Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

A. C. 294.

ere speciem recta tendentium ad castra obpugnanda. Consul U. C. 458. arma capere milites jubet, ut sequi se extra vallum: legatis, tribunis, 33 præfectis sociorum imperat, quod apud quemque facto opus est. Omnes adfirmant, 'se quidem omnia facturos, sed militum jacere animos. tota nocte inter vulnera et gemitus morientium vigilatum esse. Si ante lucem ad castra ' ventum foret, tantum pavoris fuisse, ut relicturi signa fuerint: ' nunc pudore a fuga contineri, alioquin pro victis esse.' Quæ ubi consul accepit, sibimet ipsi circumeundos adloquendosque milites ratus, ut ad quosque venerat, cunctantes arma capere increpabat; Quid cessarent, tergiversarenturque? Hostem in " castra venturum, 35 nisi illi extra castra exissent: et pro ten'toriis suis pugnaturos, si pro vallo nollent. armatis ac dimi6 cantibus 36 dubiam victoriam esse. 37 Qui nudus atque inermis 'hostem maneat, ei aut mortem, aut servitutem patiendam,' Hæc jurganti increpantique respondebant: 'Confectos se pugna ❝ hesterna esse : nee virium quidquam, nec sanguinis superesse. 'majorem multitudinem hostium adparere, quam pridie fuerit.' Inter hæc adpropinquabat agmen : et, jam breviore intervallo certiora intuentes, vallum secum portare Samnitem adfirmant, nec dubium esse, quin castra circumvallaturi sint. Tune,

[ocr errors]

' enimvero,' consul, indignum facinus esse,' vociferari, 'tantum contumeliam ignominiamque ab ignavissimo accipi hoste. "Etiamne circumsedebimur,' inquit, 'in castris, ut fame potius 6 per ignominiam, quam ferro, si necesse est, per virtutem, moriamur? Dii bene verterent, facerentque, quod se dignum quisque ducerent. Consulem M. Atilium vel solum, si nemo ' alius sequatur, iturum adversus hostes: casurumque inter sig6 na Samnitium potius, quam circumvallari castra Romana vi'deat.' Dicta consulis legati, tribunique, et omnes turmæ equitum, et 38 centuriones primorum ordinum, adprobavere. Tum pudore victus miles segniter arma capit, segniter e castris egreditur: longo agmine, nec continenti, moesti ac prope victi procedunt 39 adversus m hostem, nec spe, nec animo certiorem.

[blocks in formation]

A. C. 294.

U. C. 458. Itaque simul conspecta sunt Romana signa, extemplo a primo Samnitium agmine ad novissimum fremitus perfertur, Exire, 'id quod timuerint, ad inpediendum iter Romanos. Nullam 'inde ne fugæ quidem patere viam. illo loco aut cadendum esse, aut, stratis hostibus, per corpora eorum evadendum.' XXXVI. 40 In medio sarcinas conjiciunt; armati suis quisque ordinibus instruunt aciem. Jam exiguum inter duas acies erat spatium, et stabant exspectantes, dum ab hostibus prius inpetus, prius clamor inciperet. neutris animus est ad pugnandum. Diversique integri atque intacti abissent, ni cedenti instaturum alterum timuissent. sua sponte inter invitos tergiversantesque segnis pugna, clamore incerto atque inpari, cœpit: nec vestigio quisquam movebatur. Tum consul Romanus, ut rem excitaret, equitum paucas turmas extra ordinem inmisit: quorum quum plerique delapsi ex equis essent, et alii turbati; et ab Samnitium acie ad obprimendos eos, qui ceciderant, et ad suos tuendos ab Romanis procursum est. Inde paullulum irritata pugna est, sed aliquanto et inpigre magis, et plures procurrerant Samnites: et turbatus eques sua ipse subsidia territis equis proculcavit. hine fuga cœpta totam avertit aciem Romanam. Jamque in terga fugientium Samnites pugnabant, quum consul, equo prævectus ad portam castrorum, ac statione equitum ibi obposita, edictoque, 41 ut, quicumque ad vallum tenderet", sive ille Romanus, sive Samnis esset, pro hoste haberent;' 42 hæc ipsa minitans, obstitit profuse tendentibus suis in castra. "Quo pergis,' inquit, 'miles? et hic arma et viros invenies. nec, vivo consule tuo, nisi victor castra intrabis. Proinde

elige, cum cive, an hoste, pugnare malis.' Hæc dicente consule, equites infestis cuspidibus circumfunduntur, ac peditem in pugnam redire jubent. Non virtus solum consulem, sed fors etiam adjuvit ; quod non institerunt Samnites, spatiumque circumagendi signa, vertendique aciem a castris in hostem fuit. Tum alii alios hortari, ut repeterent pugnam : centuriones ab signiferis rapta signa inferre : et ostendere suis, paucos et ordinibus incompositis effuse venire hostes. Inter hæc consul, manus ad cœlum adtollens, voce clara, ita ut exaudiretur, templum Jovi Statori vovet, si constitisset a fuga Romana acies, redintegratoque proelio cecidisset vicissetque

n pergeret Gron. Crev.

