Obrazy na stronie
PDF

cunctando extraxerat diem : deinde, postquam nec clamor U. c. 457. hostium, nec inpetus, nec tela missa, eamdem vim habere A. C. 295 visa ; præfectis equitum jussis ad latus Samnitium circumducere alas, ut signo dato in transversos, quanto maximo possent inpetu, incurrerent ; sensim suos signa inferre jussit, et commovere hostem. Postquam non resisti vidit, et haud dubiam lassitudinem esse ; tum, conlectis omnibus subsidiis, quæ ad id tempus reservaverat, et legiones concitavit, et signum ad invadendos hostes equitibus dedit. Nec sustinuerunt Samnites inpetum ; præterque aciem ipsam Gallorum, relictis in dimicatione sociis, ad castra effuso cursu ferebantur. Galli, testudine facta, conferti stabant. Tum Galli cirFabius, audita mortæ collegæ, Campanorum alam, quingen- cumventi. tos fere equites, excedere acie jubet, et circumvectos ab tergo Gallicam invadere aciem : tertiæ deinde legionis subsequi principes, et, qua turbatum agmen hostium viderent inpetu equitum, instare ac territos cædere. Ipse ædem Jovi Victori spoliaque hostium quum vovisset, ad castra Samnitium perrexit; quo multitudo omnis consternata agebatur. Sub ipso vallo, quia tantam multitudinem portæ non recepere, tentata ab exclusis turba suorum pugna est. Ibi Gellius Egnatius imperator Samnitium cecidit. compulsi deinde intra vallum Samnites, parvoque certamine capta castra, et Galli ab tergo circumventi. Caesa eo die hostium viginti quinque millia, octo capta. nec incruenta victoria fuit. victoria RoNam ex P. Decii exercitu cæsa septem millia ; ex Fabii, manorum mille ac ducenti. Fabius, dimissis ad quaerendum collegæ °°°* corpus, spolia hostium conjecta in acervum Jovi Victori cremavit. Consulis corpus eo die, quia obrutum superstratis Gallorum cumulis erat, inveniri non potuit. postero die inventum relatumque est cum multis militum lacrimis. Intermissa inde omnium aliarum rerum cura, Fabius collegæ funus omni honore laudibusque meritis celebrat. XXX. Et in Etruria per eosdem dies ab Cn. Fulvio pro R., in E. praetore res ex sententia gesta ; et, præter ingentem inlatam truria bene populationibus agrorum hosti cladem, pugnatum etiam 8* egregie est : Perusinorumque et Clusinorum cæsa amplius millia tria*, et signa militaria ad viginti capta. Samnitium agmen, quum per Pelignum agrum fugeret, circumventum a Pelignis est. ex millibus quinque ad mille cæsi. Magna ejus diei, quo in Sentinati agro bellatum, fama est, '*etiam vero stanti. sed '° superjecere quidam augendo fidem ; qui

8 tria millia Gron. Crev.

respuunt scripti omnes nostri, et ple- stet vero, contentus sit eo quod verum rique e Gronovianis. est. 1° Etiam vero stanti] Etiam si quis i° Superjecere quidam augendo fidem]

u. c. 457. in hostium exercitu i* peditum quadraginta millia trecentos A. c. 295. triginta, equitum sex millia, mille carpentorum scripsere

fui§se : scilicet cum Umbris Tuscisque, quos et ipsos pug-
nae adfuisse. et, ut Romanorum quoque augerent copias, L-
Volumnium pro consule ducem consulibus, exercitumque
ejus legionibüs consulum adjiciunt. In pluribus annalibus
duorum ea consulum propria victoria est. Volumnius im-
Samnio interim res gerit, Samnitiumque exercitum, in Ti-
fernum montem compulsum, non deterritus iniquitate loci,
fundit fugatque. Q. Fabius, Deciano exercitu relicto imr
Etruria, suis legionibus deduetis ad urbem, de Gallis Etrus-
cisque ac Samnitibus triumphavit. milites triumphantem se-
cuti sunt. Celebrata inconditis carminibus militaribus non
magis victoria Q. Fabii, quam mors præclara P. Decii est :
is excitataque memoria parentis, æquata eventu publico pri-
vatoque filii laudibus. Data ex præda militibus '° æris oc-
togeni bini, sagaque et tunicae ; præmia illa tempestate mi-
litiæ haudquaquam spernenda.
XXXI. His ita rebus gestis, nec in Samnitibus adhuc,
nec in Etruria pax erat. nam et, Perusinis auctoribus, post
deductum ab consule exercitum rebellatum fuerat: et Sam-
nites prædatum i7in agrum Vescinum Formianumque, et
parte alia in Æserninum, quæ* Vulturno adjacent flumini,
descendere. Adversus eos Ap. Claudius prætor cum exer-
citu Deciano missus. Fabius in Etruria rebellante denuo
quatuor millia et quingentos Perusinorum occidit : cepit ad

Etrusei et Samnites bellum reparant.

