Obrazy na stronie
PDF
ePub

sociumque imperii darent, quonam modo se oblivisci P. De- U. C. 457. cii consulis per tot collegia experti posse? Neminem om- A. C. 295. ❝nium secum conjungi malle: et copiarum satis sibi cum P. Decio, et numquam nimium hostium fore. Sin collega quid aliud malit, at sibi L. Volumnium darent adjutorem.' Omnium rerum arbitrium et a populo, et a senatu, et ab ipso collega, Fabio permissum est. et quum P. Decius se in Sam nium vel in Etruriam proficisci paratum esse ostendisset, tanta lætitia ac gratulatio fuit, 98 ut præciperetur victoria animis, triumphusque, non bellum, decretum consulibus videretur. Invenio apud quosdam, extemplo, consulatu inito, profectos in Etruriam Fabium Deciumque, sine ulla mentione sortis provinciarum certaminumque inter collegas, quæ exposui. Sunt, quibus ne hæc quidem certamina exponere satis fuerit. adjecerunt et Appii criminationes de Fabio absente ad populum, et pertinaciam adversus præsentem consulem prætoris, contentionemque aliam inter collegas, tendente Decio, ut suæ quisque provinciæ sortem tueretur. Constare res incipit ex eo tempore, quo profecti ambo consules ad bellum sunt. Ceterum, antequam consules in Etruriam pervenirent, Senones Galli multitudine ingenti ad Clusium venerunt, legionem Romanam castraque obpugnaturi. Scipio, Galli legioqui castris præerat, loco adjuvandam paucitatem suorum nem Roma militum ratus, 99 in colle', qui inter urbem et castra erat, aciem erexit. Sed, ut in re subita, parum explorato itinere ad jugum perrexit, quod hostes ceperant, parte alia egressi. ita casa ab tergo legio, atque in medio, quum hostis undi que urgueret, circumventa. Deletam quoque ibi legionem, ita ut nuncius non superesset, quidam auctores sunt; nec ante ad consules, qui jam haud procul a Clusio aberant, famam ejus cladis perlatam, quam in conspectu fuere Gallorum equites, pectoribus equorum suspensa gestantes capita, et lanceis infixa, ovantesque moris sui carmine. Sunt, qui Umbros fuisse, non Gallos, tradant; nec tantum cladis acceptum et circumventis pabulatoribus cum L. Manlio Torquato legato Scipionem proprætorem subsidium e castris tulisse, victoresque Umbros, redintegrato proelio, victos esse, captivosque eis ac prædam ademtam. Similius vero est, a Gallo hoste, quam Umbro, eam cladem acceptam; quod, quum sæpe alias, tum eo anno, Gallici tumultus præcipuus terror civitatem tenuit. Itaque præterquam quod

:

z collem Crev. Doer. Rup.

98 Ut præciperetur victoria animis] Ut victoriam animis et spe omnes jam tunc sibi desponderent.

99 In collem....aciem erexit] Quomodo hactenus legebatur, in colle, ora

tio vel soloca est, vel certe parum clari
sensus. Igitur, auctoribus duobus scrip-
tis, altero Hearnii, nostro altero, dedi.
mus in collem.

nam circum

veniunt.

U. C. 457. ambo consules profecti ad bellum erant cum quatuor leA. C. 295. gionibus, et magno equitatu Romano, Campanisque mille sequitibus delectis, ad id bellum missis, et sociorum nominisque Latini majore exercitu, quam Romani; alii duo exercitus haud procul urbe Etruriæ obpositi, unus in Falisco, alter in Vaticano agro. Cn. Fulvius et L. Postumius Megellus, proprætores ambo, stativa in eis locis habere jussi.

Ambo Coss.

in agro Sentinati.

