudum, quem fas erat fundi; et hominum sanguine, qui sine scelere effundi non poterat.

69 Peditum agmen, quod superfuit pugna] Peditum agmen, non totum,

sed quod ejus superfuit pugne. Eo

dem fere modo locutus est Livius su-
pra, v. 34. Is, quod his ex populis
abundabat, Bituriges, Arvernos. Vid.
et infra xxvI. 33.

U. C. 459.
A. C. 293.

acta res esset, lentiorem fore munitæ urbis obpugnationem ratus, interrogat milites, Satin' æquo animo paterentur, ab 'altero cornu castra capta esse: se victores pelli a portis urbis?' Reclamantibus universis, primus ipse, scuto super caput elato, pergit ad portam : secuti alii, testudine facta, in urbem perrumpunt: deturbatisque Samnitibus, qui circa portam erant, muros occupavere. penetrare in interiora urbis, quia pauci admodum erant, non audent.

XLII. Hæc primo ignorare consul, et intentus recipiendo exercitui esse: jam enim præceps in occasum sol erat, et adpetens nox periculosa et suspecta omnia etiam victoribus faciebat. Progressus longius ab dextra castra capta videt ab læva clamorem in urbe mixtum pugnantium ac paventium fremitu esse. et tum forte certamen ad portam erat. Advectus deinde equo propius, ut suos in muris videt, nec jam integri quidquam esse, quoniam temeritate paucorum magnæ rei parta occasio esset, adciri, quas receperat, copias, signaque in urbem inferri jussit. 70 Ingressi proxima ex parte, quia nox adpropinquabat, quievere. nocte oppidum ab hostibus desertum est. Cæsa illo die ad Aquiloniam Samnitium millia triginta trecenti quadraginta: capta tria millia octingenti et septuaginta: signa militaria nonaginta septem. Ceterum illud memoriæ traditur, non ferme alium ducem lætiorem in acie visum, seu suopte ingenio, seu fiducia bene gerundæ rei. Ab eodem robore animi neque controverso auspicio revocari a prœlio potuit ; et in ipso discrimine, quo templa Diis inmortalibus voveri mos erat, voverat Jovi Victori, si legiones hostium fudisset, 71 pocillum mulsi votum mulsi prius, quam temetum biberet, sese facturum. id votum Diis cordi fuit: et auspicia in bonum verterunt.

Pocillum

Jovi.

XLIII. Eadem fortuna ab altero consule ad Cominium gesta res. Prima luce, ad moenia omnibus copiis admotis, corona cinxit urbem; subsidiaque firma, ne qua eruptio fieret, portis obposuit. Jam signum dantem eum nuncius a collega trepidus de viginti cohortium adventu et ab inpetu moratus est, et partem copiarum revocare instructam intentamque ad obpugnandum coegit. D. Brutum Scævam legatun cum legione prima et 72 decem a cohortibus alariis equitatuque ire adversus subsidium hostium jussit: quocumque in loco fuisset obvius, obsisteret ac moraretur; mabalaribus Ead.

a

viginti Gron. Crev.

70 Ingressi proxima ex parte] Ingressi per eam urbis partem quæ proxima fuit venientibus a castris.

71 Pocillum mulsi . . . .facturum] Magis placeret cum Dujatio legere, pocillo mulsi facturum, supple, sacra: quemadmodum apud Virgil. Ecl. 111a.

а

Quum faciam vitula. Mulsum est vinum melle temperatum, potio laudatissima apud veteres.

72 Viginti cohortibus] Aliquot scripti habent decem: atque is numerus sufficere videtur..

« PoprzedniaDalej »