* quæque Crev. Doer. Rup.

Quidam superjecere fidem, sive rem
ultra fidem, ultra quam credi possit,
protulere augendo.

14 Peditum XL. millia CCCXXX.
equitum VI. millia] Hic olim legeba-
tur equitum VI. et XL. millia. Emen-
davit Sigonius, quomodo nunc habe-
tur. Dubitamus tamen, an locum
persanaverit. Omnino aliquis in his
numeris error esse videtur. Neque
enim satis apparet, cur hic, quem
nunc libri praeferunt, numerus fidem
excedere Livio videretur, quum et c.
praec. dixerit xxv. millia hostium
cæsa, octo capta ; et ex c. 26. supra
colligi possit Romanos ipsos non pau-
ciores fuisse quadraginta hominum mil-
libus.

Ercitataque memoria] Renovata est memoria patris, quam filii laudes æquaverant et eventu publico, praeclara nempe populi Romani victória ; et eventu privato, gloriosa scilicet morte,

16 Æris octogeni bini] Supple, nummi librales, sive asses. Porro 82. asses excedunt aliquanto pretium unius uraciæ argentu. 17 In agrum Vescinum Formianumque, et parte alia in Æserninum, quæque Vulturno adjacent flumini] Sic edebatur ante Sigonium. Sic et suos habere scriptos testatur Gronovius. Ea quæ vulgo nunc libros occupat lectio, quæ Vulturno adjacent flumini, procul dubio vitiosa est. Neque enim aut Vescinus ager, aut Formianus, Vulturno, sed Liri adjacent. Præterquam quod quæ non satis commode referretur ad agrum. Quum tamen scripti omnes nostri praeferant adjacet, et unus ex iis, quemadmodnm et Sigoniani, ignoret que, probabilis videtur Gronovii conjectura, qua Vulturno adjacet flumini: Æserninus nempe ager, qui ultimo nominatus est.

è mille septingentos quadraginta : qui redemti singuli 1° æris U. C. 457. . trecentis decem. præda alia omnis militibus concessa. Sam- A. C. 295. • nitium legiones, quum partim Ap. Claudius prætor, partim

... L. Volumnius pro consule sequeretur, in agrum Stellatem

• convenerunt. ibi et *°Samnitium legiones omnes considunt,

s . et Appius Volumniusque castra conjungunt. Pugnatum

• infestissimis animis, hinc ira stimulante adversus rebellantes

> toties, illinc ab ultima jam dimicantibus spe. Caesa ergo

... Samnitium sexdecim millia trecenti, capta duo millia sep

sa tingenti. ex Romano exercitu cecidere duo millia septingen

<* ti. Felix annus bellicis rebus, pestilentia gravis, prodigiis

que sollicitus. nam, et terram multifariam pluisse, et in exer

s citu Ap. Claudii plerosque fulminibus ictos, nunciatum est :

, * librique ob hæc aditi. Eo anno Q. Fabius Gurges, consu

*.

\is filius, aliquot matronas ad populum stupri damnatas pecunia multavit. ex quo multaticio ære Veneris ædem, quæ sa prope circum est, faciendam curavit. Supersunt etiam nunc Samnitium bella, quæ continua per quartum jam volumen Belli Sam*° annumque sextum et quadragesimum, a M. Valerio, A. £$$"*; Cornelio éonsulibus, qui piimi Sämnio arma intulerunt, agi- íí:* mus : et ne tot annorum clades utriusque gentis laboresque

... actos nunc referam, quibus nequiverint tamen dura illa pecur tora vinci; proximo anno Samnites in Sentinati agro, Pe* * Vignis, ad Tifernum, Stellatibus campis, suis ipsi legionibus, : .... mixti alienis, ab quatuor exercitibus, quatuor ducibus Ro: * manis cæsi fuerant, imperatorem clarissimum gentis suæ

amiserant ; socios belli, Etruscos, Umbros, Gallos, in eadem

fortuna videbant, qua ipsi erant: nec suis, nec externis vi

ribus jam stare poterant ; tamen bello non abstinebant. adeo at

ne infeliciter quidem defensæ libertatis tædebat : et vinci,
quam non tentare victoriam, malebant. Quinam sit ille,

18 Æris trecentis decem] Assibus 310. qui aestimari possunt circiter quatuor unciis argenti Parisiensibus.