Etrusci

avocati ad

XXVII. Consules ad hostes, transgresso Apennino, in agrum Sentinatem pervenerunt. Ibi quatuor millium ferme intervallo castra posita. Inter hostes deinde consultationes habitæ atque ita convenit, ne unis castris miscerentur omnes, neve in aciem descenderent simul. Samnitibus Galli, Etruscis Umbri adjecti. dies indicta pugnæ : Samniti Gallisque delegata pugna: inter ipsum certamen Etrusci Umbrique jussi castra Romana obpugnare. Hæc consilia turbarunt transfugæ Clusini tres, clam nocte ad Fabium consulem transgressi. qui, editis hostium consiliis, dimissi cum donis, ut subinde, ut quæque res nova decreta esset, exploratam perferrent. Consules Fulvio, ut ex Falisco, Postumio, ut ex Vaticano exercitum ad Clusium admoveant, summaque vi fines hostium depopulentur, scribunt. Hujus populationis fama Etruscos ex agro Sentinate ad suos fines tuendos movit. Instare inde consules, ut absensua tuenda. tibus iis pugnaretur. per biduum lacessiere proelio hostem. biduo nihil dignum dictu actum. Pauci utrimque cecidere: magisque irritati sunt ad justum certamen animi, quam ad discrimen summa rerum adducta. tertio die descensum in campum omnibus copiis est. Quum instructæ acies starent, cerva fugiens lupum e montibus exacta per campos inter duas acies decurrit: inde diversæ feræ, cerva ad Gallos, lupus ad Romanos cursum deflexit. Lupo data inter ordines via; cervam Galli confixere. Tum ex antesignanis Romanus miles, Illac fuga,' inquit, et cædes vertit: ubi sacram 'Dianæ feram jacentem videtis. Hine victor Martius lupus, 'integer et intactus, gentis nos Martiæ et conditoris nostri 'admonuit.' Dextro cornu Galli, sinistro Samnites constiterunt. adversus Samnites Q. Fabius primam ac tertiam legiones pro dextro cornu; adversus Gallos pro sinistro Decius quintam et sextam instruxit. secunda et quarta cum L. Vo¬

Prœlium cum Gallis

et Sampiti.

bus,

a Samnitibus Gron. Crev.

1 Sociorum nominisque Latini majore exercitu, quam Romani] Merito videtur utrique Gronovio vitium esse in duabus postremis vocibus. Emendat Jac. Gronovius: etiam Romani alii duo exercitus.... Unus e nostris

b Q. abest. Ead.

scriptis duas illas voces omnino omittit. Nihil horum satis placet. Sensus certe clarus est, Latino exercitu majore, quam quantus erat Romanus.

2 In agrum Sentinatem] In Umbria, ad Sentinum oppidum.

lumnio proconsule in Samnio gerebant bellum. Primo con- U. C. 457. cursu adeo æquis viribus gesta res est, ut, si adfuissent A. C. 295. Etrusci et Umbri, aut in acie, aut in castris, quocumque se inclinassent, accipienda clades fuerit.