40 In medio sarcinas conjiciunt] Lege cum Jac. Gronovio : in medium.

41 Ut quicumque ad vallum pergeret, ..pro hoste haberent] Haud multum interest. Sed plerique editi, et codices Hearnii, et tres e nostris, habent ad

vallum tenderet. Quidam quoque scripti, et vett. editi præferunt haberetur, non haberent.

42 Hæc ipsa minitans] Hæc ipsa, quæ stationi equitum imperarat, minitans fugientibus.

legiones Samnitium. Omnes undique adnisi ad restituen- U. C. 458. dam pugnam, duces, milites, peditum equitumque vis: 43 nu- A. C. 294. men etiam Deorum respexisse nomen Romanum visum. adeo facile inclinata res, repulsique a castris hostes; mox etiam redacti ad eum locum, in quo commissa pugna erat. Ibi, objacente sarcinarum cumulo, quas conjecerant in medium, hæsere inpediti: deinde, ne diriperentur res, orbem armatorum sarcinis circumdant. Tum vero eos a fronte urguere pedites, ab tergo circumvecti equites. ita in medio cæsi captique. Captivorum numerus fuit septem millium ac ducentorum, qui omnes nudi sub jugum missi. cæsos 44 retulere ad quatuor millia octingentos. Ne Romanis quidem læta victoria fuit. recensente consule biduo acceptam cladem, amissorum militum numerus relatus septem millium ac ducentorum P. Dum hæc in Apulia gerebantur, altero exercitu Samnites Interamnam, coloniam Romanam, quæ via Latina est, occupare conati, urbem non tenuerunt: agros depopulati quum prædam aliam inde mixtam hominum atque pecudum, colonosque captos agerent, in victorem incidunt consulem, ab Luceria redeuntem: nec prædam solum amittunt, sed ipsi 45 longo atque inpedito agmine incompositi cæduntur. Consul, Interamnam edicto dominís ad res suas noscendas recipiendasque revocatis, et exercitu ibi relicto, comitiorum caussa Romam est profectus. Cui de triumpho agenti negatus honos, et ob amissa tot millia militum, et 46 quod captivos sine pactione sub jugum misis

set.

vastata.

XXXVII. Consul alter Postumius, quia in Samnitibus Etruria a materia belli deerat, in Etruriam traducto exercitu, primum Postumio pervastaverat Volsiniensem agrum: dein cum egressis ad tuendos fines haud procul moenibus ipsorum depugnat. duo millia octingenti Etruscorum cæsi: ceteros propinquitas urbis tutata est. In Rusellanum agrum exercitus traductus. ibi non agri tantum vastati, sed oppidum etiam expugnatum capta amplius duo millia hominum, minus duo millia cirea muros cæsa. Pax tamen clarior majorque, quam bellum in Etruria eo anno fuerat, parta est. Tres validissimæ

• trecentorum Gron. Crev. P septem millia trecenti Eæd. 9 deinde Eæd.

* CC. Eæd.

43 Numen etiam deorum respexisse nomen Romanum visum] Dii quoque visi respexisse Romanos.

44* Retulere] li quibus datum negotium erat ut casorum corpora nume

rarent.

45 Longo ac impedito agmine] Lege et impedito. Vitant enim optimi scrip

tores concursum particulæ ac cum
sequente vocali.

46 Quod captivos sine pactione sub ju-
gum misisset] Nempe sub jugum missi
liberabantur et abire sinebantur. Id
ergo indignantur Patres, tot captivos ita
remissos esse, ut nihil inde commodi
respublica Romana recepisset.

U. C. 458. urbes, Etruriæ capita, Volsinii, Perusia, Arretium, pacem A. C. 294. petiere; et, 47 vestimentis militum frumentoque pacti cum consule, ut mitti Romam oratores liceret, inducias in quadraginta annos inpetraverunt. multa præsens 48 quingentûm millium æris in singulas civitates inposita. Ob hasce res gestas, consul quum triumphum ab senatu, moris magis caussa, quam spe inpetrandi, petisset, videretque alios, quod tardius ab urbe exisset; alios, quod injussu senatus ex Samnio in Etruriam transisset, partim suos inimicos, partim college amicos, ad solatium æquatæ repulsæ sibi quoque negare triumphum : Non ita,' inquit, Patres conscripti, vestræ majestatis meminero, ut me consulem esse obliviscar. eo❝ dem jure imperii, quo bella gessi, bellis feliciter gestis, Samnio ' atque Etruria subactis, victoria et pace parta, triumphabo.' Ita senatum reliquit. Inde inter tribunos plebis contentio orta: pars intercessuros, ne novo exemplo triumpharet, aiebant; pars auxilio se adversus collegas triumphanti futuros. Jactata res ad populum est: vocatusque eo consul, quum 49 M. Horatium, L. Valerium consules, 50 C. Martium Rutilum nuper, patrem ejus, qui tunc censor esset, non ex auctoritate senatus, sed jussu populi triumphasse diceret; adjiciebat, "se quoque laturum fuisse ad populum, ni sciret, mancipia nobi'lium tribunos plebis legem inpedituros: voluntatem sibi ac 'favorem consentientis populi pro omnibus jussis esse, 51 ac futura. Posteroque die auxilio tribunorum plebis trium, adversus intercessionem septem tribunorum et consensum senatus, celebrante populo diem, triumphavit. Et hujus anni parum constans memoria est. Postumium, auctor est Claudius, in Samnio captis aliquot urbibus, in Apulia fusum fugatumque, saucium ipsum cum paucis Luceriam compulsum: ab Atilio in Etruria res gestas, eumque triumphasse. Fabius, ambo consules in Samnio et ad Luceriam res gessisse, scribit, traductumque in Etruriam exercitum, (sed ab utro consule non adjecit) et ad Luceriam utrimque multos occisos. inque ea pugna Jovis Statoris ædem votam, ut Romulus ante voverat: sed 52 fanum tantum, id est locus, templo effafuturam Gron. Crev.