19 Samnitium legiones omnes] Vox legiones abest a libris Gronovio inspectis et a nostris. Campanus illam habet, sed omittit omnes. Atque hæc expeditissima lectio videtur. T Tamen quum unus e codd. nostris habeat Samnitii, alius ad Samnitium, suspicamur in illa voce latere posse nomen alicujus loci : Liviumque dedisse, ibi ad .... (loci nomen supplere non possumus) considunt : recisis duabus vocibus legiones omnes, quas ambas prætermittit Victorinus liber.

Annumque sextum et quadragesiamum] Intelligit Livius annum eum,

*

quo L. Postumius et M. Atilius consules fuerunt, ut patet ex eo quod annum quo Samnites in Sentinati.... cæsi fuerant, id est, eum quo Fabius V. Decius IV. consulatum gessere, vocet paulo infra proximum, sive proxime praecedentem annum. Annus autem quo L. Postumius, M. Atilius Coss. fuere, est quidem ex calculo quem sequimur, septimus et quadragesimus Samnitici belli, ob unum nimirum annum, quem Livius non videtur agnoscere, adjectum, de quo vid. not. 20. ad viii. 19. Sed Livius, qui ejus rationem non habuit, debuit annum de quo hic agimus, numerare sextum et quadragesimum,

[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]

quem non i pigeat longinquitatis bellorum scribendo legendoque, quae gerentes non fatigaverunt ? a. XXXII. Q. Fabium, P. Decium, L. Postumius Megellus et M. Atilius Regulus consules secuti sunt. Samnium ambobus decreta provincia est ; quia tres scriptos hostium exercitus, uno Etruriam, altero populationes Campaniae repeti, tertium tuendis parari finibus, fama erat. Postumium valetudo adversa Romæ tenuit: Atilius extemplo profectus, ut in Samnio hostes (ita enim placuerat Patribus) nondum egressos obprimeret. Velut ex composito ** ibi obvium habuere hostem ; ubi et intrare, nedum vastare, ipsi Samnitium agrum prohiberentur : et egredi inde in pacata sociorumque populi Romani fines Samnitem prohiberent. Quum castra castris conlata essent, quod vix Romanus toties victor auderet, ausi Samnites sunt (tantum desperatio ultima temeritatis facit) eastra Romana obpugnare. et quamquam non venit ad finem tam audax inceptum, tamen haud omnino vanum fuit. Nebula erat ad multum diei densa adeo, ut lucis usum eriperet, non prospectu modo extra vallum ademto, sed propinquo etiam congredientium inter se conspectu. Hac velut latebra insidiarum freti Samnites, vixdum satis certa luce, et eam ipsam premente caligine, ad stationem Romanam in porta segniter agentem vigilias perveniunt. Inproviso obpressis nec animi satis ad resistendum, nec virium fuit. Ab tergo castrorum ** decumana porta inpetus factus. itaque captum ** quæstorium : quaestorque ibi L. Opimius Pansa occisus. conclamatum inde ad arma. XXXIII. Consul, tumultu excitus, cohortes duas sociorum, Lucanam Suessanamque, quæ proximæ forte erat, tueri prætorium jubet : manipulos legionum * principali via inducit. Vixdum satis aptatis armis, in ordines eunt : et clamore magis, quam oculis, hostem noscunt: nec, quantus numerus sit, æstimari potest. Cedunt primo incerti fortu

U. C. 458.
A. C. 294.
L. Postu-
mio II. M.
Atilio Coss.

Samnites
castra Ro-
mana adgre-
diuntur.

* non del.