3

XXVIII. Ceterum, quamquam communis adhuc Mars belli erat, necdum discrimen fortuna fecerat, qua datura vires esset, haudquaquam similis pugna in dextro lævoque cornu erat. Romani apud Fabium arcebant magis, quam inferebant, pugnam; extrahebaturque in quam maxime serum diei certamen : quia ita persuasum erat duci, et Samnites et Gallos primo inpetu feroces esse, quos sustineri satis sit; longiore certamine sensim residere Samnitium animos: Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque æstus 3 fluere; primaque eorum prælia plus quam virorum, postrema minus quam feminarum esse. In id tempus igitur, quo vinci solebat hostis, quam integerrimas vires militi servabat. Ferocior Decius et ætate et vigore animi, quantumcumque virium habuit, certamine primo effudit. et, quia lentior videbatur pedestris pugna, equitatum in pugnam concitat: et ipse, fortissimæ juvenum turmæ inmixtus, orat proceres juventutis, in hostem ut secum inpetum faciant: duplicem illorum gloriam fore, si ab lævo cornu et ab equite victoria incipiat. Bis avertere Gallicum equitatum. iterum longius evectos, et jam inter media equitum agmina prælium cientes, novum pugnæ conterruit genus: *essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque advenit, et insolitos ejus tumultus Romanorum conterruit equos. Ita victorem equitatum velut lymphaticus pavor dissipat: sternit inde ruentes equos virosque inprovida fuga. Turbata hinc etiam signa legionum: multique inpetu equorum ac vehiculorum raptorum per agmen obtriti antesignani: et insecuta, simul territos hostes vidit, Gallica acies nullum spatium respirandi recipiendique se dedit. Vociferari Decius, Quo fugerent? quamve in fuga spem haberent?' obsistere cedentibus, ac revocare fusos. deinde, ut nulla vi perculsos sustinere poterat, patrem P. Decium nomine compellans, Quid ultra moror,' inquit, 'fa- Decius se miliare fatum? datum hoc nostro generi est, ut luendis devovet. periculis publicis piacula simus. Jam ego mecum hostium

3 Fluere] Labi, solvi, ex defatiga tione deficere. Supra VII. 33. et fluere jam lassitudine vires, sentirent.

4 Essedis carrisque] Essedum erat vehiculi vel currus genus, e quo pugnare solebant veteres Galli et Britanni. Carris impedimenta plerumque vehebantur: quanquam et eorum erat

ad pugnam usus, ut ex hoc loco pa-
tet.

5 Ut luendis periculis publicis pia-
cula simus] Ut simus quasi quædam
victima, destinatæ ad luendam deûm
iram, et ad excipienda capitibus nos.
tris pericula quæ republicæ impen-
dent.

U. C. 457. legiones mactandas Telluri ac Diis Manibus dabo.' Hæc A. C. 295. locutus M. Livium pontificem, quem, descendens in aciem, digredi vetuerat ab se, præire jussit verba, quibus se legionesque hostium pro exercitu populi Romani Quiritium devoveret. Devotus inde eadem precatione eodemque habitu, quo pater P. Decius ad Veserim bello Latino se jusserat deVoveri. Quum secundum sollemnes precationes adjecisset, præ se agere sese formidinem ac fugam, cædemque ac cruorem, cœlestium, inferorum iras: contacturum funebribus 'diris signa, tela, arma hostium; locumque eumdem suæ 'pestis et Gallorum ac Samnitium fore.' Hæc exsecratus in se hostesque, qua confertissimam cernebat Gallorum aciem, concitat equum inferensque se ipse infestis telis est interfectus. XXIX. 7 Vix humanæ inde opis videri pugna potuit. Romani, duce amisso, quæ res terrori alias esse solet, sistere fugam, ac novam de integro velle instaurare pugnam. Galli, et maxime globus circumstans consulis corpus, velut alienata mente, vana incassum jactare tela. torpere quidam, et nec pugnæ meminisse, nec fuga. At ex parte altera pontifex Livius, cui lictores Decius tradiderat, jusseratque proprætorem esse, vociferari, 'Vicisse Romanos, & defunctos consu'lis fato. Gallos Samnitesque Telluris matris ac Deorum Manium esse. Rapere ad se ac vocare Decium devotam 'secum aciem; furiarumque ac formidinis plena omnia ad 'hostes esse.' Superveniunt deinde his restituentibus pugnam L. Cornelius Scipio et C. Marcius, cum subsidiis ex novissima acie jussu Q. Fabii consulis ad præsidium collega missi. ibi auditur P. Decii eventus, ingens hortamen ad omnia pro republica audenda. Itaque quum Galli structis ante se scutis conferti starent, nec facilis pede conlato videretur pugna; jussu legatorum conlecta humi pila, quæ strata inter duas acies jacebant, atque in testudinem hostium conjecta: quibus plerisque in scuta, 9 verutise in corpora ipsa fixis, sternitur cuneus ; ita ut magna pars integris corporibus 10 adtoniti conciderent. hæc in sinistro cornu Romanorum fortuna variaverat. 11 Fabius in dextro, primo (ut ante dictum est)

Fabius in

dextro cornu Samnites vincit.

d

c legiones hostium Gron. Crev.

e scuta, rarisque verutis Ead. 6. Contucturum funebribus diris signa.... hostium] Se devotum diris, velut contagione quadam transmissurum illas in signa hostium.