Postumius triumphat senatu ad

versante.

[blocks in formation]

t ambos Eæd.

52 Fanum.. id est, locus templo effatus] Fanum igitur et ædes, si proprie omnino loquerentur, sic differebant, ut fanum esset area nuda et solum alicui deo consecratum; ades, ipsum ædificium. Hinc Festus: sistere fana quum in condenda urbe dicitur, significat loca in oppido futurorum fanorum constituere.

!

tus, sacratus" fuerat. Ceterum, hoc demum anno ut ædem etiam fieri senatus juberet, bis ejusdem 53 voti 54 damnata respublica 55 in religionem venit.

Sp. Carvilio

milites Sam.

XXXVIII. Sequitur hunc annum et consul insignis L. U. C. 459. Papirius Cursor, qua paterna gloria, qua sua, et bellum in- A. C. 293. gens victoriaque, quantam de Samnitibus nemo ad eam L. Papirio, diem, præter L. Papirium patrem consulis, pepererat: et for- Coss. te eodem conatu adparatuque omni opulentia insignium armorum bellum adornaverant: et Deorum etiam adhibuerant opes, ritu quodam sacramenti vetusto velut initiatis militibus, delectu per omne Samnium habito nova lege: ut, qui juniorum non convenisset ad imperatorium edictum, quique injussu abisset, caput Jovi sacratum esset. Tum exercitus omnis Aquiloniam est indictus. ad quadraginta millia militum, quod roboris in Samnio erat, convenerunt. Ibi mediis fere castris locus est conseptus cratibus 56 pluteisque, et linteis contectus, patens ducentos maxime pedes in omnes pariter partes. Ibi 57 ex libro vetere linteo lecto sacrificatum, sacer- Sacramento dote Ovio Pactio quodam, homine magno natu, qui se id sa- adiguntur crum petere adfirmabat ex vetusta Samnitium religione; qua nitium horquondam usi majores eorum fuissent, quum adimendæ Etruscis rendo quoCapuæ clandestinum cepissent consilium. Sacrificio per- dam ritu. fecto, per viatorem imperator adciri jubebat nobilissimum quemque genere factisque. singuli introducebantur. Erat quum alius adparatus sacri, qui perfundere religione animum posset; tum in loco circa omni contecto aræ in medio, victimæque circa cæsæ, et circumstantes centuriones strictis gladiis. Admovebatur altaribus miles, magis ut victima, quam ut sacri particeps: adigebaturque jurejurando, quæ visa auditaque in eo loco essent, non enunciaturum. Dein jurare cogebatur diro quodam carmine, in exsecrationem capitis familiæque et stirpis composito, nisi isset in proelium, quo imperatores duxissent: et si aut ipse ex acie fugisset, aut, si quem fugientem vidisset, non extemplo occidisset. Id primo quidam abnuentes juraturos se, obtruncati circa altaria sunt: jacentes deinde inter stra

"jam sacratus Gron. Crev.

53 Voti damnata] Voti solutionem debente. Vid. supra v. 25.

54 Damnata republica] Sic recte Gronovius, cui adstipulatur unus с nostris codd. Olim edebatur, respublica.

55 * In religionem venit] Religio exposcere visa est.

56 Pluteisque] Plutei sunt vel crates corio crudo intentæ, vel tabulæ

* republica Ead. Doer. Rup.

quibus quid præsepitur. FESTUS.

57 Ex libro vetere linteo lecto] Ex libro vetere linteo, qui lectus fuerat; nempe ab illo Ovio Paccio, qui sacerdos hujus sacri fuit; et fortasse coram imperatore et præcipuis ducum. Posset ultima vox abesse sine sensus dispendio et quidem eam omittit unus Hearnii codex.

« PoprzedniaDalej »