* Ibi obvium habuere hostem] Consul
et exercitus Romanus.
* Decumana porto] Vid. not. 15. ad
c. 5. 1. iii.
** Quaestorium] Quæstoris taberna-
culum, et ejus apparatibus copiisque
destinata sedes, Polybius lib. vi. Quáes-
torium locat juxta Prætorium in fronte
castrorum. At ex hoc loco et quibus-
dam aliis Lipsius colligit 1. v. de Milit.
Rom. Dial.3. Quaestórium primis tem-
Poribus fuisse in inferiore castrorum
Par$, * haud procul a Decumana porta.
* Principali via] Lipsio 1. iv. de

Doer. Rup. .

Mitit. Rom. Dial. 1. Principalis ria. eadem est quae via Principiorum, quæ nempe per totam castrorum latitudinem ab una Principali porta ad alteram pertingebat. Sed hic locus repugnat. Siquidem, quum hostes sinr in inferiore castrorum parte, non eundum est consuli ad portas Principales in lateribus castrorum sitas, sed per longitudinem castrorum descendendum ad inferiorem partem. Itaque via Principalis de qua hic agitur, debuit a fronte castrorum porrigi versus portam IJecumanam.

næ suæ, et hostem introrsum in media castra accipiunt. inde U. C. 458. quum consul vociferaretur, * expulsine extra vallum, castra A. C. 294. * deinde sua obpugnaturi essent,' rogitans ; clamore sublato connisi primo resistunt: deinde inferunt pedem urguentque, et inpulsos semel terrore eodem agunt, quo coeperunt. Expellunt extra portam vallumque. inde pergere ac persequi (quia turbida lux metum circa insidiarum faciebat) non ausi, liberatis castris contenti, receperunt se intra vallum trecentis ferme hostium occisis. Romanorum stationis primæ vigilumque et eorum, qui circa quæstorium obpressi, periere ad ducentos triginta. Animos inde Samnitibus non infelix audacia auxit ; et non modo proferre inde castra Romanum, sed ne pabulari quidem per agros suos, patiebantur. retro in pacatum Soranum agrum pabulatores ibant. Quarum rerum fama, tumultuosior etiam, quam res erant, perlata Romam, coegit L. Postumium consulem, vixdum validum, *° proficisci ex urbe. Prius. tamen, quam exiret, militibus edicto Soram jussis convenire, ipse ædem Victoriae, quam aedilis curulis ex multaticia pecunia faciendam curaverat, dedicavit. Ita ad exercitum profectus, ab Sora in Samnium ad castra collegæ perrexit. inde postquam Samnites, diffisi duobus exercitibus resisti posse, recesserunt ; diversi consules ad vastandos agros urbesque obpugnandas discedunt. XXXIV. Postumius Milioniam obpugnare adortus, vi Urbes Samprimo atque inpetu, dein*, postquam ea parum procedebant, ij'"°?" opere ac *° vineis demum injunctis muro cepit. Ibi, capta `' jam urbe, ab hora quarta usque ad octavam fere horam omnibus partibus urbis diu incerto eventu pugnatum est. postremo potitur oppido Romanus. Samnitium cæsi tria millia ducenti : capti quatuor millia ducenti, præter prædam aliam. Inde *7 Ferentinum ductæ legiones : unde oppidani cum omnibus rebus suis, quae ferri agique potuerunt, nocte per aversam portam silentio excesserunt. Igitur, simul advenit consul, primo ita compositus instructusque moenibus successit, tamquam idem, quod ad Miliomiam fuerat, certaminis , foret : deinde, ut silentium vastum in urbe, nec arma, mec viros in turribus ac muris vidit, avidum invadendi de

* deinde Gron. Crev.

* Proficisci et urbe. Prius tamen vocem Gronovius. Ferentinum enim

quam eriret] Hujus loci interpunctio-
nem mutavimus: quod monemus, ne
quis id sine consilio factum putet.
Ratio hujus interpunctionis quam se-
quimur, sponte occurret cuivis paulo
attentius legenti.
* * Vineis] Vid. not. 94. ad ii. 17.
$7 Ferentinum] Mendi arguit hanc

alterum in Latio est, alterum in Etru-
ria, procul utrumque ab his regionibus
in quibus nunc bellum geritur: nec ulla
urbs ejus nominis in Samnio reperitur.
Mirum in modum variant scripti. Gro-
novius suspicatur Treventinum, Dujatius
Forentum.

« PoprzedniaDalej »