7* Vix humanæ ... opis] Supra humanam opem potentiamque.

8 Defunctos consulis fato] Liberatos jam, nec quidquam amplius cœlestibus inferisve diis debentes, post consulis

mortem.

9 Verutis in corpora ipsa] Ergo ve

8

[blocks in formation]

cunctando extraxerat diem: deinde, postquam nec clamor U. C. 457. hostium, nec inpetus, nec tela missa, eamdem vim habere A. C. 295 visa; præfectis equitum jussis ad latus Samnitium circumducere alas, ut signo dato in transversos, quanto maximo possent inpetu, incurrerent; sensim suos signa inferre jussit, et commovere hostem. Postquam non resisti vidit, et haud dubiam lassitudinem esse; tum, conlectis omnibus subsidiis, quæ ad id tempus reservaverat, et legiones concitavit, et signum ad invadendos hostes equitibus dedit. Nec sustinuerunt Samnites inpetum; præterque aciem ipsam Gallorum, relictis in dimicatione sociis, ad castra effuso cursu ferebantur. Galli, testudine facta, conferti stabant. Tum Galli cirFabius, audita mortæ college, Campanorum alam, quingen- cumventi. tos fere equites, excedere acie jubet, et circumvectos ab tergo Gallicam invadere aciem : tertiæ deinde legionis subsequi principes, et, qua turbatum agmen hostium viderent inpetu equitum, instare ac territos cædere. Ipse ædem Jovi Victori spoliaque hostium quum vovisset, ad castra Samnitium perrexit; quo multitudo omnis consternata agebatur. Sub ipso vallo, quia tantam multitudinem portæ non recepere, tentata ab exclusis turba suorum pugna est. Ibi Gellius Egnatius imperator Samnitium cecidit. compulsi deinde intra vallum Samnites, parvoque certamine capta castra, et Galli ab tergo circumventi. Cæsa eo die hostium viginti quinque millia, octo capta. nec incruenta victoria_fuit. Victoria RoNam ex P. Decii exercitu cæsa septem millia; ex Fabii, manorum mille ac ducenti. Fabius, dimissis ad quærendum college cruenta. corpus, spolia hostium conjecta in acervum Jovi Victori cremavit. Consulis corpus eo die, quia obrutum superstratis Gallorum cumulis erat, inveniri non potuit. postero die inventum relatumque est cum multis militum lacrimis. Intermissa inde omnium aliarum rerum cura, Fabius collega funus omni honore laudibusque meritis celebrat.

XXX. Et in Etruria per eosdem dies ab Cn. Fulvio pro Res in Eprætore res ex sententia gesta; et, præter ingentem inlatam truria bene populationibus agrorum hosti cladem, pugnatum etiam gesta. egregie est: Perusinorumque et Clusinorum cæsa amplius millia tria, et signa militaria ad viginti capta. Samnitium agmen, quum per Pelignum agrum fugeret, circumventum a Pelignis est. ex millibus quinque ad mille cæsi. Magna ejus diei, quo in Sentinati agro bellatum, fama est, 12 etiam vero stanti. sed 13 superjecere quidam augendo fidem; qui

8 tria millia Gron. Crev.

respuunt scripti omnes nostri, et plerique e Gronovianis.

12 Etiam vero stanti] Etiam si quis

stet vero, contentus sit eo quod verum

est..

13 Superjecere quidam augendo fidem]

« PoprzedniaDalej »